|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod conscientia errans non
obliget. Quicumque enim non facit hoc ad quod obligatur, peccat.
Sed peccatum, ut supra dictum est, est dictum vel factum vel
concupitum contra legem Dei. Cum igitur conscientia et ratio errans
non sit secundum legem Dei, videtur quod non obliget.
2. Praeterea, omne peccatum reducitur ad aliquod genus peccati:
quia nihil est in genere quod non sit in specie, ut in 2 Topic.
dicitur. Sed si aliquis habeat conscientiam furandi ut pascat patrem,
hoc furari non reducitur ad aliquod genus peccati, ut patet in
discurrendo per singula. Ergo talis non peccat: ergo talis
conscientia erronea eum non obligabat.
3. Praeterea, praeceptum inferioris non potest obligare contra
praeceptum superioris, ut infra, 44 distinct., quaest. 2, art.
2 et 3, dicetur, quod praeceptum proconsulis non obligat ad
faciendum aliquid contra praeceptum imperatoris. Sed Deus superior
est conscientia nostra. Ergo conscientia nostra non potest nos
obligare ad faciendum aliquid contra praeceptum Dei; et sic idem quod
prius.
4. Praeterea, Deus est potentioris et majoris auctoritatis quam
conscientia nostra. Sed Deus non potest nos obligare ad peccatum
faciendum suo praecepto. Ergo multo minus conscientia.
5. Praeterea, nullus faciens hoc ad quod obligatur, peccat: alias
esset perplexus; quod est impossibile, quia sic necessario peccaret.
Sed si habeat aliquis erroneam conscientiam quod debeat fornicari, et
fornicetur, non excusatur a peccato: alias tyranni, qui sanctos
occiderunt, non peccassent, quia arbitrabantur se obsequium Deo
praestare. Ergo conscientia erronea non obligat.
6. Praeterea, dictamen conscientiae non facit ut id quod est
veniale, sit mortale: quia alicui dictat conscientia quod non est
bonum loqui verba otiosa; nec tamen dicens, mortaliter peccat. Sed
plus distat malum a bono quam veniale a mortali. Ergo conscientia
errans non obligat ea quae sunt secundum se mala.
1. Sed contra, super illud Eccle. 7: scit enim tua conscientia
etc. dicit Glossa: qua (scilicet conscientia) judice nocens non
absolvitur. Sed praeceptum judicis obligat ad aliquid faciendum.
Ergo conscientia obligat.
2. Praeterea, Rom. 14, 23, dicitur: omne quod non est ex
fide, peccatum est, idest contra conscientiam; Glossa: etiamsi
bonum est quod fit. Sed conscientia prohibens bonum, est errans.
Ergo conscientia errans obligat.
3. Praeterea, iste habet conscientiam, si non fornicetur, quod
peccat mortaliter. Omne autem peccatum mortale est ex contemptu Dei.
Sed quicumque facit aliquid intentione contemnendi Deum, mortaliter
peccat. Ergo iste mortaliter peccat; et ita conscientia errans eum
obligabat.
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt duae opiniones. Quidam enim
distinguunt tria genera operum. Quaedam enim sunt opera per se bona;
et conscientia quae ea facienda dictat, non est errans, sed recta;
unde talis conscientia simpliciter ligat, nec unquam deponenda est.
Quaedam vero sunt de se indifferentia, ut levare festucam, vel
aliquid hujusmodi; et si conscientia talia opera dictat esse facienda,
obligat ad faciendum, non simpliciter, sed manente tali conscientia;
unde tenetur vel conscientiam deponere, quia erronea est, vel facere
quod conscientia dictat: aliter enim peccat. Quaedam vero opera sunt
de se mala, sicut fornicari, mentiri, et hujusmodi: et ad haec nullo
modo conscientia obligare potest. Sed verum est quod si aliquis credat
se non fornicando legem Dei contemnere, non propter hoc quod
conscientia eum ad fornicandum ligat, peccat; sed quia in contemptum
Dei, hoc quod dimittendum est, dimittit. Sed si diligenter videatur
quomodo conscientia ligat, invenitur in omnibus ligare, ut alia opinio
dicit. Conscientia enim quoddam dictamen rationis est. Voluntas
autem non movetur in aliquid appetendum, nisi praesupposita aliqua
apprehensione: objectum enim voluntatis est bonum vel malum, secundum
quod est imaginatum vel intellectum. Intentionem autem boni vel mali
ratio ipsa demonstrat. Unde cum actus voluntatis ex objecto
specificetur, oportet quod secundum rationis judicium et conscientiae,
voluntatis actus procedat: et per modum istum conscientia ligare
dicitur: quia scilicet si aliquis fugiat per voluntatem quod ratio
bonum dictat, est ibi fuga boni, quae fuga malum est: quia voluntas
fugit illud ac si esset bonum secundum rationem, propter tristitiam
aliquam secundum sensum: et similiter si ratio diceret aliquod bonum
esse malum, voluntas non potest in illud tendere, quin mala sit:
tendit enim in illud, ut ostensum est a ratione, et ita ut in malum
simpliciter, propter apparens bonum secundum sensum: et ideo sive
ratio sive conscientia recte judicet, sive non, voluntas obligatur hoc
modo, quod si judicium vel dictamen rationis, quod est conscientia,
non sequitur actus voluntatis, inordinatus est; et hoc est obligare,
scilicet astringere voluntatem, ut non possit sine deformitatis
nocumento in aliud tendere, sicut ligatus non potest ire. Sciendum
tamen, quod aliter ligat conscientia errans, aliter conscientia
recta. Conscientia enim recta obligat simpliciter et per se: hoc enim
quod est per ipsam dictatum, est in se bonum, et ex judicio rationis
bonum apparet; unde si non fiat, malum est; et si fiat, bonum est.
Sed conscientia erronea non obligat nisi per accidens, et secundum
quid: si enim dictet aliquid esse faciendum, illud fieri in se
consideratum, non est bonum necessarium ad salutem, sed apprehenditur
ut bonum: et ideo cum non liget nisi secundum quod est bonum, non
obligatur voluntas per se ad hoc, sed per accidens, scilicet ratione
apprehensionis, qua judicatur bonum: et ideo si fiat aliquid quod est
secundum se malum, quod errans ratio judicat bonum, peccatum non
evitat; si autem non fiat, peccatum incurritur: quia unus defectus
bonitatis sufficit ad hoc quod aliquid dicatur malum, sive desit
bonitas quae est per accidens, secundum quod res apprehenditur in
ratione boni, sive bonitas quae est rei per se; sed si sit altera
tantum, scilicet quae est per accidens, non propter hoc erit actus
bonus. Et ista solutio accipitur ex verbis philosophi in 6 Ethic.,
ubi quaeritur, utrum dicatur aliquis incontinens ex hoc quod per
passionem discedit a qualicumque ratione, sive recta sive non recta,
vel dicatur incontinens propter hoc quod discedat a ratione recta; et
solvit, quod dicitur incontinens per se et simpliciter propter hoc quod
discedit a ratione recta; sed dicitur per accidens incontinens ex hoc
quod discedit etiam a qualicumque ratione, sive recta sive non recta.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis illud quod ratio dictat, per se
non sit secundum legem Dei, sicut nec per se bonum; tamen per
accidens est secundum legem Dei, sicut et bonum, inquantum ratio
apprehendit ipsum ut secundum legem Dei et bonum: et ideo sequitur
quod conscientia errans per accidens obliget, et non per se.
Ad secundum dicendum, quod conscientia errans, quae dictat aliquid
esse faciendum, dictat illud esse faciendum sub aliqua ratione
specialis boni, vel quia pium videtur, vel aliquid hujusmodi; unde
qui contra hanc conscientiam facit, peccat; et peccatum illud
opponitur virtuti sub cujus ratione ratio oppositum dictabat.
Ad tertium dicendum, quod conscientia obligat non virtute propria,
sed virtute praecepti divini: non enim conscientia dictat aliquid esse
faciendum hac ratione, quia sibi videtur; sed hac ratione, quia a
Deo praeceptum est; unde per accidens ex virtute divini praecepti
obligat, inquantum dictat hoc ut praeceptum a Deo: et ideo dictamen
conscientiae plus obligat quam praeceptum divinum, in cujus virtute
ligat; sicut patet, si praeceptum regis non perveniret ad populum nisi
mediante aliquo principe; si princeps diceret, hoc est praeceptum a
rege, quamvis non esset verum; dictum suum obligaret ut praeceptum
regis; ita quod contemptores mererentur poenam.
Ad quartum dicendum, quod ideo Deus non potest nos obligare ab
peccatum faciendum, quia non potest errare, ut judicet hoc esse
faciendum quod non est faciendum; conscientia autem errare potest: et
ideo non est simile.
Ad quintum dicendum, quod simpliciter nullus perplexus est, absolute
loquendo; sed quodam posito non est inconveniens, illo stante,
aliquem perplexum fore; sicut intentione mala stante, sive fiat actus
debitus, qui est in praecepto, sive non fiat, peccatum incurritur;
similiter etiam stante erronea conscientia, quidquid fiat, peccatum
non vitatur. Sed potest homo conscientiam erroneam, sicut et
intentionem pravam, deponere; et ideo simpliciter non est perplexus.
Ad sextum dicendum, quod conscientia, ut dictum est, obligat virtute
praecepti divini, sub cujus ratione apprehendit illud quod ratio
dictat: et ideo si illud apprehendatur ut directe cadens sub
praecepto, peccat mortaliter, omittendo quod conscientia dictat,
etiamsi sit veniale et indifferens. Si autem apprehendatur ut non
directe cadens sub praecepto vel prohibitione, tunc non fit directe
contra conscientiam, sed praeter eam; et ita non peccatur mortaliter,
sed venialiter, vel etiam nullo modo; sicut quando conscientia dictat
alicui, quod bonum est facere aliquod opus consilii, si non facit,
non peccat: quia non apprehendit illud ut bonum debitum et necessarium
ad salutem, et praecepto subjacens.
|
|