|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccatum inconvenienter
per mortale et veniale dividatur. Ea enim quae in infinitum
differunt, in uno genere non conveniunt, sicut creator et creatura,
ens et non ens. Sed veniale et mortale sunt hujusmodi; cum uni
debeatur poena temporalis, alteri aeterna, ut patet in littera. Ergo
peccatum per haec duo dividi non debet.
2. Praeterea, determinatio diminuens de ratione ejus cui additur,
infert oppositum ejus: bene enim sequitur: est homo mortuus: ergo non
est homo. Sed veniale est determinatio diminuens de ratione peccati:
ex hoc enim quod peccatum est, est dignum poena, et non venia. Ergo
veniale peccatum non debet condividere peccatum contra mortale, sicut
nec animal mortuum condividit animal contra animal vivum.
3. Praeterea, divisio omnis debet fieri per opposita. Sed veniale
et mortale non sunt opposita, cum se simul compatiantur. Ergo
inconvenienter peccatum per mortale et veniale dividitur.
4. Praeterea, culpa opponitur gratiae. Sed veniale non opponitur
gratiae, quia stat simul cum ea. Ergo veniale non est peccatum, et
sic non debet dividere genus peccati contra mortale.
5. Praeterea, in omni peccato est aversio ab incommutabili bono
tamquam formale. Sed veniale non habet aversionem a bono
incommutabili: quia peccans venialiter non avertitur a fine ultimo,
sed viae inordinate inhaeret. Ergo veniale peccatum non proprie est
peccatum; et sic idem quod prius.
1. Sed contra, 1 Joan. 1, 8: si dixerimus quod peccatum non
habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Constat
autem quod non loquitur de mortali peccato, quia sine illo sunt
sancti. Ergo oportet ponere peccatum veniale.
2. Praeterea, dispositio et habitus ad eamdem speciem qualitatis
pertinent; unde invenitur scientia dispositio et habitus. Ergo
oportet a simili quod in peccato inveniatur aliquid quod se habet per
modum dispositionis, et aliquid quod habet perfectam rationem peccati.
Dispositio autem ad peccatum mortale, est peccatum veniale. Ergo
mortale peccatum oportet supponere veniale.
Respondeo dicendum, quod est duplex modus dividendi commune in ea quae
sub ipso sunt, sicut est duplex communitatis modus. Est enim quaedam
divisio univoci in species per differentias quibus aequaliter natura
generis in speciebus participatur, sicut animal dividitur in hominem et
equum, et hujusmodi; alia vero divisio est ejus quod est commune per
analogiam, quod quidem secundum perfectam rationem praedicatur de uno
dividentium, et de altero imperfecte et secundum quid, sicut ens
dividitur in substantiam et accidens, et in ens actu et in ens
potentia: et haec divisio est quasi media inter aequivocum et
univocum; et talis divisio est peccati in mortale et veniale: quia
ratio peccati perfecte in mortali invenitur; in veniali vero non nisi
imperfecte et secundum quid; unde minimum quod potest esse de ratione
peccati in aliquo actu est in veniali; sicut minimum quod potest esse
de natura entis est in ente in potentia et in ente per accidens, et hoc
ipsa nomina ostendunt: quia venia non debetur peccato nisi secundum
quod aliquam imperfectionem peccati habet; mors autem debetur peccato
inquantum peccatum est; et ideo mortale peccatum perfectum quid in
genere peccati dicit, veniale autem imperfectum.
Ad primum ergo dicendum, quod mortale et veniale non conveniunt in
peccato sicut in genere univoce de eis praedicato, sed sicut in eo quod
eis per analogiam commune est.
Ad secundum dicendum, quod venia debetur alicui dupliciter: vel sicut
ei quod indulgetur, vel sicut ei quod est indulgentiae ratio. Sicut
ei quod indulgetur, non debetur alicui nisi peccato: quia nihil
indulgetur, nisi quod poenam meretur. Sicut ei quod est indulgentiae
ratio, nunquam venia peccato debetur, sed vel infirmitati, vel alicui
quod facit imperfectionem in genere peccati. Peccatum autem veniale
non dicitur veniale sicut remissionis ratio, sed sicut id quod facile
remittitur propter imperfectionem peccati; unde per hoc quod dicitur
veniale, non tollitur tota ratio peccati, sicut per hoc quod dicitur
mortuum, tollitur tota ratio hominis. Unde non sequitur quod veniale
peccatum non sit peccatum, sed est imperfectum quid in genere peccati.
Ad tertium dicendum, quod oppositio venialis et mortalis est secundum
perfectum et imperfectum; unde non omnino excludunt se, sed unum est
dispositio ad aliud. Vel dicendum, quod opposita inesse eidem non
secundum idem non est inconveniens; et ideo cum peccatum veniale et
mortale non sint in homine secundum eumdem actum, sed secundum diversos
(qui etiam simul non sunt), non oportet quod tollatur oppositio
venialis et mortalis.
Ad quartum dicendum, quod peccatum quod completam rationem culpae
habet, directe gratiae opponitur: peccatum vero veniale, quod
imperfectam rationem culpae habet, non opponitur gratiae nisi
indirecte, ut scilicet est dispositio quaedam ad mortale. Quae autem
sic sunt opposita, non est inconveniens esse simul, sicut siccitas,
quae dispositio est ad calorem, est simul cum frigore; unde non est
inconveniens quod veniale sit culpa, et simul cum gratia.
Ad quintum dicendum, quod averti a fine incommutabili, est
dupliciter: vel in habitu, vel in actu tantum. Secundum habitum
avertitur qui sibi alium finem contrarium ponit, et hoc est in peccato
mortali; unde qui peccat mortaliter, est sicut recedens a via. In
actu vero tantum aliquis avertitur, quando aliquis actum aliquem facit
quo in Deum non tendit, ex eo quod inordinate ei quod est ad finem
inhaeret, non tamen ita ut illud quod est ad finem quasi finem
constituat; et hoc est in peccato veniali; unde peccans venialiter
similatur ei qui nimis moratur in via, et hoc non est averti nisi
secundum quid: sicut etiam quod retardat motum corporis gravis, non
aufert gravitatem suam et inclinationem in finem; auferret autem si
contrarium sibi motum daret, ut quando ex gravi leve generatur.
|
|