|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angelus simul actu
plura intelligat. Quia, secundum Dionysium Angelus habet
intellectum deiformem. Sed Deus in actu simul omnia intelligit: quia
apud ipsum nulla est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio:
Jac. 1, 17. Ergo et intellectus Angeli est simul plurium.
2. Praeterea, in patria non erunt cogitationes volubiles. Sed
sanctis in patria promittitur, quod erunt sicut Angeli in caelo,
Matth. 22. Ergo videtur quod nec Angeli intellectus volvatur de
uno in aliud, sed simul omnia cognoscat.
3. Praeterea, secundum philosophum felicitas est in operatione, et
non in habitu. Sed Angeli habent nobilissimam felicitatem, ad minus
beati. Ergo videtur quod omnium cognitorum suorum cognitionem simul in
actu habeant et non successive.
4. Praeterea, intellectus Angeli non est minus nobilis quam
intellectus agens animae rationalis. Sed de hoc intellectu dicitur in
3 de anima, quod non quandoque intelligit et quandoque non, sed
semper. Ergo multo fortius hoc verum est de intellectu Angeli.
1. Sed contra, secundum Augustinum Deus movet spiritualem
creaturam per tempus. Sed per tempus moveri, est per affectiones et
conceptiones intellectus moveri. Ergo videtur quod in Angelis sit
successio intellectuum.
Respondeo dicendum, quod causa quare non possunt plura simul intelligi
in actu, haec est quam Algazel assignat, quia oportet semper
intellectum configurari actu secundum speciem rei intelligibilem, quam
apud se habet, rei intellectae in actu, ut sit assimilatio utriusque
quae exigitur ad cognitionem rei. Sicut autem impossibile est, corpus
secundum eamdem partem diversimode figurari diversis figuris, ita
impossibile est unum intellectum diversis simul speciebus ad diversa
intelligenda actu informari; et ideo considerandum est, quod quicumque
intellectus plura intelligit per plures species, oportet quod ea non
simul intelligat, ut patet in intellectu humano secundum statum viae a
rebus accipiente. Intellectus autem divinus quia uno actu omnia
cognoscit, ideo simul est actu omnium. Sed intellectus Angeli
cognoscit res dupliciter. Uno modo per species plures, quae in
intellectu ejus sunt; et sic oportet quod plura non simul cognoscat,
nisi inquantum reducuntur ad unam speciem, per quam cognoscuntur.
Alio modo cognoscunt res in uno quod est causa earum, et hoc est
verbum; et sic possunt esse simul in actu cognitionis omnium. Haec
autem cognitio est quasi formalis respectu praecedentis, a qua nunquam
absolvuntur; et ideo frequenter invenitur traditum a sanctis et
philosophis quod in intellectu ipsorum non est successio vel renovatio,
quamvis sit vicissitudo inquantum intelligunt res in propria natura per
species concreatas.
Ad primum dicendum, quod intellectus Angelorum dicitur deiformis, eo
quod divino intellectui conformis est: non autem in hoc quod uno actu
omnia intelligat, et ita simul: sed in hoc quod a rebus cognitionem
non accipit, sed sine investigatione rationis et sine adminiculo sensus
cognoscit.
Ad secundum dicendum, quod cognitiones volubiles dicuntur in quibus
est etiam revolutio secundum discursum rationis de causatis in causas
procedentis; aut e contrario, ut ex notis in ignota deveniat: non
tamen excluditur successio cognitionum ab Angelis et a sanctis nisi
secundum contemplationem verbi, prout in perfectam assimilationem
divinam perducuntur; et in hoc etiam eorum felicitas essentialis
consistit.
Unde patet responsio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod intellectus possibilis et agens est in
Angelis sicut in nobis sed diversimode: quia intellectus possibilis in
nobis est in potentia respectu specierum acceptarum a rebus per lumen
intellectus agentis actu eas intelligibiles facientis; sed in eis est
possibilis respectu luminis a Deo in eos procedentis. Similiter etiam
lumen intellectus agentis in nobis non sufficit ad distinctam rerum
cognitionem habendam, nisi secundum species receptas quas informat ut
lux colores: sed lumen intellectuale in Angelis sufficit ad distinctam
cognitionem rerum habendam: quia hoc ipsum lumen est ex quo formae
intellectuales multiplicantur, quibus intelligentiae plenae dicuntur.
Sic ergo intellectus agens ipsorum semper dicitur in actu esse, quia
incessanter ad aliquid actu considerandum lucet in Angelis sicut in
nobis quantum in ipso est: non tamen oportet quod semper ad unam
speciem fiat conversio, ita ut semper unum intelligatur in actu.
|
|