|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod voluntas et actus sint
duo peccata. Quia Augustinus dicit, quod ex hoc est aliquid
peccatum, quia divinis legibus contrariatur. Sed duo praecepta sunt
diversa, quibus prohibetur voluntas interior et actus exterior, ut
patet Exod. 20: non furaberis; item: non concupisces rem proximi
tui. Ergo actus exterior et interior, idest voluntas prava, sunt
diversa peccata.
2. Praeterea, non potest aliquis magis malus effici et magis
peccator nisi per hoc quod peccatum peccato accumulatur. Sed magis
peccat qui voluntate et actu peccat, quam qui voluntate vel actu
tantum, ut patet Matth. 5: ubi gravior poena redditur opprobria
dicenti, quam solum contra fratrem irato. Ergo oportet quod actus
additus exterior sit aliud peccatum.
3. Praeterea, diversorum habituum sunt diversi actus. Sed non est
idem habitus perficiens id quod est rationale per essentiam, et
rationale per participationem. Cum igitur peccatum voluntatis sit in
actu ejus quod est rationale per essentiam, quia voluntas in ratione
est, ut Damascenus, et philosophus dicunt; actus autem exterior in
eo quod est rationale per participationem, quo mediante ab intellectu
motus exterior egreditur; videtur quod non sit unum peccatum voluntatis
et actus exterioris.
4. Praeterea, multiplicato superiori multiplicatur inferius: unus
enim homo non est plura animalia. Sed actus est superior ad peccatum:
quia peccatum nihil est aliud quam quidam actus inordinatus. Cum
igitur actus voluntatis et actus exterior sint diversi actus, quia a
diversis procedunt potentiis, videtur quod non sunt unum peccatum
voluntas interior et actus exterior.
5. Praeterea, unum accidens non potest in diversis subjectis esse.
Sed actus interior est sicut in subjecto in voluntate, cujus est
actus; actus autem exterior in potentia movente organum. Ergo non
potest esse unum peccatum, cum peccatum sit quoddam accidens.
1. Sed contra, pluribus peccatis debentur diversae poenae. Sed non
injungitur alia poena in satisfactione pro voluntate interiori et actu
exteriori, sed una tantum. Est ergo unum peccatum.
2. Praeterea, ubi unum propter alterum, ibi tantum unum, ut
philosophus dicit. Sed actus exterior non est peccatum nisi propter
voluntatem. Ergo voluntas et actus exterior non sunt duo peccata, sed
unum.
Dicendum, quod cum unum et ens convertantur, oportet ut secundum idem
a quo res habet esse, judicium de ejus unitate et multiplicatione
accipiatur, sicut patet in naturalibus, ubi res quae habet esse per
formam, habet etiam unitatem per formam; unde oportet quod diversarum
rerum sint diversae formae: et quamvis fortassis principium
multiplicationis formae sit materiae divisio, ut in his quae numero
tantum differunt, nihilominus tamen non posset esse pluralitas
hominum, nisi essent plures formae humanae, et sic de aliis. Sicut
autem superius ostensum est, actus non ponitur in genere moris nisi
propter voluntatem, scilicet secundum quod est a voluntate elicitus vel
imperatus; et ideo secundum unitatem voluntatis est sumendum judicium
de unitate ejus quod in genere moris dicitur; unde contingit aliquid
quod est unum in genere naturae consideratum, ut unum motum continuum,
esse plures secundum quod ad genus moris retorquetur, si voluntas in
actu varietur; ut quando bona intentione quis incipit, et mala
terminat, ut supra ostensum est dist. 40, qu. 1, art. 4: et e
contrario contingit esse actus plures, secundum quod ad genus naturae
referuntur, qui tamen sunt unum secundum quod in genere moris
considerantur, ut patet in eo qui furatur: quia omnes actus ejus, qui
ad finem furti ordinantur, peccatum sunt, cum mala intentione fiant,
qui possunt valde multi esse; et tamen omnes computantur ut unum
peccatum, quia non habent rationem peccati nisi secundum quod per unam
voluntatem in unum perversum finem ordinantur. Sic ergo distinguere
oportet in proposito: quia cum quaeritur utrum voluntas et actus
exterior sint diversa peccata, aut intelligitur de voluntate conjuncta
actui exteriori, aut de voluntate praecedente. Si de conjuncta, sic
oportet quod peccatum unum sit voluntas interior et actus exterior,
quia voluntatis non multiplicatur actus. Si autem de voluntate
separata, sic est aliud peccatum, quia actus voluntatis
multiplicatur. Quando enim actum explet exteriorem, etiam actum
voluntatis iterat; et ideo oportet quod sint duo peccata non propter
diversitatem actus interioris et exterioris, sed propter diversitatem
duorum actuum interiorum voluntatis.
Ad primum ergo dicendum, quod in hoc praecepto: non concupisces rem
proximi tui, non prohibetur illa voluntas furandi quae est conjuncta
actui, sed quae est ab actu separata, quod etiam sine actu quamdam
turpem jucunditatem habet; quae autem conjuncta est actui, prohibetur
illo praecepto quo furtum prohibetur: nihil enim cadit sub praecepto
vel prohibitione nisi secundum quod est in voluntate.
Ad secundum dicendum, quod intensio et remissio in his quae secundum
magis et minus dicuntur, non est per additionem, sicut in his quae
secundum quantitatem augmentantur, in quibus quantitas quantitati
additur, ut major quantitas fiat: non enim calor calori additur ut
magis calidum fiat, nec curvitas curvitati, ut fiat magis curvum, ut
in 4 Physic. dicitur: sed causatur intensio ex hoc quod illud quod
intenditur, magis perfectum invenitur, et opposito impermixtius.
Unde non oportet ad hoc quod aliquid magis peccet, quod peccatum
addatur (quia sic quaelibet circumstantia aggravans, peccatum esset)
sed oportet ut deformitas peccati perfectior sit: et hoc contingit
quando aliquis per actum exteriorem peccat; quia major est deformitas
quae in actu interiori et exteriori est, quam illa quae tantum in
voluntate est; nisi forte sit voluntas completa, quae pro actu
reputatur.
Ad tertium dicendum, quod a diversis habitibus diversi actus
eliciuntur; non tamen oportet quod semper illi actus diversi sint
diversa peccata, vel etiam diversa merita; sed possunt esse unum, ut
patet praecipue quando unum peccatum imperat actum alterius peccati, ut
cum quis furatur propter gulam; est enim tunc unum peccatum diversas
habens deformitates, quamvis sint ibi plures actus.
Ad quartum dicendum, quod actus simpliciter acceptus, non est genus
peccati nisi secundum quod sub voluntate cadit; et ideo ubi non
multiplicatur actus voluntatis, non multiplicatur peccatum.
Ad quintum dicendum, quod peccatum sicut in primo subjecto est in
voluntate, sicut supra, dist. praec., quaest. 2, art. 2,
dictum est: et ideo non est inconveniens ut et peccatum in diversis
actibus consistat: quia inquantum sunt actus, habent subjecta
diversa, potentias scilicet elicientes actum; inquantum vero ad genus
moris pertinent, habent unum subjectum voluntatem.
|
|