|
Si enim fides intentionem dirigit, et intentio bonum opus facit; ubi
non est fides, nec intentio bona nec opus bonum esse videtur. Ista
ratio soluta est in 2 art. primae quaestionis. Quod a quibusdam
irrationabiliter astruitur. Si intelligatur quod quaelibet actio mala
sit, et peccatum; opinio irrationabilis est. Si autem intelligatur
quod quidquid agant, in peccatum semper permanent, dum sine fide
sunt; opinio rationabilis est. Nihil est bonum sine summo bono.
Infideles igitur sunt sine summo bono quantum ad illam societatem quae
est per participationem gratiae, et ideo gratuitum bonum in eis non
est. Non tamen sunt sine summo bono quantum ad hoc quod ejus bonitatem
per bona naturalia participant. Falsa virtus est etiam in optimis
moribus; quia scilicet non ducit ad aeternam felicitatem, ad quam
virtus perfecta et vera per actus meritorios ducere potest. Sine
caritate nullum mandatorum custoditur. Verum est quantum ad
intentionem praecipientis, sed non quantum ad substantiam praecepti:
et hoc habitum est dist. 28. Bonum enim multipliciter accipitur.
Bonum, secundum philosophum, dividitur in utile, delectabile, et
honestum. Ergo cum hic istae differentiae non ponantur, videtur
insufficienter distinguere. Sed dicendum, quod philosophus assignat
partes boni quae sunt ipsius secundum se; hic autem assignantur partes
boni in ordine ad aliud. Potest autem aliquid accipi esse bonum in
ordine ad tria. Primo modo ut in ordine ad finem: et sic respectu
cujusque finis dicitur utile; respectu autem finis ultimi, qui est
vita aeterna, dicitur bonum remunerabile, quod est bonum honestum
meritorium. Secundo modo ut in ordine ad aliquod bonum simile illi
quod ordinatur; vel sicut signum, et sic signum boni dicitur bonum,
ut patet in sacramentis legalibus; vel sicut praetendens ejus
similitudinem, et sic bonum apparens dicitur bonum: et hoc praecipue
est bonum delectabile. Tertio modo in ordine ad praeceptum; et sic
dicitur bonum simpliciter quod lege praecipitur; et hoc est etiam
remunerabile et honestum: et secundario dicitur licitum bonum quod
nullo praecepto prohibetur. Unde modi Aristotelis quodammodo
includuntur in istis. Peccatum quippe illud cogitandum est quod
tantummodo peccatum est. Ista solutio procedit, si accipiatur
voluntarium simpliciter et perfecte, quod non in omni peccato
invenitur; sed si accipiatur voluntarium quocumque modo, sic invenitur
in quolibet peccato, ut ipse in processu solutionis ostendit. Quid
enim, ut ait Augustinus, tam in voluntate quam ipsa voluntas?
Voluntas dicitur esse in voluntate, dum actus voluntatis proximus in
potestate ipsius potentiae existit: utrumque enim dicitur voluntas,
scilicet potentia et actus.
|
|