|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod actus exterior nihil de
bonitate et malitia addat supra bonitatem vel malitiam voluntatis.
Primo per id quod dicitur super Matth. 11, in Glossa: quantum
intendis, tantum facis. Si igitur duo sint, quorum uterque idem
bonum intendat, et unus exequatur, et alius non, videtur quod nihil
de bonitate per actum exteriorem addatur.
2. Praeterea, Bernardus dicit, quod bona voluntas sufficit ad
meritum; sed bona actio requiritur ad exemplum; et consonat ei quod
philosophus in 10 Ethic. dicit, quod exteriores actus sunt ad
manifestationem virtutis. Sed absoluta et perfecta ratio bonitatis in
actibus humanis est, secundum quod sunt meritorii. Ergo tota bonitas
in actu interiori consistit; et ita per actum exteriorem nihil de
bonitate vel malitia additur.
3. Praeterea, homo per bonas operationes in beatitudinem et
felicitatem pervenit. Sed beatitudo et felicitas humana fortunae non
subjacet, ut in 1 Ethic. probatur. Ergo nec fortuna de bonitate
vel malitia operis aliquid auferre potest. Sed actus exterior virtutis
moralis potest impediri per fortunam, ut in 10 Ethic. dicitur, ut
patet in paupere, qui non habet unde actum liberalitatis exerceat, et
in infirmo, qui actum fortitudinis exercere non potest. Ergo actus
exterior nihil addit vel diminuit de bonitate actionis humanae.
4. Praeterea, quanto actio melior est, tanto majus sibi praemium
debetur. Sed tota quantitas praemii mensuratur secundum quantitatem
radicis, scilicet habitus actum informantis. Cum igitur habitus primo
eliciat operationes intrinsecas, videtur quod in actibus interioribus
tota efficacia meriti consistat; et ita per exteriores actus nihil de
bonitate accrescit.
5. Praeterea, si actus exterior addit aliquid bonitatis supra
bonitatem actus interioris, ergo quanto actus exterior major fuerit,
tanto homo magis merebitur. Sed hoc falsum est: quod patet ex domini
sententia quam de vidua mittente duo aera in gazophylacium dedit,
Luc. 21. Ergo actus exterior non addit bonitatem supra actum
interiorem.
6. Sed contra, si aliquid potest fieri per unum sicut per duo,
superfluum est duo ad illud inducere. Si igitur aequalis bonitas
consistit in actu exteriori et interiori simul, et in actu interiori
tantum, videtur quod actus exterior superflueret; et ita non oporteret
nos aliquid agere, sed solum velle.
7. Praeterea, duplex bonum melius est. Sed actus interior et
exterior uterque bonitatem habet. Ergo uterque melior est quam alter
tantum.
Respondeo dicendum, quod actus exterior et actus interior voluntatis
hoc modo comparantur ad invicem, quod uterque quodammodo est alteri
bonitatis causa; et uterque, quantum in se est, quamdam bonitatem
habet quam alteri dat. Actus enim exterior bonitatem habet ex
circumstantiarum commensuratione, secundum quam proportionatus est ad
finem hominis consequendum. Et quia actus exterior comparatur ad
voluntatem sicut objectum, inde est quod hanc bonitatem voluntatis
actus interior ab exteriori habet, non quidem ex eo secundum quod est
exercitus, sed secundum quod est intentus et volitus; quia secundum
quod est exercitus, sequitur actum voluntatis. Sed quaedam ratio
bonitatis consistit in actu interioris voluntatis secundum se, secundum
quod voluntas est domina suorum actuum, secundum quam bonitatem actus
habet rationem meriti vel laudabilis: et haec bonitas ex actu interiori
in exteriorem procedit. Loquendo igitur de illa bonitate quam voluntas
actui exteriori praebet, actus exterior nihil bonitatis addit, dummodo
voluntas aequaliter intensa sit. Hoc pro tanto dico, quia quidam
actus sunt delectabiles, in quibus voluntas non potest esse ita intensa
ante actum sicut est in actu, ut patet in actu fornicationis; unde non
aequaliter demeretur qui vult fornicari, et qui actu fornicatur: quia
voluntas non potest esse adeo perfecta ante actum sicut est in actu.
Quidam vero actus sunt difficiles, in quibus voluntas remittitur in
actu; et in istis voluntas potest esse magis perfecta ante actum quam
in actu. Si autem loquamur de bonitate actus quam actus exterior
secundum se habet, sic actus exterior complet interiorem in bonitate
vel malitia, sicut terminus motus complet motum; comparatur enim, ut
dictum est, ad voluntatem ut objectum. Et quia ad praemium essentiale
ordinatur actus per bonitatem primam, quam habet a voluntate, prout
liberaliter redditur, et ex amore; ideo actus exterior nihil adjungit
ad praemium essentiale: tantum enim meretur qui habet perfectam
voluntatem aliquod bonum faciendi, quantum si faceret illud; et si
facit unum actum, quantum sit faceret multos, voluntate aequaliter
perfecta manente. Ad praemium autem accidentale ordinatur per
bonitatem quae est ipsius actus exterioris secundum se: et ideo actus
exterior adjungit aliquid ad praemium accidentale: verbi gratia,
martyr inquantum exterius patitur, victoriam de adversariis fidei
habet; et ex hoc sibi aureola debetur. Similiter etiam aliquis ex hoc
quod in actum exteriorem frequenter exit, magis habilitatur ad bonum:
et ex hoc sequitur quod in caritate crescat. Similiter per actum
exteriorem punitur magis quam per voluntatem tantum: et ideo actus
exterior adjungitur in satisfactionem: et similiter in omnibus aliis
quae consequuntur bonitatem actus, secundum quod exercitus est.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur, quantum intendis tantum
facis, ly quantum potest esse adverbium, vel nomen. Et si sit
nomen, tenet in malis, quia quantum aliquis credit vel intendit
peccare, tantum peccat; in bonis autem non, quia potest aliquis
tepida voluntate intendere multum Deo placere, nec tamen tantum
placet. Et ratio hujus differentiae ex supradictis patet: quia plura
exiguntur ad bonum quam ad malum. Si autem ly quantum sit adverbium,
sic verum est et in bonis et in malis, secundum illam bonitatem et
malitiam quam habet actus ex voluntate eligente. Sed per actum
exteriorem aliquid adjungitur quantum ad bonitatem quae est ipsius actus
exterioris secundum se.
Ad secundum dicendum, quod dictum Bernardi intelligitur quando
facultas operandi deest, voluntate perfecta existente; et loquitur
tantum quantum ad essentiale praemium, et non quantum ad accidentale.
Ad tertium dicendum, quod bona fortunae, ut in 1 Ethic. dicitur,
organice deserviunt felicitati; et ideo non est inconveniens, si
accidentaliter ad felicitatem conferant, et eorum defectus felicitatem
impediat quantum ad aliquid felicitati accidentale.
Ad quartum dicendum, quod illud intelligitur de praemio essentiali,
quod secundum quantitatem radicis mensuratur; cui non additur per actum
exteriorem, si sit perfecta voluntas; sed additur aliquid quantum ad
praemium accidentale.
Ad quintum dicendum, quod vidua illa plus aliis misisse dicitur, quia
efficaciori voluntate illud dedit; unde magis merebatur apud Deum de
praemio essentiali quam illi qui majora munera minori devotione dabant.
Sed quantum ad praemium accidentale illi poterant plus mereri,
secundum quod per majora munera plus satisfaciebant, vel etiam
ministros templi plus ad orandum pro se provocabant, vel quidquid
hujusmodi est quod actum exteriorem secundum se sequitur.
Ad sextum dicendum, quod voluntas tendit in actum exteriorem sicut in
objectum; unde si adsit facultas operandi, non posset esse voluntas
perfecta, nisi operaretur; et ideo non est superfluum facere; quia
sine actione nec ipsa voluntas bona esset. Praeterea actus exterior in
praecepto cadit, et iterum ad praemium accidentale confert.
Ad septimum dicendum, quod bonitatem illam secundum quam actus
exterior vitae aeternae meritorius est, totum ex voluntate gratia
informata habet, secundum quod voluntarius est; et ideo non oportet
quod supra bonitatem voluntatis perfectae aliquid adjungat ad meritum
essentiale vitae aeternae pertinens.
|
|