|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod possit esse eadem actio
bona et mala. Quia, ut in 3 Physic. dicitur, idem est motus qui
in agente est actio et in patiente passio, secundum substantiam,
ratione differens; sicut eadem est via ab Athenis ad Thebas, et de
Thebis ad Athenas. Sed contingit actionem esse malam, et passionem
bonam; unde dicitur: actio displicuit, scilicet Judaeorum; passio
grata fuit, scilicet Christi. Ergo contingit eumdem actum esse bonum
et malum.
2. Praeterea, ut in 5 Physic. dicitur quod unus motus est
continuus, et eadem ratione una actio est quae est continua. Sed
contingit in eadem continua actione vel motu, ut in eundo ad
Ecclesiam, primo haberi bonam intentionem, postea malam, et e
converso. Cum ergo ex intentione judicetur actio bona vel mala, eadem
actio potest esse mala et bona.
3. Praeterea, primus motus est peccatum, ut supra, dist. 24,
qu. 1, art. 2, dictum est. Sed qui resistit primo motui non
peccat, immo meretur. Contingit autem, quod adhuc primo motu
durante, cum prius aliquis non restiterit, postmodum resistat. Ergo
contingit circa eumdem motum esse bonitatem et malitiam.
4. Praeterea, sit ita quod aliquis dominus praecipiat famulo
eleemosynam dare, et quod dominus bona intentione et ex caritate
praecipiat, famulus autem involuntarius et coactus det: constat quod
datio eleemosynae illius est domini, et servi actio. Sed dominus in
illa datione meretur, famulus autem peccat. Ergo contingit in eadem
actione esse meritum et peccatum.
5. Praeterea, ponatur quod aliquis in peccato mortali existens
aliqua suffragia faciat pro defuncto in Purgatorio existente: constat
quod iste suffragia faciens sibi non meretur, cum caritatem non
habeat, sed illi qui in Purgatorio existit, meretur diminutionem
poenae, vel plenam absolutionem. Ergo eadem actio potest esse
meritoria et non meritoria, et eadem ratione bona et mala.
1. Sed contra, Matth. 6, 24: nemo potest duobus dominis
servire. Sed per bonam actionem Deo servitur, per malam vero
Diabolo. Cum igitur una sit actio quae est unius agentis, videtur
quod non possit esse una actio bona et mala.
2. Praeterea, contraria non possunt esse simul in eodem. Sed bonum
et malum contraria sunt. Ergo non possunt esse in eadem actione.
Respondeo dicendum, quod cum unum et ens convertantur, secundum hoc
quod res se habet ad esse, ita se habet ad unitatem. Est autem in re
duplex esse considerare: scilicet esse quod est ipsius secundum se,
quod est esse primum et substantiale; et esse superveniens, quod est
secundum et accidentale; et ideo contingit quod aliquid secundum se
consideratum, est unum, quod tamen secundum aliquid, quod est sibi
accidentale, pluralitatem habet; verbi gratia, lignum continuum,
cujus una pars est alba, et alia nigra, ipsum quidem in se, inquantum
est lignum, est unum; sed secundum illud esse quo est coloratum, est
multa et non continuum. Cum igitur actus exteriores participent
bonitatem et malitiam moralem, sicut quoddam superveniens et
accidentale sibi, inquantum tales actus sunt imperati a voluntate;
continget aliquem actum hujusmodi esse unum, secundum se consideratum,
et tamen esse multa, secundum quod ad genus moris refertur, secundum
quod moraliter bonus vel malus dicitur; et ideo bonitas et malitia
nunquam possunt esse in una actione secundum quod est una, sed secundum
quod est multa; et sic contingit actionem illam esse unam et multa.
Ad primum ergo dicendum, quod cum actio sit in agente, et passio in
patiente, non potest esse idem numero accidens quod est actio, et quod
est passio, cum unum accidens non possit esse in diversis subjectis;
unde etiam Avicenna dicit, quod non est eadem numero aequalitas in
duobus aequalibus, sed specie tantum. Sed quia eorum differentia non
est nisi penes terminos, scilicet agens et patiens, et motus abstrahit
ab utroque termino; ideo motus significatur ut sine ista differentia;
et propter hoc dicitur, quod motus est unus: et propterea, ut supra
habitum est, meritum non est in passione secundum quod est passio, sed
in operatione patientis, qua passionem voluntarie sustinet propter
Deum; quam operationem constat non esse eadem cum operatione agentis.
Ad secundum dicendum, quod illa actio quamvis sit una in genere
naturae considerata, tamen secundum quod ad genus moris refertur, est
alia et alia secundum quod diversa intentione et voluntate exercetur.
Ad tertium dicendum, quod primus motus non habet rationem culpae nisi
secundum quod aliquo modo est in potestate voluntatis; unde quamdiu
voluntas non repugnat, habet rationem peccati; sed quando voluntas jam
repugnare incipit, tunc homo meretur: non quia ille motus primus
sensualitatis sit meritorius cui resistitur, qui tamen postquam sibi
resistitur rationem peccati amittit; sed in ipso actu voluntatis
resistentis meritum est, qui non est idem cum primo motu
sensualitatis.
Ad quartum dicendum, quod famulus dans eleemosynam per imperium
domini, se habet sicut instrumentum illius domini; unde philosophus
dicit in 8 Ethic., quod servus est sicut organum animatum.
Instrumentum autem movet motum: et constat quod alia est actio
moventis ipsum, et alia actio qua ipsum movet aliud: non enim secundum
eumdem motum potest esse idem movens et motum. Unde alia numero est
actio domini et servi; et ideo nihil prohibet unam esse bonam, et
aliam malam.
Ad quintum dicendum, quod de hoc duplex est opinio. Quidam enim
dicunt, quod suffragia quae facit in mortali peccato existens, si opus
operantis consideretur, non sunt meritoria nec agenti nec ei pro quo
fiunt. Si autem consideretur opus operatum, ut ipsum sacrificium,
vel aliquid hujusmodi, sunt meritoria ei pro quo fiunt, et non
operanti; et ideo non sequitur quod eadem operatio sit meritoria et non
meritoria: quia operatio ipsa nullo modo meritoria est. Sed quia
efficacia suffragiorum mensuratur secundum caritatem ejus pro quo
fiunt, quia tantum valet unicuique quantum meruit ut sibi valerent, ut
Augustinus dicit; ideo ab aliis verius dicitur, quod etiam ipsa
operatio sine caritate facta valet ei pro quo fit, virtute caritatis
ejus, et non operantis. Nec tamen sequitur quod illa operatio bona
sit simpliciter, sed quod est bona huic pro quo fit. Simpliciter enim
bonum est quod facienti bonum est, ut in 1 libro dictum est, dist.
46. Nec est inconveniens quod aliquid simpliciter malum sit, quod
tamen alicui bonum est, ut ibidem dicitur.
|
|