|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod conscientia nunquam
erret. Ad hoc enim quod aliquod judicium sit certum, oportet in
dictis testium certam veritatem esse. Sed in divino judicio, quod
certissimum est, nunquam a justitia declinans, conscientia tenet locum
testis, ut patet Rom. 2, 15: testimonium reddente conscientia
eorum. Ergo conscientia infallibilem veritatem habet, et ita non
errat.
2. Praeterea, illud quod est naturale, est idem apud omnes et
semper. Sed, secundum Basilium, conscientia est naturale
judicatorium. Ergo conscientia semper manet in sua rectitudine, et
ita non errat.
3. Praeterea, illud quod est primum in aliquo ordine, oportet esse
fixum et stans: omnis enim motus procedit ab immobili, ut dicit
Augustinus. Sed lex est dirigens in omnibus actibus humanis. Ergo
lex immobiliter rectitudinem continet. Sed conscientia est lex
intellectus nostri, ut dicit Damascenus. Ergo conscientia semper
recta est, et nunquam errat.
4. Praeterea, conscientia scientia quaedam est. Sed scientia
semper verorum est, ut patet 1 Poster. Ergo nec conscientia errare
potest.
5. Praeterea, ut dicitur 7 Ethic., secundum hoc scientia in
incontinente obtenebratur quod a passionibus vincitur. Sed
conscientiam passiones non vincunt: quia quando secundum passiones homo
operatur, conscientia remurmurat. Ergo conscientia a propria
rectitudine non obliquatur, et ita non errat.
1. Sed contra, Ezech. 1, in Glossa Hieronymus dicit:
conscientiam interdum praecipitari videmus. Sed praecipitium ejus est
ipsius error. Ergo conscientia quandoque errat.
2. Praeterea, ad conscientiam pertinere videtur arbitrium de rebus
agendis vel non agendis. Sed in hoc arbitrio plerumque homines
decipiuntur, ut patet Joan. 16, 2: venit hora ut omnis qui
interficit vos, arbitretur se obsequium praestare Deo. Ergo et
cetera.
Respondeo dicendum, quod sicut ex praedictis patet, prima principia,
quibus ratio dirigitur in agendis, sunt per se nota; et circa ea non
contingit errare, sicut nec contingit errare ipsum demonstrantem circa
principia prima. Haec autem principia agendorum naturaliter cognita ad
synderesim pertinent, sicut Deo esse obediendum, et similia. Sicut
autem in scientiis demonstrativis ex principis communibus non deducuntur
conclusiones nisi mediantibus principiis propriis et determinatis ad
genus illud, virtutem primorum principiorum continentibus; ita in
operabilibus, in quibus ratio deliberans syllogismo quodam utitur ad
inveniendum quid bonum sit, ut patet ex 3 de anima, ex principiis
communibus in conclusionem hujus operis determinati venit mediantibus
quibusdam principiis propriis et determinatis. Haec autem propria
principia non sunt per se nota naturaliter sicut principia communia:
sed innotescunt vel per inquisitionem rationis, vel per assensum
fidei. Et quia non omnium est fides, ut dicitur 2 Thessal. 3, et
iterum quia ratio conferens quandoque decipitur; ideo circa ista
principia contingit errare; sicut haereticus errat in hoc quod credit
omne juramentum esse illicitum. Et haec principia determinata
pertinent ad rationem superiorem vel inferiorem; veritas autem
conclusionis dependet ex utrisque principiis: et ideo cum conscientia
sit quaedam conclusio sententians quid bonum sit fieri vel dimitti, ut
patet ex his quae dicta sunt supra, dist. 24, quaest. 3, art.
3, contingit in conscientia errorem esse propter hoc quod ratio
decipitur in principiis appropriatis; sicut conscientia haeretici
decipitur dum credit se non debere jurare etiam pro causa legitima,
quando ab eo expetitur: non quia decipiatur in hoc communi principio,
quod est, nullum illicitum esse faciendum; sed quia decipitur in hoc
quod credit omne juramentum esse illicitum, quod quasi pro principio
accipit.
Ad primum ergo dicendum, quod conscientia dicitur esse testis,
inquantum id retinet contra quod voluntas fecit, quasi voluntatem
accusans de eo quod sibi non obedivit: et in hoc non errat, quia
facere contra conscientiam, peccatum est, ut infra dicetur: sed
propter hoc non removetur quin errare possit in hoc quod de faciendo vel
non faciendo sententiat.
Ad secundum dicendum, quod conscientia dicitur naturale judicatorium
non per se, sed inquantum virtus synderesis in ipsa manet; sicut
virtus principiorum salvatur in conclusionibus: et ex parte illa non
errat.
Ad tertium dicendum, quod conscientia non est prima lex et primum
dirigens in humanis actibus, sed quasi quaedam applicatio primae
legis, scilicet principiorum communium, ad actus particulares:
propter quod a Damasceno lex intellectus dicitur; unde non oportet
quod semper sit recta.
Ad quartum dicendum, quod conscientia non dicitur scientia
simpliciter, sed secundum quid, scilicet secundum aestimationem illius
cujus est conscientia: dicitur enim conscientia, secundum quod aliquis
sibi conscius est. Quamvis autem scientia semper sit verorum, non
tamen quidquid aliquis aestimat se scire, verum est: et ita non
oportet quod semper sit conscientia vera.
Ad quintum dicendum, quod in conclusione particularis agendi
dupliciter contingit esse defectum. Uno modo ex falsitate principiorum
ex quibus syllogizatur; et hoc modo in conclusione tenetur id quod
veritati contrarium est: et hic est error conscientiae. Alio modo ex
impetu passionum absorbentium et quasi ligantium rationis judicium in
particulari, ut actu non consideret nec hoc nec ejus oppositum, sed
voluntas sequatur delectabile quod sensus proponit; et hic est error
electionis, et non conscientiae.
|
|