|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod fidei non sit intentionem
universaliter dirigere. Diversorum enim specie, diversae sunt regulae
et mensurae, ut ex 10 Metaph. patet: quia mensura est homogenea
mensurato. Sed virtutes diversae sunt secundum speciem. Ergo fides
non potest dirigere in operationibus omnium virtutum.
2. Praeterea, cujus est ordinare, ejus est etiam dirigere: quia
directio est per ordinationem in finem. Sed ordinatio est rationis.
Ergo et dirigere; et ita non indigetur fide ad dirigendum.
3. Praeterea, secundum Bernardum, prudentia est auriga virtutum.
Sed aurigae officium est currum dirigere. Ergo videtur quod dirigere
pertineat ad prudentiam, et non ad fidem.
4. Praeterea, opus dicitur esse rectum, secundum quod conformatur
legi. Sed assentire legi pertinet ad justitiam; unde et legalis
dicitur a philosopho in 5 Ethic. Ergo videtur quod lex justitiam
dirigat.
5. Praeterea, Christus non habuit fidem. Si igitur fides dirigit
intentionem, Christus non habuit intentionem rectam: quod absurdum
est.
6. Praeterea, secundum Tullium, virtus est habitus quidam in modum
naturae rationi consentaneus. Sed quaelibet natura per seipsam tendit
in finem suum, sicut ignis per suam levitatem sursum dirigitur, et
terra deorsum. Ergo quaelibet virtus dirigit suum actum in finem.
1. Sed contra, illius est dirigere cujus est ostendere quo eundum
est. Sed hoc facit fides: quia fides est substantia sperandarum
rerum, Heb. 11. Ergo fidei est dirigere intentionem.
2. Praeterea, a primo est rectitudo in omnibus aliis. Sed fides
est prima virtutum. Ergo fidei est intentionem omnium virtutum
dirigere.
Respondeo dicendum, quod rectum dicitur esse cujus medium non exit ab
extremis. Actus autem consideratur inter duo, quae quasi sunt ejus
extrema, scilicet principium agens, et finem intentum; unde in opere
vel intentione rectitudo esse dicitur, secundum quod opus ab agente
egrediens non praetergreditur ordinem debiti finis; et ideo illius est
dirigere cujus est in finem ordinare. Sed ordinare in finem contingit
dupliciter: vel ostendendo finem, vel inclinando in finem. Ostendere
autem finem, rationis est; sed inclinare in finem est voluntatis:
quia amor, in quo actus voluntatis exprimitur, est quasi quoddam
pondus animae, secundum Augustinum. Sed perfecte finem ostendere non
competit rationi nisi secundum quod est per habitum perfecta; similiter
non competit perfecte inclinare in finem voluntati, nisi secundum quod
est per habitum perfecta. Finis autem humanorum actuum potest accipi
dupliciter: vel finis proprius et proximus; vel communis et ultimus;
et hic est duplex. Quia vel excedit facultatem naturae, sicut
felicitas futura in patria; et in hunc finem ostendendo dirigit fides,
et inclinando dirigit caritas (sicut aliqua forma naturalis inclinat in
suum finem), quia ad hunc finem non sufficit dirigere naturalis
potentia neque per se, neque perfecta per habitum naturalem vel
acquisitum; et quia ad hunc finem, cum sit ultimus, sunt omnes alii
fines ordinati; ideo fides et caritas dicuntur dirigere intentionem
universaliter in omnibus. In finem autem communem proportionatum
humanae facultati dirigit ratio, ostendendo, perfecta per habitum
sapientiae acquisitae, cujus actus est felicitas contemplativa, ut in
10 Ethic. dicitur; vel perfecta per habitum prudentiae, cujus
actus est felicitas civilis: inclinando autem virtus appetitiva,
secundum quod est perfecta habitibus virtutum moralium.
Ad primum ergo dicendum, quod diversorum specie non potest esse idem
regulans proprium; sed potest idem esse commune; et sic fides
dirigit, inquantum ordinat in finem ultimum.
Ad secundum dicendum, quod ratio non potest sufficienter dirigere ad
hoc quod humanam cognitionem naturalem excedit; in quod tamen, sicut
in finem ultimum, oportet omnes actus nostros ordinari: ideo oportet
quod fides dirigat.
Ad tertium dicendum, quod prudentia sufficienter dirigit ad finem
illum qui est bonum humanum, non autem ad finem qui est bonum divinum,
quale est quod in patria promittitur.
Ad quartum dicendum, quod lex dirigit sicut ostendens qualis debeat
esse actus proportionatus fini ultimo; non enim quilibet actus cuilibet
fini proportionatus est, ut supra dictum est; et ideo directio fidei,
quae ostendit finem, praecedit directionem legis, quae docet actum:
et ita etiam praecedit directionem justitiae, quae per modum
inclinationis rectitudinem actus facit, quam lex ostendit.
Ad quintum dicendum, quod in fide sunt duo, scilicet cognitio et
aenigma, vel obscuritas, sive imperfectio. Fides autem habet
dirigere non ratione obscuritatis, sed ratione cognitionis: et ideo
cum Christus habuerit perfectam cognitionem, in eo fuit perfecte
rectitudo intentionis.
Ad sextum dicendum, quod inclinatio naturalis in finem praesupponit
quemdam intellectum praestituentem finem naturae, et dantem sibi
inclinationem in finem ultimum; et ita etiam inclinationem moralis
virtutis in finem praecedit prudentia quasi ostendens, et dirigens in
finem; et sic singulae virtutes inclinando dirigunt in fines proximos,
non autem in finem ultimum.
|
|