|
1. Circa primum sic proceditur. Videtur quod bonum et malum non
sunt essentiales differentiae actionis. Nulla enim essentialis
differentia convenit secundum quid alicui, sed per se. Bonum autem et
malum non conveniunt actioni secundum quod actio, sed secundum objectum
et finem. Ergo bonum et malum non sunt essentiales differentiae
actionis.
2. Praeterea, omnis differentia, ut in 4 Metaph. dicitur, entis
et unius praedicationem recipit. Sed malum, cum sit privatio, est
non ens. Ergo non potest esse essentialis differentia actionis.
3. Praeterea, essentialis differentia est de essentia ejus cujus est
differentia constitutiva; sicut rationale de essentia hominis. Si
ergo bonum et malum sunt differentiae essentiales actionis, aliqua
actio erit de cujus essentia est malum. Sed nullum malum est a Deo.
Ergo erit aliqua actio cujus essentia non est a Deo, quod supra
improbatum est.
4. Praeterea, ea quae differunt per differentias essentiales, non
conveniunt in specie. Sed in quibusdam actiones bonae et malae sunt
eaedem specie; sicut concubitus matrimonialis et fornicarius: cum idem
effectus in specie per utramque actionem sequatur, scilicet hominis
generatio. Ergo bonum et malum non sunt differentiae essentiales
actionis.
5. Praeterea, sicut bonum et malum invenitur in actionibus hominis
et habitibus; ita etiam invenitur in aliis rebus. Sed in aliis bonum
et malum non sunt essentiales differentiae. Ergo nec in hominum
actionibus.
1. Sed contra, illud quod ponitur in definitione alicujus est
essentiale sibi. Sed bonum ponitur in definitione virtutis ab
Augustino dicente, quod virtus est bona qualitas mentis, ut supra,
27 dist. dictum est. Ergo malum et bonum sunt differentiae
essentiales habituum. Sed secundum differentiam habituum est
differentia actionum ex habitibus procedentium, cum similes habitus
similes actus reddant, ut in 2 Ethic. dicitur. Ergo bonum et malum
sunt essentiales differentiae actionum.
2. Praeterea, omnis differentia faciens secundum speciem differre,
est differentia essentialis. Sed bonum et malum distinguunt species
habitus. Ergo sunt differentiae essentiales habituum; et sic idem
quod prius.
Respondeo dicendum, quod actiones differunt specie secundum
diversitatem formarum, quae sunt principia actionum, quamvis etiam
agentia specie non differant: sicut calefacere et infrigidare differunt
specie, sicut calor et frigus. Forma autem voluntatis est finis et
bonum, quod est ejus objectum et volitum; et ideo oportet quod in
actibus voluntatis inveniatur differentia specifica secundum rationem
finis. Et quia actus sunt in genere moris ex hoc quod sunt
voluntarii; ideo in genere moris est diversitas speciei, secundum
diversitatem finis. Et quia malum et bonum sumuntur secundum ordinem
ad finem, ideo oportet quod sint essentiales differentiae in genere
moris. Sciendum est autem, quod ad aliquod genus contingit aliqua
reduci dupliciter: vel per se, ut ea quae per essentiam suam in illo
genere sunt, sicut albedo et nigredo reducuntur ad genus coloris: vel
per accidens ratione alicujus quod in eis est, sicut res alba et res
nigra ad genus coloris. Et ideo quae per se sunt in genere simpliciter
differunt specie per differentias essentiales generis: quae vero
reducuntur ad genus per accidens, non differunt per differentias
generis simpliciter, sed secundum quid tantum, scilicet secundum quod
ad genus illud pertinent, ut patet praecipue in artificialibus: formae
enim artificiales accidentales formae sunt; unde cultellus et clavis
etiam differunt specie secundum quod ad genus artificiale pertinent,
sed quantum ad substantiam eadem sunt specie: quia substantia utriusque
est ex materia naturali, et non ex forma artificiali, ut in 2 de
anima Commentator dicit. Et quia, ut dictum est, hoc modo aliquid
ad genus moris pertinet quo voluntarium est; ideo ipsi actus
voluntatis, qui per se et immediate ad voluntatem pertinent, per se in
genere moris sunt; unde simpliciter specie dividuntur interiores actus
voluntatis per bonum et malum, sicut per differentias essentiales:
actus autem imperati a voluntate, eliciti per alias potentias,
pertinent ad genus moris per accidens, secundum scilicet quod sunt a
voluntate imperati; et ideo actus illi secundum substantiam non
distinguuntur secundum speciem per bonum et malum, sed per accidens,
secundum quod ad genus moris pertinent.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis bonum et malum non sint
differentiae actionis inquantum est actio, sunt tamen differentiae ejus
secundum quod est voluntaria: sicut etiam rationale et irrationale non
sunt differentiae substantiae ut substantia est, sed secundum quod
consideratur ut animata; et ideo nihil prohibet in aliquo genere
actionum easdem actiones specie per bonum et malum differre.
Ad secundum dicendum, quod sicut supra dictum est, malum prout dicit
privationem tantum, non potest dici essentialis differentia; sed
secundum quod fundatur in aliquo fine indebito, qui tamen finis non
omnino bonitate caret; unde sic malum est contrarium bono, et non
privatio.
Et per hoc patet responsio ad tertium: quia malum pertinet ad
essentiam actionis quantum ad hoc quod est ibi aliquid de entitate, et
non ratione privationis adjunctae: quia privatio non est de essentia
alicujus entis in genere collocati, cum nihil entis sit non ens.
Ad quartum dicendum, quod concubitus est quidam actus imperatus a
voluntate, mediante alia potentia; et ideo per accidens convenit sibi
esse in genere moris; unde potest dupliciter considerari: vel secundum
genus naturae, et sic concubitus matrimonialis et fornicarius specie
non differunt; unde et effectum naturalem eumdem specie habent: vel
secundum quod pertinent ad genus moris; et sic effectus specie
differentes habent, ut mereri vel demereri vel aliquid hujusmodi, et
sic in specie differunt.
Ad quintum patet responsio per id quod dictum est, quod finis est
forma voluntatis secundum quam operatio humana dicitur; et ideo bonum
et malum differentiae essentiales et specificae in genere humanorum
actuum sunt, sicut et aliae actiones differunt secundum diversas formas
agentium; et ideo non est similis ratio de istis actionibus et de
aliis: et propter hoc dicit philosophus in 5 Metaphysic., quod
finis in agentibus ex proposito, est bonum et malum speciali modo.
|
|