|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod peccatum mortale et
veniale non differant per aeternam poenam et temporalem. Quaecumque
enim finita sunt, possunt habere aliquam proportionem ad invicem. Sed
conversio quae est in peccato veniali, finita est; et similiter quae
est in peccato mortali. Ergo proportionabiles sunt. Sed secundum
mensuram delectationis, quae ex parte conversionis se tenet, est
quantitas poenae; Apoc. 18, 7: quantum glorificavit se et in
deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Ergo et poena
venialis debet proportionari poenae mortali; et ita non differunt
secundum aeternum et temporale.
2. Praeterea, secundum quantitatem culpae est quantitas poenae.
Sed ille qui peccat mortaliter, non peccat infinito tempore, quamvis
in infinitum bonum peccet. Ergo etiam non debet puniri aeterna poena,
sed damno infiniti boni ad tempus.
3. Si dicatur, quod punitur aeternaliter, quia peccavit in suo
aeterno; contra. Quia multi sunt qui non toto tempore vitae suae in
peccati actu perdurant; sed dum peccant, cogitant se quandoque a
peccati actu recessuros. Ergo talis secundum hoc in suo aeterno non
peccavit; et ita non debet puniri aeterna poena.
4. Praeterea, nullus judex, nisi sit crudelis, infligit poenam
quasi delectatus in poena, sed propter emendationem. Si igitur Deus
est piissimus judex, non infligit poenam pro peccato mortali, nisi
propter emendationem eorum quae punit; et ita videtur quod non in
aeternum puniat.
5. Sed contra, videtur quod etiam veniali debeatur poena aeterna.
Quia contingit quod aliquis toto tempore vitae suae in peccato veniali
perduret. Si igitur aliquis punitur aeternaliter, ut dicit
Gregorius, quia in suo aeterno peccavit, videtur quod talis
aeternaliter puniri debeat.
6. Praeterea, ponatur quod aliquis moriatur in peccato mortali et
veniali: constat quod iste statim ut moritur, ad Infernum descendit.
Cum ergo veniale non remaneat impunitum, ibi punitur non tantum pro
mortali, sed etiam pro veniali. Sed poena Inferni est aeterna; quia
in Inferno nulla est redemptio. Ergo peccatum veniale aeterna poena
punitur.
7. Praeterea, sit ita quod aliquis ad perfectam aetatem veniat
imbaptizatus, in qua jam peccati poena reus teneri potest, et in primo
instanti illius temporis venialiter peccet, et moriatur: constat quod
ille pro peccato veniali punitur. Non autem in Limbo puerorum, quia
poena sensibilis, quae veniali debetur, non est ibi: nec etiam in
Purgatorio, quia gratiam non habet, sine qua nulla purgatio peccati
esse potest. Ergo punietur in Inferno pro veniali: et ita veniale ad
mortem aeternam obligat, sicut et mortale.
Respondeo dicendum, quod ratio quare mortale peccatum ad aeternam
poenam obligat, potest sumi ex tribus. Primo ex parte ejus in quem
peccatur, qui est infinite magnus, scilicet Deus, unde et offensa
illius infinita poena digna est; quia quanto est dignior in quem
peccatur, tanto peccatum magis punitur. Secundo ex voluntate
peccantis. Constat enim quod peccans mortaliter, finem delectationis
suae in eo quo mortaliter peccat, ponit, ut etiam Deum pro illo
contemnat. Constat autem quod quicumque summe diligit aliquid sicut
finem suae voluntatis, ex hoc ipso vellet semper sibi adhaerere: et
ideo peccans mortaliter illo actu voluntatis quo peccatum mortale
eligit, eligit peccato semper adhaerere, nisi per accidens retrahatur
vel timore poenae, vel aliquo hujusmodi; sed si infinite adhaerere
posset, semper adhaereret: et ideo in suo aeterno peccat, et propter
hoc aeterna poena est dignus. Tertio ex ipso statu peccantis
mortaliter, qui per peccatum gratia privatur; unde cum sine gratia non
possit fieri remissio culpae, si in peccato mortali moriatur, semper
in culpa remanebit, cum ulterius non sit gratiae susceptibilis.
Manente autem culpa, semper est obnoxius poenae; alias remaneret
aliquid inordinatum in universo; et ideo talis in aeternum punietur.
Peccatum vero veniale neque contra Deum est, neque in eo finis
constituitur, neque gratia privat: et ideo non debetur sibi poena
aeterna, sed tantum temporalis.
Ad primum ergo dicendum, quod conversio mortalis et venialis peccati
non sunt proportionabiles; quia per unam adhaeretur rei temporali ut
fini, per aliam ut ei quod est ad finem: et haec duo non sunt
proportionabilia, quia non sunt ejusdem generis: proportio enim est
commensuratio quantitatum ejusdem generis, ut dicitur in 5 Euclidis.
Ad secundum dicendum, quod ex hoc quod contra infinitum peccat,
debetur sibi poena infinita. Non autem potest esse infinita
acerbitate, quia in creatura finita non potest esse qualitas infinita;
sed recompensatur per durationem infinitam, quia creatura rationalis
durationis in infinitum capax est: et quia actualiter peccavit,
debetur sibi non solum poena damni, sed etiam poena sensus.
Ad tertium dicendum, quod non dicitur in suo aeterno peccasse quia
semper in actu peccati permanserit; sed quia in uno actu voluntatis
adhaesit peccato tali modo, ut ei in aeternum adhaereret, si impune
posset. Vel dicendum, quod dicitur in suo aeterno peccasse qui
mortaliter peccavit, quia privavit se gratia per peccatum mortale,
sine qua homo non potest a peccato liberari: et ideo impotentem se
reddidit ad resurgendum; unde quantum in ipso fuit, se obligavit ut in
peccato in aeternum permaneret.
Ad quartum dicendum, quod Deus non infligit poenam aeternam quasi in
poena propter poenam delectatus, sed quia delectatur in ordine
justitiae suae, cujus pulchritudo apparet in perpetua poena perpetuae
culpae.
Ad quintum dicendum, quod peccans venialiter non peccat in suo
aeterno, quia neque adhaeret peccato veniali ut fini, quia jam esset
mortale, neque etiam impotentem se reddit ad resurgendum; et ideo non
debetur sibi poena aeterna, quamvis fortasse toto tempore vitae suae in
veniali permaneat.
Ad sextum dicendum, quod ille qui decedit cum mortali et veniali simul
punitur in Inferno pro veniali, et punitur in aeternum; longe tamen
minus acerba poena quam illa quae est pro mortali. Hoc autem accidit
veniali, inquantum mortali conjunctum est, quod gratia privat, sine
qua nulla poena potest esse purgativa et expiativa.
Ad septimum dicendum, quod positio illa est impossibilis: quod sic
patet. Si enim aliquid est sufficiens ad excusandum peccatum majus,
multo amplius sufficit ad excusandum minus. Sed imperfectio aetatis
excusat peccatum mortale, ut puer nondum usum liberi arbitrii habens
peccati mortalis reus non habeatur, etiam si actum faciat qui ex genere
peccatum mortale sit; unde multo amplius excusat infantia ne peccatum
veniale imputetur; et ideo non potest esse quod homo venialiter peccet
ante illud tempus quo usum rationis habet, ut jam mortaliter peccare
possit. Statim autem ut ad tempus illud pervenit, vel gratiam habet,
vel in peccato mortali est: quia si facit quod in se est, Deus ei
gratiam infundit; si autem non facit, peccat mortaliter: quia tunc
est tempus ut de salute sua cogitet, et ei operam det; et ideo positio
est impossibilis. Si tamen ponatur per impossibile, tunc talis
punietur poena sensibili in Inferno, et poena illa erit aeterna. Sed
hoc accidit veniali inquantum est sine gratia.
|
|