|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur, quod veniale peccatum a
mortali non distinguatur. Quidquid enim tollit virtutem est mortale
peccatum. Sed omne peccatum tollit virtutem: quia omne peccatum
recessus ab aequalitate est; virtus autem aequalitas quaedam est.
Ergo peccatum veniale a mortali non distinguitur.
2. Praeterea, ea quae per se distinguuntur non transmutantur
invicem. Sed veniale et mortale invicem transmutantur: quia nihil
adeo est veniale quod non fiat mortale dum placet; similiter omnis
culpa mortalis per confessionem fit venialis, ut Ambrosius dicit.
Ergo veniale et mortale non distinguuntur nisi per accidens.
3. Si dicatur, quod peccatum mortale distinguitur a veniali, quia
mortale est contra praeceptum, veniale praeter praeceptum; contra.
In hoc differunt praecepta legis disciplinae a praeceptis legis
naturalis, quod praecepta legis disciplinae prohibent ea quae non sunt
mala nisi quia prohibita; praecepta vero legis naturalis prohibent ea
quae sunt prohibita quia mala. Ergo in his quae lege naturali
prohibentur, distinctio mali non sumitur ex prohibitione legis, sed
potius ex ipsa natura actus.
4. Praeterea, praeter affirmationem nihil est nisi negatio, et
praeter negationem nihil est nisi affirmatio, cum inter affirmationem
et negationem nihil sit medium. Sed qui non facit quod praecepto
affirmativo praecipitur, contra praeceptum committit: similiter qui
facit quod praecepto negativo prohibetur, contra praeceptum facit.
Ergo quicumque peccat praeter praeceptum, peccat contra praeceptum;
et ita distinctio nulla est.
5. Si dicatur, quod differunt mortale et veniale ex hoc quod veniale
est exitus a medio virtutis, tamen prope medium, mortale autem exitus
longinquus a medio, sicut dicit philosophus in 2 Ethic., quod qui
parum secedit a medio, non vituperatur, contra. Quia, sicut ibidem
dicitur, non est determinatum apud nos, quando multum et quando parum
a medio recedatur. Si ergo non differat veniale a mortali nisi
secundum parvum et magnum recessum, non posset apud nos determinari
quod esset peccatum mortale et quod veniale: quod esset valde
periculosum.
1. Sed contra, diversitas poenarum respondet diversitati culpae.
Sed poena temporalis differt ab aeterna. Ergo et peccatum veniale
differt a mortali; cum uni debeatur poena temporalis, alteri aeterna.
2. Praeterea, in quolibet genere perfectum et imperfectum habent
determinatam distinctionem. Sed veniale et mortale differunt ut
perfectum et imperfectum in genere peccati, ut ex praedictis patet.
Ergo oportet quod habeant determinatam distinctionem ad invicem.
Respondeo dicendum, quod, ut ex dictis patet, veniale peccatum
dicitur cujus reatus facile solvitur; et ideo veniale tripliciter
dicitur. Uno modo dicitur veniale ex causa; quod quidem facile
remissibile est, quia causa peccati quamdam rationem veniae habet,
sicut ea quae per ignorantiam et infirmitatem peccantur. Secundo
dicitur veniale ab eventu, quia scilicet per aliquid peccato
superveniens, efficitur poena ejus cito solubilis, sicut confessio
adveniens peccato mortali, facit poenam ejus proportionatam viribus
poenitentis virtute clavium. Tertio dicitur veniale, quando ipse
actus per se facile remissibilis est, eo quod non perfecte pertingit ad
plenam rationem peccati: et istud proprie dicitur veniale de quo nunc
agitur, quod a mortali distinguitur. Primo enim et secundo modo
dictum veniale non distinguitur a mortali: quia mortale potest per
ignorantiam fieri, et illud quod est mortale, fit veniale per
confessionem. Imperfectio autem peccati potest esse dupliciter: vel
ex genere actus, vel ex parte peccantis. Genus autem ipsius actus
sumitur ex materia et objecto; unde sicut dicitur bonum ex genere
propter debitam materiam, ita malum ex genere propter indebitam; et
est veniale ex genere propter materiam in qua peccatur. In illa autem
materia peccatum perfecte invenitur in qua si peccetur, virtus
caritatis ad Deum et ad proximum dissolvitur, per quam vita est
animae; et ideo quando aliquis peccat in his sine quibus recte servatis
non remanet subjectio hominis ad Deum, et foedus humanae societatis,
tunc est peccatum mortale ex genere: et talia peccata philosophus
malitias appellat; unde vult quod non omnis vitiosus sit malus: sicut
patet quod non potest homo debite Deo esse subjectus, si Deo non
credat, si ei non obediat, et hujusmodi. Similiter etiam societas
humanae vitae servari non posset, nisi unicuique servaretur quod suum
est; et ideo furtum et aliae species injustitiae sunt peccata mortalia
ex genere, et similiter est in omnibus aliis. Ea vero sine quibus
societas humana servari potest, non faciunt peccatum esse mortale ex
genere, quamvis etiam deformis actus sit: sicut superfluus ludus, et
aliquid hujusmodi: et talia dicuntur venialia ex genere. Sed sicut
quod est bonum ex genere, potest fieri male, et non e converso; ita
quod est veniale ex genere, tali modo potest fieri quod erit mortale,
ut si credatur esse mortale quod veniale est, et si tantum quis in re
temporali delectatur ut finem sibi in ea constituat: quia sic non
servatur debita reverentia ad Deum, qui est ultimus finis, et citra
quem omnia sunt diligenda. Ex parte vero peccantis est imperfectio
peccati, propter imperfectionem potentiae elicientis actum, sicut
primi motus sensualitatis, qui deliberationem praecedunt, peccata
venialia sunt, quamvis in materia sint mortalis peccati. Sed haec
sunt venialia per accidens; et ideo adveniente consensu rationis
deliberatae, efficiuntur mortalia.
Ad primum ergo dicendum, quod veniale non corrumpit virtutem quantum
ad habitum (hoc enim mortalis est proprium); sed exit ab aequalitate
quam ratio ponit in actu virtutis.
Ad secundum patet solutio per ea quae dicta sunt: quia procedit de
veniali ex eventu; et iterum quod veniale fiat mortale non est
inconveniens, sicut etiam quod est bonum ex genere, potest male
fieri.
Ad tertium dicendum, quod praecepta legis intendunt hominem ordinare
ad dilectionem proximi et Dei: quia finis praecepti est caritas, 1
Tim. 1; et ideo illa sola mortalia sunt ex genere de quibus dictum
est: haec enim directe fiunt contra praecepta legis, non solum legis
scriptae, sed etiam naturalis. Quamvis autem aliquid non sit malum,
quia est prohibitum lege exteriori, tamen ideo est malum, quia
prohibetur lege interiori: lex enim interior est ipsum lumen rationis,
quo agenda discernimus: et quidquid in humanis actibus huic lumini est
consonum, totum est rectum; quod autem contra hoc lumen est, homini
est innaturale et malum; et pro tanto malum dicitur, quia prohibetur
interiori lege.
Ad quartum dicendum, quod affirmatio opposita praecepto negativo est
et praeter praeceptum et contra praeceptum: similiter et negatio
opposita affirmativo; sed quaedam negationes et affirmationes sunt non
oppositae directe ipsis praeceptis affirmativis et negativis, sed
indirecte, quia disponunt ad ea quae directe opponuntur; et ideo
hujusmodi sunt praeter praeceptum; haec enim etiam hoc modo non
discordant a lumine rationis ut ab ultimo fine abducentia, sed ut
quaedam impedimenta finis.
Ad quintum dicendum, quod hoc modo esse proximum medio vel remotum,
ut dictum est, facit peccatum mortale et veniale, et non sicut
objectio tangit: ut sit differentia secundum hoc quod est abduci a fine
virtutis et non abduci, et non solum secundum intentionem et
remissionem circumstantiarum, ut objectio procedit.
|
|