|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod species superiorum non
sint universaliores speciebus quas habent Angeli inferiores. Quia,
secundum philosophum in 1 de anima, animal universale aut nihil est,
aut posterius est. Non enim dicitur esse posterius nisi propter
abstractionem a rebus, in qua completur intentio universalitatis per
actum intellectus abstrahentis. Cum ergo intellectus Angeli non
abstrahat species a rebus, videtur quod species non sint universales in
ipso.
2. Praeterea, si dicantur universaliores, aut hoc est quantum ad
cognitionem, aut quantum ad operationem. Non quantum ad cognitionem,
quia naturalium causarum omnes cognitionem habent, et sui ipsorum, et
Dei; non quantum ad operationem, quia non sunt rerum operatores, ut
dictum est. Ergo videtur, quod nullo modo possint quorumdam species
universaliores esse.
3. Praeterea, quanto cognitio est magis propria, tanto est magis
perfecta. Sed superiorum cognitio perfectior est, sicut et natura
simplicior, ut ex praedictis patet. Ergo videtur quod superiorum
species non sint magis universales.
4. Praeterea, qui cognoscit universalia, non potest propria
cognoscere, nisi acquirat aliquid de propriis rei. Si ergo inferiorum
Angelorum species essent magis propriae, oporteret quod superiores non
reducerentur in actum propriae cognitionis rerum nisi per inferiores:
quod est inconveniens, cum magis e contra contingat, secundum
Dionysium. Ergo videtur idem quod prius.
1. Sed contra est quod Dionysius dicit, quod superiores Angeli
habent scientiam magis universalem, et inferiores particularem et
subjectam.
2. Praeterea, hoc idem videtur per hoc quod in libro de causis
dicitur, quod cum omnis intelligentia sit plena formis, in quibusdam
sunt formae magis universales, scilicet in superioribus; et in
quibusdam minus, scilicet in inferioribus.
Respondeo dicendum, quod, secundum theologos et philosophos oportet
ponere formas superiorum Angelorum esse magis universales. Cujus
ratio est, quia in omnibus scientiis et artibus, sive speculativis
sive operativis, oportet quod illa quae est altior et ordinativa
aliarum, consideret rationes magis universales, eo quod principia sunt
parva quantitate, et maxima virtute, et simplicia ad plurima se
extendunt: verbi gratia, sub civili scientia est militaris, et sub
militari equestris, et sic deinceps; civilis autem sub consideratione
boni humani absolute; militaris autem considerat hoc idem, secundum
quod determinatur ad res bellicas, et sic deinceps: et propter hoc
inferior accipit principia sua a superiori, quae est quasi propter qui
demonstrans: et hoc etiam facilius patet in scientiis speculativis:
quia metaphysica, quae est ordinativa aliarum, considerat rationem
entis absolute; aliae vero secundum determinationem aliquam. Hoc
autem sic est in Angelis, et secundum omnes philosophos, et secundum
nos: quia superiores per suam scientiam ordinant actus et officia
inferiorum, illuminantes eos, et perficientes, et purgantes. Unde
oportet quod scientia superiorum sit universalior, et species
universaliores: quod quomodo contingat, potest videri ex verbis
Commentatoris in 11 Metaph. Ipse enim dicit, quod secundum
ordinem differentiae inter intelligens et intellectum, est etiam ordo
multiplicationis intellectorum: quia in intellectu superiori, qui
habet minus de possibilitate, minor est compositio intelligentis et
intellecti: et inde est etiam, quod sunt in eo pauciores formae
intelligibiles: quia quanto minus habet de potentia lumen
intellectuale, minus dividitur et multiplicatur in eo; et ideo oportet
quod istae formae sint universaliores formis magis multiplicatis.
Secundum hoc ergo scientia Dei est universalissima: quia una
similitudine, quae est sua essentia, omnia cognoscit, ac si aliquis
per rationem communem entis omnia cognoscere possit; et quanto per
pauciores formas intelligit, tanto scientia ejus est universalior, et
similior divinae scientiae: ut si aliquis cognoscat omnia per
intentionem decem generum, et aliquis non nisi acciperet species primas
generum, et sic descendendo usque ad specialissima; secundum
multiplicationem specierum inveniretur particulatio earum.
Ad primum ergo dicendum, quod est triplex universale. Quoddam quod
est in re, scilicet natura ipsa, quae est in particularibus, quamvis
in eis non sit secundum rationem universalitatis in actu. Est etiam
quoddam universale quod est a re acceptum per abstractionem, et hoc
posterius est re; et hoc modo formae Angelorum non sunt universales.
Est etiam quoddam universale ad rem, quod est prius re ipsa, sicut
forma domus in mente aedificatoris; et per hunc modum sunt universales
formae rerum in mente angelica existentes, non ita quod sint
operativae, sed quia sunt operativis similes, sicut aliquis
speculative scientiam operativam habet.
Ad secundum dicendum, quod sunt universaliores et quantum ad
cognitionem et quantum ad operationem. Quantum ad cognitionem, tum ex
parte ipsarum specierum, quia ad plura se extendunt; tum ex parte
rerum cognitarum, quia superiores perfectius et clarius cognoscunt idem
cognitum quam inferiores, unde illuminant eos; sicut etiam eamdem
conclusionem aliter demonstrator, aliter dialecticus cognoscit. Nec
etiam est remotum a veritate quin plura subjaceant cognitioni naturali
superiorum quam inferiorum. Similiter etiam sunt universaliores
quantum ad operationem, tam secundum philosophos, qui ponunt ordinem
intelligentiarum secundum ordinem motuum, ex quo oportet quod
causalitas formarum illius intelligentiae superioris sit universalior,
cujus motus est universalior in causando, quam etiam secundum nos, qui
ponimus eos ordines secundum diversa divina officia; unde superiores
ordinant inferiores in suis officiis, et non e converso. Unde remanet
nobis eadem via procedendi, secundum traditionem Dionysii, sicut
etiam philosophis.
Ad tertium dicendum, quod cognitio perfecta non habetur per medium
universale, quia non est efficax ad cognitionem omnium propriorum. Si
autem per medium universale omnia propria efficaciter cognoscerentur,
esset perfectissima cognitio; quia quanto aliquid est magis unum et
simplex, tanto est virtuosius et nobilius; et hoc modo dicimus, quod
Angeli superiores sufficienter per formas universales cognoscunt res,
sicut Deus per essentiam suam perfecte cognoscit omnia.
Ad quartum dicendum, quod ratio procederet, si formae universales
superiorum non essent sufficientes ad cognitionem propriorum, quod
falsum est: quia omnia quae cognoscit inferior per formas
particulares, cognoscit superior per universales, vel etiam plura: et
quia ex causis universalibus confirmantur particulares, inde est quod
scientia inferiorum perficitur per superiores.
|
|