|
In parte praecedenti determinavit de peccato, secundum quod in actu
voluntatis consistit; in parte ista determinat de eo, secundum quod
consistit in actu exteriori, et dividitur in partes duas: in prima
parte ostendit, unde actus exteriores dicantur boni vel mali; in
secunda movet quasdam quaestiones circa praedeterminata, 41 dist.:
cumque intentio, ut supra dictum est, bonum opus faciat, et fides
intentionem dirigat, non immerito quaeritur, utrum omnis intentio,
omneque illorum opus malum sit qui fidem non habent. Prima dividitur
in duas: in prima ostendit actus exteriores ex voluntate bonos vel
malos esse; in secunda inquirit, utrum sit verum universaliter in
omnibus: sed quaeritur utrum opera omnia hominis ex affectu et fine
sint bona vel mala. Et dividitur in duas: in prima ad determinationem
quaestionis inducit duas opiniones; in secunda inducit tertiam, quae
utrique quantum ad aliquid contradicit, ibi: Augustinus evidentissime
docet (...) omnes actus secundum intentionem et causam judicandos
bonos vel malos praeter quosdam. Et dividitur in duas; in prima
confirmat hanc tertiam opinionem per dicta Augustini; in secunda
ostendit, quomodo illi qui alias opiniones sustinent, auctoritates
inductas solvunt, ibi: quae tamen quidam contendunt nunquam habere
bonam causam. Hic quinque quaeruntur: 1 utrum bonum et malum sint
differentiae specificae actionis; 2 si bonitas et malitia exterioris
actus ex voluntate dependent; 3 si actus exterior addat in bonitate et
malitia supra interiorem actum voluntatis; 4 si eadem actio potest
esse bona et mala; 5 si aliqua actio potest esse hoc modo indifferens
ut neque sit bona neque mala.
|
|