|
Ostenso quod ex finis intentione, vel voluntate, actus exterior habet
malitiam et bonitatem; hic determinat quasdam quaestiones circa
praedeterminata; et dividitur in partes duas: in prima inquirit de
actu peccati per comparationem ad intentionem; in secunda de actu
peccati inquirit per comparationem ad voluntatem, ibi: post haec
investigari oportet, qualiter intelligendum sit quod ait Augustinus.
Prima in duas dividitur: in prima movet quaestionem; in secunda
determinat eam, ibi: quod a quibusdam non irrationabiliter astruitur.
Et haec dividitur in duas, secundum duas opiniones: secunda incipit,
ibi: alii vero, qui trifariam distinctionem actuum faciunt, opera
cuncta quae ad naturae subsidium fiunt, semper bona esse astruunt.
Circa primum tria facit: primo ponit solutionem propositae quaestionis
secundum unam opinionem; secundo objicit in contrarium, ibi: his
autem objicitur quod supra dixit Augustinus; tertio ponit
responsionem, ibi: quibus illi respondent. Post haec investigari
oportet, qualiter intelligendum sit quod ait Augustinus. Hic
determinat de actu peccati in comparatione ad voluntatem; et dividitur
in partes duas: in prima inquirit de peccato in genere per
comparationem ad voluntatem; in secunda de illo specialiter peccato
quod in interiori voluntatis actu consistit, ibi: si autem omne
peccatum mortale, voluntarium est, cum voluntas mala peccatum sit
mortale, constat ipsam esse voluntarium peccatum. Prima dividitur in
tres, secundum quod tres auctoritates Augustinus ponit in materia
ista, quae dubitationem habent; secunda, ibi: illius etiam
intelligentia perquirenda est quod in Lib. de duabus animabus edidit.
Tertia, ibi: in eodem quoque libro de duabus animabus aliud tradidit
consideratione dignum. Hic est duplex quaestio. Prima de
comparatione actus ad intentionem. Secunda de comparatione peccati ad
voluntatem. Circa primum quaeruntur duo: 1 utrum fides intentionem
dirigat; 2 utrum aliquis actus in infidelibus possit esse bonus,
quorum intentio non est per fidem directa.
|
|