|
Postquam determinavit de peccato in generali, hic determinat de
peccato in comparatione ad partes ejus, et dividitur in partes duas:
in prima determinat diversas peccatorum partes et modos; in secunda
specialiter determinat de quodam peccato quod omnia alia transcendit,
43 dist.: est praeterea quoddam genus peccati ceteris gravius.
Prima in duas: in prima inquirit ea quae possunt ad constitutionem
unius peccati convenire, quasi integrantia peccatum et constituentia;
in secunda prosequitur diversas peccatorum divisiones, ibi: modi autem
peccatorum varias in Scriptura habent distinctiones. Prima dividitur
in duas: in prima inquirit, an actio exterior et voluntas conveniant
ad constitutionem unius peccati; in secunda inquirit, utrum adhuc sit
aliquid aliud in peccato praeter actum interiorem et exteriorem, ibi:
praeterea solet quaeri, cum ab aliquo perpetrato voluntate peccato
voluntas id agendi et actio transierit (...) utrum illud peccatum,
usquequo poeniteat, sit in eo. Circa primum duo facit: primo movet
quaestionem; secundo determinat eam, secundum diversorum opiniones,
ibi: quidam dicunt unum esse peccatum. Et haec dividitur in tres,
secundum tres objectiones, quibus una opinio contra aliam invehitur:
secunda incipit, ibi: sed adhuc eisdem objicitur; tertia, ibi: item
adhuc quaestioni instant. Praeterea, solet quaeri, cum ab aliquo
perpetrato voluntate peccato voluntas id agendi et actio transierit
(...) utrum illud peccatum usquequo poeniteat, sit in eo. Hic
inquirit utrum praeter actum interiorem et exteriorem, sit aliquid
aliud in peccato quod remaneat, actu transeunte; et circa hoc tria
facit: primo ostendit quod transeunte actu interiori et exteriori,
remaneat reatus; secundo ostendit quot modis reatus dicitur, ibi:
reatus in Scriptura multipliciter accipitur: tertio secundum reatus
diversitatem assignat diversa genera peccatorum, ibi: duo enim sunt
peccatorum genera. Hic quinque quaeruntur: 1 si voluntas et actus
exterior sunt unum; 2 si transeunte actu, remanet reatus; 3 de
divisione peccatorum per veniale et mortale, quae penes reatum
sumitur; 4 de differentia venialis et mortalis, et praecipue quantum
ad genus operis; 5 utrum peccatum mortale poenam aeternam mereatur,
et in hoc a veniali differat.
|
|