|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod aliqua actio indifferens
inveniatur in actibus humanis. Nihil enim potest esse medium inter
bonum et malum nisi indifferens, quod neque bonum neque malum est.
Sed bonum et malum, sunt contraria mediata, ut in praedicamentis
dicitur. Ergo aliqua actio est indifferens.
2. Praeterea, sine caritate non potest esse aliquod meritum. Sed
non est dicendum, quod qui non habet caritatem, quolibet suo actu
peccet vel demereatur: quia consulitur ei ut aliquos actus ex genere
bonorum faciat. Ergo videtur quod aliquis actus sit qui neque est
meritorius neque demeritorius; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, nullus actus vel voluntas bonitatem habet, nisi
referatur in finem dilectionis, ut supra dictum est. Sed contingit
frequenter agere etiam quaedam quae secundum se mala non sunt, quae in
finem dilectionis non referuntur. Ergo hujusmodi nec bona nec mala
erunt; et ita erunt indifferentia.
4. Praeterea, accedere ad mulierem, quaedam est actio, nec de se
bonitatem vel malitiam moralem dicit, cum nulla circumstantia iste
actus sit vestitus, secundum quam aliquis ordo rationis in eo
appareat. Ergo contingit aliquem actum indifferentem esse.
5. Praeterea, hujusmodi actus qui secundum suum genus indifferentes
sunt, ut levare festucam, et aliquid hujusmodi, non possunt habere
bonitatem et malitiam, nisi ex intentione, qua in finem referuntur.
Sed contingit quod ille etiam finis in quem referuntur, indifferens
est. Ergo iste actus omnino indifferens remanebit.
6. Praeterea, opera nostra non possunt esse meritoria nisi propter
Deum facta. Aut ergo ad bonitatem actus sufficit habitualis relatio
in finem, aut exigitur actualis. Si sufficit habitualis, ergo si
aliquis semel in anno referret omnia opera quae facturus est in illo
anno, in Deum, omnia essent meritoria; et ita facillima esset via
salutis: quod est contra illud Matth. 7, 14: arcta est via quae
ducit ad vitam. Si autem exigitur actualis relatio operis in Deum,
tunc nunquam posset esse opus bonum, nisi aliquis actu de Deo
cogitaret. Si ergo nullus actus est indifferens, tunc omnis actus
quem quis exercet de Deo non cogitans, erit malus, et peccatum: quod
est valde durum. Ergo necesse est aliquos actus indifferentes esse.
7. Sed contra, 1 Corinth. 10, 31: omnia in gloriam Dei
facite. Aut ergo aliquis refert opus suum in gloriam Dei, aut non.
Si refert, convenit quod actus ille bonitatem ex fine sortiatur, si
tamen in finem illum sit referibilis, quod convenit omni actui qui de
se malus non est. Si non refert, praeterit praeceptum apostoli; et
ita peccat. Ergo de necessitate omnis actus vel est meritorius vel
demeritorius.
8. Praeterea, plus est facere quam dicere. Sed qui sine causa
loquitur otiosa verba, peccat. Matth. 12, 36: omne verbum
otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die
judicii. Ergo multo fortius, si aliquid faciat homo quod in debitum
finem non referat, peccat. Sed si in debitum finem referat, actus
bonus est. Ergo de necessitate omnis actus vel bonus vel malus est,
et nullus indifferens.
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt tres opiniones. Quidam enim
dicunt, quod in dictis non potest esse aliquid indifferens, in factis
autem potest. Verbum enim ordinatum est ad aliquid, quia est signum
rei: factum autem, cum non sit signum, non est ordinatum ad aliquid;
et ideo in verbo incidit deformitas, si otiose proferatur, non autem
in facto, si sine causa legitima fiat. Sed haec ratio nulla est:
quia quamvis non sit ordinatum ad aliquid sicut signum ad signatum, est
tamen ordinatum ad aliquid sicut ad finem: quia omne quod a principio
est, ad finem aliquem tendit: otium autem opponitur illi ordini qui
est ejus quod est ad finem ipsum, et non ordini qui est signi ad
signatum. Et ideo alii dicunt, quod tam in dictis quam in factis
contingit aliqua esse indifferentia, quae nec bona nec mala sunt;
sicut illa quae non ordinantur ad impletionem praeceptorum Dei, ut sic
propter Deum fiant, nec etiam divinis contrariantur praeceptis, sive
sint in dictis sive in factis; ut si aliquis alicui loquatur ex quadam
civili amicitia, vel etiam aliquod opus amicabile ad ipsum exerceat.
Sed haec non videtur esse instantia: quia actus virtutis politicae non
est indifferens, sed de se bonus est, et si sit gratia informatus,
erit meritorius. Non est autem accipere aliquid in quod ordinatur
humanus actus, quod vel secundum virtutem politicam rectum non sit,
vel etiam rectitudini adversum: quia non potest esse aliquis actus
procedens ab aliquo deliberante sine intentione finis, ut in 2
Metaph. dicitur. Finis autem ille est bonum conveniens homini vel
secundum animam vel secundum corpus, vel secundum etiam res
exteriores, quae ad utrumque ordinantur; et hoc quidem bonum nisi sit
contrarium illi bono quod est hominis bonum secundum rationem,
rectitudinem virtutis civilis habet: quia virtus civilis dirigit in
omnibus quae sunt corporis, et etiam quae propter corpus quaeruntur;
unde si his aliquis mediocriter utatur, erit usus rectus; si autem
secundum abundantiam vel defectum, erit usus vitiosus virtuti
oppositus. Et ideo aliter secundum alios dicendum est, quod nullus
actus a voluntate deliberata progrediens potest esse qui non sit bonus
vel malus, non tantum secundum theologum, sed etiam secundum moralem
philosophum; et ulterius non potest esse aliquis actus a deliberata
voluntate procedens in habente gratiam qui non sit meritorius; sed
tamen, in non habente gratiam potest esse aliquis actus deliberatus qui
nec meritorius nec demeritorius est; tamen est bonus vel malus. Cujus
ratio est, quia malum, inquantum malum, non opponitur bono, nisi
sicut privatio habitui: sed oppositio contrarietatis est ex hoc quod
illud ens supra quod fundatur talis privatio, non compatitur secum
aliquod bonum quod est simpliciter bonum; sicut immoderata delectatio
in cibis non compatitur secum bonum sobrietatis, quod est simpliciter
bonum; et ideo illa immoderata delectatio adjungitur cum privatione
boni, et sic mala dicitur. Si ergo in actionibus invenitur medium
inter bonum et malum, hoc non erit nisi inquantum bonum et malum sunt
contraria, vel inquantum malum est privatio boni. Non autem inquantum
sunt contraria, potest in eis esse medium quod sit neque bonum neque
malum. Dicuntur enim contraria, secundum quod in utroque aliquid
positive consideratur; ex quo non potest sumi ratio mali; unde propter
hoc quod medium distat ab extremis, inquantum aliquid positive ponit,
non efficitur distans a ratione boni et mali, ut possit dici neque
bonum neque malum; non enim ex eodem est in eis oppositio
contrarietatis et distinctio boni et mali; sed primum est ex parte
positionis in utroque; secundum autem ex parte privationis in malo, et
positionis in bono. Si ergo sit medium inter bonum et malum in
actionibus, hoc non erit nisi secundum quod malum bono privative
opponitur. Sed in privative oppositis non invenitur medium nisi per
hoc quod subjectum non est susceptivum habitus: ut lapis, quia
visionis susceptivus non est, neque videns neque caecus dicitur; et
per hunc modum oportet accipere medium inter bonum et malum, ut si
aliquid est quod alicujus bonitatis non est susceptivum, non opposita
malitia sibi erit; unde relinquitur indifferens. Hoc autem contingit
dupliciter. Aut per modum abstractionis, secundum quod universale
aliquid significatur ut abstractum a differentiis contrariis
dividentibus ipsum; unde in sua communitate significatum, significatur
ut indifferenter se habens ad utramlibet differentiarum: sicut animal
neque significatur ut rationale neque ut irrationale; et tamen oportet
quod omne particulare animal, rationale vel irrationale sit: et
similiter est hic. Si enim significetur actus in eo quod est agere,
habet quidem bonitatem naturalem inquantum est ens; sed indifferenter
se habet ad bonitatem et malitiam moralem: et similiter bonum ex genere
indifferenter se habet ad bonum et malum ex circumstantia et fine;
quamvis non inveniatur aliquod bonum in particulari, quod non sit
aliqua circumstantia vestitum et ad aliquem finem ordinatum; unde
oportet quod bonitatem vel malitiam contrahat. Et secundum hanc
considerationem quidam dixerunt, omnes actus indifferentes esse, in eo
quod sunt actus; et quidam dixerunt, quod non omnes, sed aliqui;
accipientes magis in speciali nomina actuum quae non exprimunt aliquid
unde actus ad malitiam vel bonitatem determinetur, ut materiam et finem
et circumstantiam, sicut comedere, coire, vel aliquid hujusmodi.
Alio modo contingit hoc, secundum quod aliquod particulare signatum
deficit a susceptibilitate alicujus perfectionis, sicut lapis a
susceptibilitate visus: et hoc modo aliqui actus qui deficiunt a
susceptibilitate bonitatis moralis, dicuntur indifferentes. Actus
autem susceptibilis est bonitatis moralis, secundum quod humanus est:
humanus autem est, secundum quod aliquatenus ratione deducitur: quod
contingit in illis actibus tantum qui imperantur a voluntate, quae
consequitur deliberationem rationis. Actus autem qui sequuntur
apprehensionem subitae imaginationis, sicut confricatio barbae, et
aliquid hujusmodi, dicentur hoc modo indifferentes. Nullus autem
eorum qui voluntatem deliberatam sequitur, indifferens erit, sed de
necessitate vel bonus vel malus bonitate vel malitia civili: sed tamen
actus bonitate civili perfectus, non est susceptibilis efficaciae
merendi nisi in eo qui gratiam habet; et ideo in eo qui caret gratia,
indifferens est ad meritum et demeritum; sed in illo qui gratiam
habet, oportet vel meritorium vel demeritorium esse: quia sicut malus
erit demeritorius, sic etiam bonus erit meritorius: quia cum caritas
imperet omnibus virtutibus sicut voluntas omnibus potentiis, oportet
quod quidquid ordinatur in finem alicujus virtutis, ordinetur in finem
caritatis: et cum omnis actus bonus ordinetur in finem alicujus
virtutis, in finem caritatis ordinatus remanebit; et ita meritorius
erit; et sic comedere et bibere, servato modo temperantiae, et ludere
ad recreationem, servato modo eutrapeliae, quae medium tenet in
ludis, ut dicitur 2 Ethic., meritorium erit in eo qui caritatem
habet, qua Deum ultimum finem vitae suae constituit.
Ad primum ergo dicendum, sicut ait Commentator, in 10 Metaph.,
quod dicitur homo neque bonus neque malus, qui non est susceptibilis
bonitatis vel malitiae civilis; sicut agrestis, qui extra civilem
vitam est, et per consequens actiones ejus neque bonae neque malae sunt
civiliter, inquantum non sunt ordinatae ad civile bonum. Vel melius
dicendum, quod philosophus appellat malum non omnem actum inordinatum,
sed solum illum qui nocivus est respectu alterius; unde dicit in 4
Ethic., quod prodigus, quia causa jactantiae sua inordinate
expendit, non est malus sed vanus; et similiter de multis aliis vitiis
dicit: et sic patet quod ipse strictius accipit malum quam nos dicentes
omnem actum inordinatum esse malum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis extra caritatem non sit bonum
meritorium, tamen est ibi bonum aliquod vel ex circumstantia, vel ex
virtute civili; unde non sequitur quod actus eorum qui caritate
carent, sint demeritorii vel indifferentes.
Ad tertium dicendum, quod non solum actus caritatis est meritorius,
sed etiam actus aliarum virtutum, secundum quod gratia informantur,
licet meritorii esse non possint nisi secundum quod reducuntur in finem
caritatis. Non autem oportet quod semper actus in finem illum
reducantur; sed sufficit ad efficaciam merendi quod in fines aliarum
virtutum actu reducantur: qui enim intendit castitatem servare,
etiamsi nihil de caritate cogitet, constat quod meretur si gratiam
habet. Omnis autem actus in aliquod bonum tendens, nisi inordinate in
illud tendat, habet pro fine bonum alicujus virtutis, eo quod virtutes
sufficienter perficiunt circa omnia quae possunt esse bona hominis; et
ita patet quod ratio non procedit.
Ad quartum dicendum, quod nihil est in genere quod non sit in aliqua
ejus specie, ut in 2 Topic. dicitur; et ita nunquam contingit ad
mulierem accedere, quin accedatur ad talem, et tali tempore, et
similiter secundum alias circumstantias; et ita quamvis sit indifferens
dictus actus consideratus secundum genus; non tamen secundum quod
exercetur in actu, indifferens est.
Ad quintum dicendum, quod cum nihil appetatur nisi inquantum est
bonum, impossibile est quod finis ad quem ordinatur actio ex
deliberatione, sit indifferens: quia vel ratio decipitur, et judicat
esse bonum sibi quod non est bonum; et hoc non est nisi quando finis
est malus, discordans a rationis rectitudine, quamvis hoc quod
desideratur, forte sit bonum desideranti, secundum aliquid sui, ut
secundum gustum vel secundum tactum delectabile: vel est bonum
simpliciter; et sic etiam actus ex fine erit bonus.
Ad sextum dicendum, quod non sufficit omnino habitualis ordinatio
actus in Deum: quia ex hoc quod est in habitu, nullus meretur, sed
ex hoc quod actu operatur. Nec tamen oportet quod intentio actualis
ordinans in finem ultimum sit semper conjuncta cuilibet actioni quae
dirigitur in aliquem finem proximum; sed sufficit quod aliquando
actualiter omnes illi fines in finem ultimum referantur; sicut fit
quando aliquis cogitat se totum ad Dei dilectionem dirigere: tunc enim
quidquid ad seipsum ordinat, in Deum ordinatum erit. Et si quaeratur
quando oporteat actum referre in finem ultimum, hoc nihil aliud est
quam quaerere quando oportet habitum caritatis exire in actum: quia
quandocumque habitus caritatis in actum exit, fit ordinatio totius
hominis in finem ultimum, et per consequens omnium eorum quae in ipsum
ordinantur ut bona sibi.
Sed quia aliquos actus indifferentes ponimus, ideo oportet ad alia
respondere. Ad septimum dicendum, quod hoc quod dicitur: omnia in
gloriam Dei facite, potest intelligi dupliciter: vel affirmative,
vel negative. Si negative, sic est sensus: nihil contra Deum
faciatis: et hoc modo praeceptum est: et sic praeceptum hoc
praeteritur vel per peccatum mortale, quod contra Deum fit; vel per
peccatum veniale, quod praeter praeceptum et praeter Deum fit. Si
autem intelligatur affirmative, hoc potest esse dupliciter. Aut ita
quod actualis relatio in Deum sit conjuncta actioni nostrae cuilibet,
non quidem in actu sed in virtute, secundum quod virtus primae
ordinationis manet in omnibus actionibus sequentibus, sicut et virtus
finis ultimi manet in omnibus finibus ad ipsum ordinatis; et sic adhuc
praeceptum est, et contingit omissionem ejus esse venialem vel
mortalem, sicut dictum est. Vel ita quod ordinatio actualis in Deum
sit actu conjuncta cuilibet actioni nostrae; et sic potest intelligi
dupliciter: vel distributive, vel collective. Si distributive, sic
est sensus: quamcumque actionem facitis, melius est si eam actu in
Deum ordinetis; et sic est consilium. Si autem sumatur collective,
sic est sensus: omnia opera vestra ita faciatis quod nullum eorum sit
quin actu in Deum ordinetis; et hoc nec praeceptum nec consilium est,
sed finis praecepti, ad quod per impletionem praeceptorum pervenitur:
sic enim sancti in patria actus suos in Deum referunt. Sciendum
tamen, quod qualitercumque affirmative exponatur, non intelligitur
nisi de operibus deliberatae voluntatis, quia illa tantum opera proprie
nostra dici possunt, ut dictum est.
Ad octavum dicendum, quod verbum est immediatus effectus rationis; et
ideo minus potest verbum praeter deliberationem esse quam factum: et
propter hoc, verbum otiosum magis est peccatum veniale quam factum
otiosum. Sciendum tamen, quod secundum Gregorium, otiosum est quod
caret intentione piae voluntatis, aut ratione justae necessitatis;
unde non omne verbum jocosum est otiosum, si ad recreationem
referatur: quia etiam in jocis contingit esse virtutem eutrapeliam, de
qua philosophus in 4 Ethic. determinat.
|
|