|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod post actum peccati
reatus non remaneat. Cessante enim causa, cessat effectus. Sed
aliquis non est reus poenae nisi propter actum. Ergo post actum non
remanet reatus.
2. Si dicatur, quod aliquis est reus poenae, non solum quia hoc
facit, sed indifferenter quia hoc facit vel quia hoc fecit; contra.
Manente causa, manet effectus. Sed ex quo aliquis actum peccati
fecit, non potest illud non fecisse; quia ut quod praeteritum est non
fuerit, etiam nec Deus facere potest, ut in 1 libro dictum est,
dist. 24, quaest. 2, art. 2. Ergo nunquam aliquis a reatu
culpae absolvi posset.
3. Si dicatur, quod reatus manet post actum propter effectum quem
actus in subjecto relinquit, qui removeri potest; contra. Effectus
relictus ex actu, est dispositio habitus. Sed propter neutrum istorum
homo reus poenae tenetur, quia homo a reatu poenae absolvitur adhuc
dispositione ad peccatum per consuetudinem inducta in eo manente: et
similiter quandoque dispositio et habitus tollitur; et tamen reatus
remanet, ut quando aliquis per avaritiam peccans, habitum avaritiae
acquirit, qui postmodum habitus corrumpitur in eodem per prodigalitatis
actus, ex quibus habitus contrarius generatur, etiam sine hoc quod
gratia interveniat, quae reatum solvit. Ergo non potest dici, quod
propter effectum relictum ex actu, reatus post actum remaneat.
4. Si dicatur, quod non manet reatus post actum propter effectum
praedictum, sed propter maculam; contra. Macula illa si non sit
dispositio vel habitus, nihil aliud potest esse quam gratiae privatio.
Sed privatio gratiae communis est omnibus peccatis mortalibus. Ergo
ex omnibus mortalibus manet una macula, et ita unus reatus; quod
falsum est.
5. Praeterea, infusa gratia, cessat gratiae privatio. Sed adhuc
tamen aliquis reatus manet, quo homo ad poenam saltem temporalem
obligatur. Ergo non videtur quod per privationem gratiae reatus post
actum remaneat.
1. Sed contra, nullus punitur juste nisi ad poenam obligatus. Sed
peccatores juste puniuntur, postquam actu non peccant. Ergo sunt
obligati ad poenam: ergo est in eis reatus, qui nihil aliud est quam
obligatio ad poenam.
2. Praeterea, sicut se habet actus virtutis ad praemium, ita se
habet peccati actus ad poenam. Sed transeunte actu virtutis, adhuc
manet meritum praemii. Ergo transeunte actu peccati, adhuc manet
reatus poenae.
Respondeo dicendum, quod reatus dicitur secundum quod aliquis est reus
poenae; et ideo proprie reatus nihil est aliud quam obligatio ad
poenam: et quia haec obligatio quodammodo est media inter culpam et
poenam, ex eo quod propter culpam aliquis ad poenam obligatur; ideo
nomen medii transumitur ad extrema, ut interdum ipsa culpa, vel etiam
poena, reatus dicatur, ut in littera dicitur. Cum autem poena sit
medicina quaedam, ut philosophus in 2 Ethic. dicit, et medicina non
detur nisi contra defectum aliquem; oportet quod ad poenam aliquis pro
aliquo defectu obligetur: non quod ille defectus semper sanetur per
poenam in eo in quo est, ut patet in damnatis, et in fure qui
suspenditur; sed poena recompensat defectum in statu universi, vel
etiam reipublicae, propter ordinem justitiae qui in poena apparet.
Non autem defectus quilibet ad poenam obligat (sunt enim defectus
quidam involuntarii magis misericordiam quam iram provocantes), sed
illi solum defectus qui ex actibus voluntatis relinquuntur poenam
merentur in eo qui voluntarie in defectum inducitur: unde cum
transeunte actu remaneat defectus, oportet quod etiam reatus remaneat
post actum.
Ad primum ergo dicendum, quod causa proxima reatus est ipse defectus
per actum peccati inductus; actus vero est sicut causa remota: unde
non oportet quod transeunte actu reatus transeat.
Ad secundum dicendum, quod non solum quia verum est dicere aliquem
actum peccati quandoque egisse, ad poenam obligatur (quia sic
quandocumque verum esset dicere eum hoc fecisse, esset poenae
obnoxius): sed quia defectus manet in ipso adhuc propter actum quem
prius fecit.
Ad tertium dicendum, quod reatus non fundatur, per se loquendo,
super dispositionem vel habitum, sed per accidens, secundum quod talis
dispositio vel habitus cuidam defectui conjungitur.
Ad quartum dicendum, quod privatio gratiae non habet rationem maculae
nisi secundum quod ex actu praecedenti inducitur: et ideo secundum
diversitatem actuum sunt etiam diversae maculae: quamvis enim quolibet
actu peccati mortalis quaelibet virtus privetur, non tamen eodem modo;
sed actu luxuriae castitas per se privatur, et aliae virtutes ex
consequenti, secundum quod sunt castitati annexae; per furtum autem
actus justitiae per se, et aliarum virtutum ex consequenti; et sic de
aliis: ideo non oportet quod omnium peccatorum sit una macula vel unus
reatus.
Ad quintum dicendum, quod in peccante sunt duo defectus: unus qui est
in ipso actu peccati, secundum quod aliquis limites legis divinae et
rationis rectae transgreditur: alius est in ipso peccante, idest
privatio virtutis ex priori defectu actus inducta. Quamvis autem cum
aliquis gratiam recuperat, secundus defectus tollatur, non tamen ex
toto primus sublatus est: quia oportet ut quantum voluntati suae
obedivit praeter legem Dei, tantum etiam in contrarium recompenset,
ut sic justitiae servetur aequalitas: et ideo post gratiam recuperatam
injungitur satisfactio, et est adhuc homo reus temporalis poenae.
|
|