|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod Angelus per essentiam
suam res cognoscat et non per species aliquas. Quia, secundum
philosophum, anima est species specierum. Sed Angelus simplicior est
anima et nobilior. Ergo essentia Angeli est similitudo vel species
rerum. Sed res potest in similitudine sui cognosci. Ergo videtur
quod Angelus intuendo essentiam suam, res cognoscat, et non per
species aliquas.
2. Praeterea, omnis species vel est causa rei, vel a re accepta.
Sed species rerum in intellectu Angeli non possunt esse causatae a
rebus, cum Angelus careat potentiis et organis, quibus fit abstractio
a sensibilibus: nec iterum sunt causae rerum, cum Angeli non sint
causatores. Ergo videtur quod Angeli per species non cognoscant.
3. Praeterea, secundum Dionysium, nobiliora in entibus sunt
inferiorum exemplaria. Sed in exemplari res optime cognoscitur. Cum
ergo Angeli inter res creatas sint nobilissimi, quasi Deo
propinquiores, secundum Augustinum; videtur quod natura sua
inspecta, alias res cognoscant.
4. Praeterea, intellectum et intellectus non differunt nisi quando
utrumque eorum est in potentia, ut in 1 Lib. dictum est. Ergo
omnis intellectus qui est semper in actu, non differt in eo intelligens
et intellectum. Sed intellectus substantiae separatae videtur semper
in actu esse, cum suum intelligere non sequatur transmutationem
aliquam. Ergo videtur quod in ea non differat species intellecta et
substantia intellectus; et ita non per species cognoscit.
1. Sed contra est quod Dionysius dicit quod Angeli illuminantur per
scibiles rerum rationes. Hae autem non sunt nisi species rerum
intellectae. Ergo per species rerum cognitionem habent.
2. Praeterea, in Lib. de causis dicitur, quod omnis intelligentia
est plena formis. Sed illa quae sunt in intelligentia, sunt in ea per
modum intelligibilem, ut in eodem libro dicitur; quae autem sic sunt
in ea, sunt in ea ad cognoscendum. Ergo videtur quod res per formas
cognoscant.
Respondeo dicendum, quod intellectus angelicus est medius inter
intellectum divinum et humanum, et virtute et modo cognoscendi. In
intellectu enim divino similitudo rei intellectae est ipsa divina
essentia, quae est rerum causa exemplaris et efficiens; in intellectu
vero humano similitudo rei intellectae est aliud a substantia
intellectus, et est sicut forma ejus; unde ex intellectu et
similitudine rei efficitur unum completum, quod est intellectus in actu
intelligens; et hujus similitudo est accepta a re. Sed in intellectu
angelico similitudo rei intellectae est aliud a substantia
intelligentis, non tamen est acquisita a re, cum non sint ex rebus
divisibilibus cognitionem congregantes, ut Dionysius dicit. Nec
tamen est causa rei secundum fidem, sed est infusa a Deo ad
cognoscendum. Et ratio hujus sumi potest ex verbis Commentatoris, in
11 Metaph. Ipse enim dicit quod secundum ordinem simplicitatis
naturarum separatarum est ordo distantiae speciei intellectae ab
intellectu; unde in prima essentia, cui non admiscetur potentia
aliqua, est omnino idem intelligens et intellectum; in aliis autem
secundum quod plus admiscetur de potentia, est major distantia inter
speciem intellectam et intellectum. Cujus ratio est quia nihil
operatur nisi secundum quod est in actu; unde illud cujus essentia est
purus actus, intelligit sine receptione alicujus perficientis, quod
sit extra essentiam ejus; illud vero in quo est potentia, non poterit
intelligere nisi perficiatur in actu per aliquid receptum ab
extrinseco; et hoc est lumen intellectivum naturale, quod a Deo in
substantias intellectivas emittitur. Et quia unumquodque recipitur in
aliquo per modum recipientis; lumen illud quod in Deo est simplex,
recipitur in mente Angeli ut divisum et multiplicatum: omnis enim
potentia receptiva de se divisibilitatem habet secundum quod non est
terminata ad unum, quod fit per actum terminantem: et ideo dicitur in
libro de causis, quod sicut in natura inferiori multiplicantur
singularia, ita et species intelligibiles in intelligentiis; utrumque
enim est propter multiplicabilitatem potentiae; et istae sunt species
per quas Angeli cognoscunt.
Ad primum ergo dicendum, quod anima dicitur species specierum,
inquantum per intellectum agentem facit species intelligibiles actu, et
recipit eas secundum intellectum possibilem, sicut ibidem sensus
dicitur species sensibilis, et manus organum organorum, inquantum
videlicet omnia artificialia per manus efficiuntur; unde in 14 de
animalibus dicitur, quod manus datae sunt homini loco cornuum, et
omnium quibus alia animalia juvantur. Unde non sequitur quod essentia
animae vel Angeli sit talis species in qua omnia cognoscantur.
Ad secundum dicendum, quod similitudines rerum in intellectu Angeli
existentes, non sunt a rebus acceptae, quia species intelligibilis non
accipitur a re nisi mediante phantasmate, quod se habet ad intellectum
sicut color ad visum, ut in 3 de anima dicitur. Nec tamen sunt
causae rerum per modum creationis, sed forte per modum motus, si forte
ponantur orbes movere, quorum motus est causa formarum naturalium.
Nihilominus tamen oportet quod quaedam cognoscant quorum non sunt
causae, sicut ipsos orbes, et alios Angelos. Unde dicendum, quod
ad hoc quod aliquam assimilationem habeant ad invicem, potest
contingere dupliciter; vel ita quod unum sit causa alterius,
similitudinem suam illi imprimens, sicut ignis et aer calefactus; et
hoc modo intellectus divinus et humanus habent assimilationem ad res
intellectas, licet modo converso, quia intellectus divinus imprimit in
rem formam, per quam res sibi similatur; intellectus autem humanus
speciem, per quam rei assimilatur, a re accipit: vel ita quod
utrumque sit ab una causa similem formam utrique imprimente; et sic
intellectus angelicus rebus cognitis assimilatur, quia formae quae a
Deo impressae sunt rebus ad subsistendum, sunt etiam Angelo impressae
ad cognoscendum.
Ad tertium dicendum, quod res non cognoscitur perfecte in exemplari,
nisi a quo ducitur secundum totum quod in ipsa est; et hoc modo res
cognoscuntur in primo exemplari, quod imitantur res secundum esse illud
quod in re est. Sic autem non est de essentia Angeli, cum non sit
causa vel exemplar totius quod in re est, scilicet materiae et formae:
et propterea non est actu exemplar nisi per hoc quod potentia sua
completur per lumen a Deo immissum, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod intellectus angelicus etsi ponatur semper in
actu respectu cognitorum naturalium, non tamen esse in actu habet a
se, sed ab alio: unde sicut in ipso differt esse et quod est, propter
hoc quod esse quod habet, habet ab alio; ita differt in eo intellectus
et quo actu intelligit, propter hoc quod intelligere ab alio habet.
|
|