|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nullus actus infidelis
hominis bonus esse possit. Quia, ut dicitur in Glossa Rom. 10,
omnis vita infidelium peccatum est. Sed non potest esse simul peccatum
et bonus actus. Ergo nullus actus infidelis bonus est.
2. Praeterea, omnis actus bonus est rectus. Sed omnis actus rectus
procedit ab intentione recta. Cum igitur fides intentionem dirigat,
videtur quod ubi non est fides, actus bonus esse non possit.
3. Praeterea, omne bonum Deo placet, et est sibi acceptum. Sed
vita infidelium non est Deo accepta, quia gratia carent. Ergo in eis
actus bonus non est.
4. Praeterea, illud proprie dicitur malum quod caret aliqua
perfectione quam natum est et debet habere. Sed omnis actus humanus
natus est in ultimum finem beatitudinis referri, nisi sit per se
malus, et debet in ipsum referri, ut ex dictis patet. Cum ergo actus
infidelium in ultimum finem non referatur, in quem fides dirigit, ut
dictum est, videtur quod omnis actus infidelium sit malus.
5. Praeterea, infidelitas fidei opponitur. Sed fideles per fidem
diriguntur in finem aliquem. Ergo infideles per infidelitatem in
oppositum finem diriguntur. Sed omnes actus fidelium sunt boni per hoc
quod ordinati sunt in finem in quem dirigit fides. Ergo eadem ratione
omnis actus infidelium est malus.
1. Sed contra, non est consilium nisi de bono. Sed infidelibus
consulitur ut aliqua de genere bonorum faciant. Ergo illorum actus non
omnes sunt mali.
2. Praeterea, nihil laudabile est vel laudatur, nisi bonum. Sed
sancti, ut Hieronymus, et Augustinus, saepe laudant aliquos
gentiles de aliquibus operibus. Ergo aliqua opera ipsorum fuerunt
bona.
Respondeo dicendum, quod sicut in rebus naturalibus una perfectio
alteri superadditur, sic ut quaedam res habeant unam illarum, et
quaedam duas, et sic deinceps; ita etiam in moralibus contingit in
actu considerare aliquam perfectionem alii superadditam; ex quarum
unaquaque dicitur actus bonus; et si aliqua illarum perfectionum
desit, deerit bonitas quae est secundum perfectionem illam. Verbi
gratia, omnis actus, inquantum est actus, habet quamdam essentialem
bonitatem, secundum quod omne ens bonum est; sed in aliquibus actibus
superadditur quaedam bonitas ex proportione actus ad debitum objectum,
et secundum hoc dicitur actus bonus ex genere; et ulterius ex debita
commensuratione circumstantiarum dicetur bonus ex circumstantia; et sic
deinceps, quousque perveniatur ad ultimam bonitatem, cujus humanus
actus est susceptivus, quae est ex ordine in finem ultimum per habitum
gratiae et caritatis: et ideo actus illorum qui gratiam et caritatem
non habent, hoc modo bonus esse non potest: et haec est bonitas
secundum quam actus meritorius dicitur. Sed subtracto posteriori,
nihilominus remanet prius, ut in Lib. de causis dicitur; unde
quamvis ab infidelium actibus subtrahatur ista bonitas, secundum quam
actus meritorius dicitur, remanet tamen bonitas alia vel virtutis
politicae, vel ex circumstantia, vel ex genere: et ideo non oportet
quod omnis eorum actus sit malus, sed solum quod sit deficientis
bonitatis; sicut quamvis equus deficiat a rationalitate quam homo
habet, non tamen ideo malus est, sed habet bonitatem deficientem a
bonitate hominis.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur, omnis vita infidelium
peccatum est, non est intelligendum hoc modo, quod omnis actus eorum
peccatum sit, sed quia semper cum peccato vivunt: quia infidelitas est
tale peccatum, quo retento, nullum aliorum dimittitur. Vel
dicendum, quod intelligitur de illis actibus ad quos ex sua
infidelitate impelluntur, ut est adorare idola, et abstinere a cibis
prohibitis in lege, quasi non sit eis licitum vesci: et hoc videtur
intendere apostolus.
Ad secundum dicendum, quod fides dirigit intentionem in finem
ultimum; sed ratio naturalis vel prudentia potest dirigere in aliquem
finem proximum: et quia ille finis proximus est ordinabilis in finem
ultimum, etiamsi actu non ordinetur, ideo in infidelibus, quorum
actus per vim rationis in talem finem diriguntur, possunt aliqui actus
esse boni, sed deficientes a perfecta bonitate, secundum quam actus
est meritorius.
Ad tertium dicendum, quod sicut aliquid participat bonitatem, ita
etiam Deo est acceptum: et ideo actus illi enuntiantur Deo accepti
simpliciter qui meritorii sunt, completam bonitatem habentes; sed
tamen etiam actus alii, secundum quod sunt boni ex genere vel ex
circumstantia, Deo placent, non tamen sicut remunerabiles aeterno
praemio.
Ad quartum dicendum, quod non obligamur ad hoc quod quilibet actus
actu dirigatur in finem illum in quem non potest nisi fides dirigere:
quia praecepta affirmativa non obligant ad semper, quamvis semper
obligent; et ideo non oportet ut actus infidelium, qui in finem illum
non est ordinatus, semper sit peccatum; sed solum pro tempore illo in
quo tenetur actum suum in finem ultimum referre.
Ad quintum dicendum, quod infideles non semper ex infidelitatis errore
finem sibi praestituunt, sed aliquando ex vero et recto judicio
rationis: et ideo non oportet quod in quolibet actu peccent, sed tunc
solum quando ex errore finem sibi praestituunt.
|
|