|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli per formas
intellectuales particularia non cognoscant. Ubi enim invenitur una
natura communis, non est diversitas in operatione consequente naturam.
Sed natura intellectualis est in Angelis et in nobis. Cum ergo
intellectus noster non possit esse singularium, videtur quod nec
angelicus.
2. Praeterea, omnis cognitio est per assimilationem. Sed quodlibet
singulare in materialibus, est singulare per materiam. Cum ergo
species rerum in mente angelica sint omnino a materia et a conditionibus
materialibus absolutae, cum intellectus Angeli non sit minus
immaterialis intellectu humano, videtur quod non possit esse principium
cognoscendi singulare, prout est in sua singularitate consistens.
3. Praeterea, si cognoscunt singularia diversa, ergo aut uno, aut
pluribus. Si uno, cum particularia sint infinita, videtur quod in
intellectu Angeli sit unum quo cognoscat infinita; et sic aequabitur
intellectui divino. Si autem pluribus, oportebit esse multitudinem
specierum in intellectu Angeli existentium, secundum multitudinem
individuorum quae possunt esse; et ita erunt infinitae species in actu
in mente Angeli, quod est inconveniens.
4. Praeterea, esse multorum singularium dependet ex causis
contingentibus, ad minus quantum ad generationem; sicut generatio
Platonis ex voluntate patris ejus, ut scilicet commisceretur ejus
matri. Si ergo Angeli cognoscunt singularia, videtur quod cognoscunt
futura contingentia; quod negatur, quia hoc solius Dei est. Ergo
videtur quod singularia non cognoscant.
1. Sed contra, officium quorumdam Angelorum est custodire homines,
ut a sanctis traditur. Sed hoc non potest esse, nisi homines quos
custodiunt, cognoscant. Ergo videtur quod singularia hominum
cognoscant; et eadem ratione aliarum specierum.
2. Praeterea, cognitio Angelorum est perfectior quam nostra. Sed
nos scimus non tantum universalia, sed etiam singularia. Ergo videtur
quod multo fortius Angeli.
Respondeo dicendum, quod praeter illam positionem quae ponit Angelos
singularium cognitionem non habere, quae haeretica est, et veritati
sacrae Scripturae contraria, sunt diversae opiniones de modo quo
Angeli cognoscunt singularia. Quidam enim dicunt, quod Angeli per
formas innatas solum causas universales cognoscunt: sed ex rebus ipsius
accipiunt, unde singularia ex causis universalibus producta
cognoscunt. Sed hoc non videtur conveniens: quia illud quod est
acceptum a re singulari, non ducit in cognitionem singularitatis ejus
nisi quamdiu servantur in eo conditiones materiales individuantes
illud; quod non potest esse nisi specie existente in organo corporali,
ut in sensu et imaginatione. Unde cum Angeli organo corporali
careant, etiamsi a rebus species abstraherent, non possent per
hujusmodi species singularium cognitionem habere. Ideo alii dixerunt,
quod omnia singularia producuntur ex causis universalibus ordinatis in
natura; unde cum apud Angelum sint formae ordinis causarum universi,
per hujusmodi formas omnia singularia cognoscere potest: et haec
videtur via Avicennae. Sed tamen non est sufficiens secundum fidem
nostram: quia in causis universalibus non cognoscitur aliquid secundum
conditiones individuales, ut scilicet cognoscatur prout est hic et
nunc, et hujusmodi. Unde dicit ipse Avicenna, quod Deus non
cognoscit particularia particulariter, ut scilicet hoc nunc esse, et
nunc non esse; et est simile de eo qui cognoscit eclipsim in causis
suis universalibus, qui non cognoscit hanc eclipsim secundum quod est
hic et nunc incipiens et nunc finiens, nisi sensu percipiat. Et ideo
ad hanc positionem quidam addiderunt, quod ex applicatione harum
formarum universalium ad hoc particulare vel illud determinatur Angeli
cognitio ut hoc singulare cognoscat. Sed hoc iterum non videtur
sufficiens: quia haec applicatio universalium causarum ad singulare,
aut est ad singulare quod est in intellectu Angeli; et sic supposito,
supponeretur illud de quo dubitatur, scilicet singularia esse in
intellectu Angeli; vel ad singulare quod est in re, sicut dicere
videtur, ut si lux solis esset intelligens, intelligeret corpora ad
quae radii sui applicantur. Hoc autem esse non potest: quia cum
cognitio non sit nisi secundum assimilationem, impossibile est quod
cognitio extendat se ultra id in quo est assimilatio. Si ergo lux
solis vel intellectus Angeli assimilatur rei quam irradiat, hoc non
potest esse nisi vel ex eo quod illud quod est rei recipitur in
intellectu aut in luce solis (et hoc ipsi non ponunt, quia rediret
prima positio), vel ex eo quod a sole aliquid circa rem ponitur; et
sic non cognosceret de re nisi hoc quod circa eam ponit; sicut si sol
cognosceret naturam luminis, et non propriam rationem hujus vel illius
coloris quae est ex diversa recipientium proportione: et similiter
etiam Angelus per hujusmodi applicationem propriam cognitionem de rebus
non haberet, cum propriam naturam ipsi rei non conferat. Alii vero
dicunt, quod ex conjunctione universalium quae cognoscunt, resultat
cognitio particularis, secundum quod ex pluribus formis congregatis
resultat quaedam collectio accidentium, quam non est reperire in alio.
Sed haec etiam non est sufficiens: quia formae individuatio non est
nisi ex materia; unde quantumcumque formae aggregentur, semper remanet
collectio illa communicabilis multis, quousque intelligatur per
materiam individuata; unde cognitis hujusmodi formis aggregatis, non
cognoscitur Socrates vel Plato. Et ideo aliter dicendum, quod eadem
ratio est cognitionis singularium in Deo et in Angelis; unde
considerandum est, qualiter Deus singularia cognoscat. Oportet enim
illam virtutem quae cognoscit singulare, habere apud se rei
similitudinem, quantum ad conditiones individuantes: et haec est ratio
quare per speciem quae est in sensu, cognoscitur singulare, et non per
speciem quae est in intellectu. Oportet autem ut apud artificem sit
similitudo rei per artem conditae secundum totum illud quod ab artifice
producitur: et propter hoc aedificator per artem cognoscit formam domus
quam inducit in materiam; non autem hanc domum vel illam, nisi per hoc
quod a sensu accipit; quia ipse materiam non facit; sed Deus est
causa rei, non solum quantum ad formam, sed etiam quantum ad
materiam, quae est principium individuationis; unde idea in mente
divina est similitudo rei quantum ad utrumque, scilicet materiam et
formam; et ideo per eam cognoscuntur res non tantum in universali, sed
etiam in particulari. Formae autem quae sunt in mente Angeli, sunt
simillimae rationibus idealibus in mente divina existentibus, sicut
deductae immediate exemplariter ab eis; unde per eas Angeli cognoscere
possunt rerum singularia, quia sunt similitudines rerum etiam quantum
ad dispositiones materiales individuantes, sicut et rationes vel ideae
rerum existentes in mente divina.
Ad primum ergo dicendum, quod intellectus humanus est ultimus in gradu
substantiarum intellectualium; et ideo est in eo maxima possibilitas
respectu aliarum substantiarum intellectualium; et propter hoc recipit
lumen intelligibile a Deo debilius, et minus simile lumini divini
intellectus; unde lumen intellectuale in eo receptum, non est
sufficiens ad determinandum propriam rei cognitionem nisi per species a
rebus receptas, quas oportet in ipso recipi formaliter secundum modum
suum: et ideo ex eis singularia non cognoscuntur, quae individuantur
per materiam, nisi per reflexionem quamdam intellectus ad imaginationem
et sensum, dum scilicet intellectus speciem universalem, quam a
singularibus abstraxit, applicat formae singulari in imaginatione
servatae. Sed in Angelo ex ipso lumine determinantur species quibus
fit propria rerum cognitio, sine aliquo alio accepto: et ideo cum
illud lumen sit similitudo totius rei inquantum est exemplariter a Deo
traductum, per hujusmodi species propria singularium cognitio haberi
potest: et ita patet quod secundum gradum naturae intellectualis, est
etiam diversus intelligendi modus.
Ad secundum dicendum, quod essentia divina quamvis sit actus purus,
tamen est similitudo materiae, secundum quod omne ens, quantumcumque
imperfectum, a primo ente exemplariter deducitur; et ita etiam formae
immateriales quae sunt in intellectu Angeli, sunt rerum
similitudines, etiam quantum ad principia materialia.
Ad tertium dicendum, quod, sicut ex praedictis patet, quanto aliquis
Angelus est superior, tanto plura una specie cognoscere potest;
nullus tamen est in quo oporteat secundum numerum individuorum species
multiplicari; quia per unam speciem omnia individua illius speciei
cognoscit, et illa species efficitur propria ratio hujus vel illius
secundum respectum ad hoc vel ad illud, per modum quo ideae in
intellectu divino multiplicantur: et ita neque intellectus Angeli
intellectui divino aequabitur, neque infinitae species in intellectu
Angeli erunt. Relationes autem quae consequuntur actus rationis vel
intellectus, in infinitum multiplicari, non est inconveniens.
Ad quartum dicendum, quod per species sibi a creatione inditas
cognoscunt Angeli causas habentes ordinem in natura, et omne illud
quod in causis illis determinatur vel simpliciter, vel ut frequenter;
et quia contingentia futura non sunt determinata in causis suis, sed
facta determinatione causarum efficiuntur in actu praesentia; ideo
eorum, quamdiu futura sunt, cognitionem non habent; sed hoc solius
Dei est, qui omnes successiones temporum uno actu intuetur.
|
|