|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccatum non sit
voluntarium. Malum enim, ut Dionysius dicit, est praeter
voluntatem: objectum enim voluntatis est bonum. Sed omne peccatum est
malum. Ergo peccatum non est voluntarium.
2. Praeterea, philosophus dicit in 3 Ethic., quod postquam
aliquis est effectus malus per habitum, non est in ipso malum vel non
malum esse. Cum igitur homo sit malus per peccatum; et quod non est
in homine, non possit dici voluntarium; videtur quod non omne peccatum
sit voluntarium.
3. Praeterea, quod est ignoratum, non potest esse voluntarium:
quia voluntas cognitionem praesupponit. Sed quidam per ignorantiam
peccant. Ergo non omne peccatum est voluntarium.
4. Praeterea, aliquid dicitur esse voluntarium propter hoc quod
actus voluntatis transit in hoc quod voluntarium dicitur. Sed in
peccato omissionis non est necessarium quod sit aliquis actus
voluntatis, ut supra dictum est, dist. 35, qu. 1, art. 3.
Ergo non omne peccatum est voluntarium.
5. Praeterea, nihil quod est contra voluntatem, est voluntarium.
Sed primus motus est contra voluntatem: quod patet ex hoc quod dicitur
Rom. 7, 19: quod nolo malum, hoc ago; quod de primis motibus
exponitur. Igitur cum primus motus sit peccatum, videtur quod non
omne peccatum sit voluntarium.
6. Praeterea, quod est per necessitatem originis traductum, non est
voluntarium. Sed aliquod peccatum est hujusmodi, scilicet originale.
Ergo non omne peccatum est voluntarium.
1. Sed contra, nihil prohibetur nisi quod est in potestate ejus cui
fit prohibitio. Sed peccatum omne prohibetur. Ergo omne peccatum est
in potestate peccantis. Sed nihil est in potestate hominis nisi quod
est voluntarium. Ergo omne peccatum est voluntarium.
2. Praeterea, involuntarium, ut dicit philosophus in 3 Ethic.,
non meretur poenam, sed ignoscentiam. Sed omne peccatum meretur
poenam. Ergo nullum peccatum est involuntarium.
Respondeo dicendum, quod peccatum, secundum quod habet rationem
culpae, non potest esse nisi in eo quod in potestate alicujus
consistit: quia ex illo defectu qui in potestate ejus consistit, homo
culpatur et vituperatur; non autem ex eo quod in potestate ejus non
fuit, ut si caecus nascatur; talis enim defectus magis ad
misericordiam provocat quam ad vindictam. Et quia potentia secundum
quam nostrorum actuum domini sumus, est voluntas; inde est quod omne
id quod in potestate nostra constitutum est voluntarium dicitur; et
ideo oportet omne peccatum voluntarium esse, secundum quod peccatum et
culpa idem sunt; quia si peccatum largius accipiatur, sic invenitur in
omnibus quae propter finem agunt (sive agant per voluntatem, sive per
necessitatem naturae), cum eorum actus a fine debito obliquatur, ut
in 2 Phys. dicitur.
Ad primum ergo dicendum, quod malum non est volitum per se: nullus
enim ad malum intendens aliquid operatur, ut Dionysius dicit: sed per
accidens potest esse voluntarium, dum scilicet aliquis aestimat bonum
quod malum est, vel cum appetit aliquod bonum secundum quid, cui est
adjuncta ratio mali simpliciter.
Ad secundum dicendum, quod sicut habitus virtutis politicae non
acquiritur subito, quia una dies non facit ver, ut in 1 Ethic.
dicitur ita etiam nec subito habitus ille destruitur: ideo dicit
philosophus, quod ex quo aliquis habitum vitiosum acquisivit, non est
in potestate ejus ut statim habitum deponat; sed tamen est in ejus
potestate ut statim non secundum illum habitum operetur: quia habitus
voluntarii non inclinant necessario ad actus; et sic etiam per
exercitium operum poterit ex toto habitus ille malus consumi: et ita
constat quod peccatum illius qui vitiosum habitum habet, voluntarii
rationem non perdidit.
Ad tertium dicendum, quod quando per ignorantiam peccatur, illud quod
est peccatum, non est omnino ignoratum, sed est ignoratum secundum
quid, quia nescitur de illo actu quod malus sit: et secundum hoc quod
est malum, non erat ratio volendi: et ideo talis ignorantia
voluntarium non tollit. Et praeterea ipsa ignorantia quodammodo
voluntaria est: quia ignorat ea quae scire tenetur et potest. Si
autem scire non posset, tunc voluntarie quidem faceret actum, sed non
voluntarie peccaret: et talis ignorantia invincibilis est; quam si
vitare non posset, peccatum excusaret, ut jam peccatum non esset.
Ad quartum dicendum, quod secundum eos qui dicunt, quod in peccato
omissionis non exigitur actus voluntatis, peccatum illud dicitur
voluntarium non propter actum voluntatis in omissionem transeuntem, sed
inquantum omissio in potestate omittentis est, quia potest omittere et
non omittere.
Ad quintum dicendum, quod inter peccata actualia minimum de ratione
peccati habet primus motus, et ita etiam minimum habet de ratione
voluntarii, hoc tantum scilicet quod voluntas praeveniendo eum impedire
potest in particulari; quamvis non possit omnes universaliter
impedire, ita quod nullus surgat: et sic aliquo modo est in potestate
voluntatis. Dicitur autem esse contra voluntatem, quia in contrarium
ejus est naturalis inclinatio voluntatis, de qua supra dictum est.
Ad sextum dicendum, quod peccatum originale, per se loquendo, est
peccatum naturae, et non personae, nisi mediante natura: et ideo est
voluntarium voluntate naturae, non tamen voluntate personae cujuslibet
in qua invenitur, sed Adae tantum, qui naturam infecit.
|
|