|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod simpliciter ex
voluntate actio judicanda sit bona vel mala. Matth. 7, 18
dicitur: non potest arbor mala fructus bonos facere, nec arbor bona
fructus malos facere. Sed voluntas bona bonae arbori comparatur, mala
autem malae. Cum igitur fructus voluntatis sint exteriores actus,
videtur quod ex bonitate et malitia voluntatis simpliciter exteriores
actus dicendi sint boni vel mali.
2. Praeterea, ut dictum est, actus exteriores non reducuntur ad
genus moris, nisi secundum quod sunt imperati a voluntate. Sed non
participant bonitatem vel malitiam moralem nisi secundum quod ad genus
moris pertinent. Ergo videtur quod secundum bonitatem vel malitiam
voluntatis sint dicendi boni vel mali. Quod etiam Ambrosius
significare videtur dicens: affectus tuus nomen operi tuo imponit.
3. Praeterea, ut in 3 Metaph. philosophus dicit, ratio boni a
fine sumitur. Sed actus voluntatis habet ordinem ad finem mediante
voluntate, cujus objectum est finis. Ergo secundum bonitatem vel
malitiam voluntatis, dicendus est actus exterior malus vel bonus.
4. Praeterea, malum non est potentius quam bonum. Sed si sit mala
voluntas, necessario sequitur quod actus exterior sit malus. Ergo et
si sit bona voluntas, sequitur quod actus exterior sit bonus.
5. Praeterea, Augustinus supra dixit quod voluntas est qua peccatur
et recte vivitur. Sed voluntas, secundum quod ea peccatur, est
mala, et secundum quod ea recte vivitur, est bona. Ergo peccatum,
et etiam bona operatio, quae est recte vivere, judicari debent
secundum bonitatem vel malitiam voluntatis.
1. Sed contra, philosophus in 2 Ethic. dicit, quod quaedam sunt
quae bene fieri non possunt: quia cum sint extrema, in eis non est
medium accipere. Contingit autem in talia opera ingredi propter
voluntatem alicujus finis boni. Ergo non est judicandus actus exterior
bonus propter voluntatis bonitatem.
2. Praeterea, supra dictum est, quod si fiat contra conscientiam
errantem, quae judicat esse faciendum quod malum est, peccatur, et
similiter si secundum eam fiat. Sed ille qui vult aliquid facere
propter hoc quod conscientia sua sibi dictat, bonam voluntatem habere
videtur. Ergo bona voluntas non sufficit ad hoc quod actus exterior
bonus dicatur.
Respondeo dicendum, quod voluntas dupliciter potest considerari: vel
secundum quod est intendens, prout in ultimum finem fertur; vel
secundum quod est eligens, prout fertur in objectum proximum, quod in
finem ultimum ordinatur. Si consideretur primo modo, sic malitia
voluntatis sufficit ad hoc quod actus malus esse dicatur; quia quod
malo fine agitur, malum est. Non autem bonitas voluntatis intendentis
sufficit ad bonitatem actus: quia actus potest esse de se malus, qui
nullo modo bene fieri potest. Si autem consideretur voluntas secundum
quod est eligens, sic universaliter verum est quod a bonitate
voluntatis dicitur actus bonus, et a malitia malus. Ad bonitatem enim
consilii, quod electionem praecedit, ut in 5 Ethic. dicitur, tria
exiguntur. Unum scilicet, quod consilians praestituat sibi debitum
finem; quia si aliquis ad malum finem consequendum multas efficaces
vias inveniat, non dicetur bonus consiliator. Secundo, quod ad finem
bonum consequendum adinveniat bonum opus, per quod finem consequatur;
unde si quis bonum finem consequi intendat per malam actionem, non est
bonus consiliator: quia, ut ipse dicit, sortitur finem inconvenienti
medio, eo quod illud quod ad finem ordinat, non est proportionatum
fini illi; sicut si aliquis veram conclusionem per medium impertinens
concluderet. Tertio requiritur ut adinveniat utrumque in tempore
convenienti, ne sit praeceps in festinando, vel etiam inutilis in
tardando. Sed hoc ultimum pertinet ad bonitatem consilii, secundum
quod consilium in ratione inquirente et inveniente est; alia vero ex
parte rei et consiliatoris. Cum igitur electio sit quasi consilii
conclusio, ut in 3 Ethic. dicitur, oportet quod ad bonitatem
voluntatis eligentis concurrat bonitas finis, et bonitas ejus quod ad
finem ordinatur; et si hoc sit, proculdubio actus exterior bonus
erit; si autem alterum desit, erit voluntas mala, et actus malus.
Ad primum ergo dicendum, quod arbor est ex qua immediate procedit
fructus; unde arbori comparatur voluntas secundum quod eligens, quia
ex electione immediate sequitur opus.
Ad secundum dicendum, quod secundum voluntatem dicitur actus exterior
bonus vel malus; sed non secundum voluntatem intendentem solum, sed
secundum voluntatem eligentem.
Ad tertium dicendum, quod ad bonitatem rei non solum exigitur bonitas
finis ultimi quem respicit voluntas intendens, sed etiam bonitas finis
proximi, quem respicit voluntas eligens; et ideo non sequitur quod
bonitas voluntatis intendentis, ad bonitatem actus sufficiat.
Ad quartum dicendum, quod quia bonum perfectius et potentius est quam
malum, ideo ad bonum plura exiguntur quam ad malum; quia bonum
consistit ex una tota et perfecta causa; sed malum ex particularibus
defectibus; ut Dionysius dicit: et ideo defectus voluntatis circa
ultimum finem sufficit ad malitiam actionis; non autem bonitas finis
ultimi sufficit ad bonitatem.
Ad quintum dicendum sicut ad secundum.
|
|