|
Quidam dicunt unum esse peccatum, alii vero dicunt diversa esse
peccata. Utraque opinio est vera aliquo modo intellecta: quia si
accipiatur voluntas conjuncta actui, sic voluntas et actus exterior
sunt unum peccatum; si autem sumatur voluntas separata ab actu, sic
sunt duo peccata numero, sed unum specie. Ad quod illi etiam dicunt.
Praeter istam responsionem quae hic ponitur, potest esse alia, quae
in primo articulo posita est. Praeterea solet quaeri, cum ab aliquo
perpetrato voluntate peccato voluntas id agendi et actio transierit
(...) utrum illud peccatum, usquequo poeniteat, sit in eo. Cum
in peccato non solum sit actus et reatus, sed etiam macula; videtur
insufficienter procedere, cum de macula mentionem non faciat. Sed
dicendum, quod macula est medium inter actum peccati et reatum, quasi
effectus actus et fundamentum reatus; et ideo per extrema medium
intelligitur. Nec unquam est in aliquo peccatum actu, praeter
originale, quin sit etiam reatu. Ratio hujus est quia actus peccati
inordinatus causat maculam et reatum. Posita autem causa non potest
effectus non esse; et ideo impossibile est ut simul dum actus peccati
manet, reatus transeat. Sed quomodo hoc in originali esse possit,
supra dictum est. Duo enim sunt peccatorum genera. Hoc dicitur ad
ostendendum quod divisio peccati in mortale et veniale, non est univoci
divisio: quia sic mortale et veniale dicerentur duae species
peccatorum: sed est divisio analogi: et propter hoc dicuntur mortale
et veniale esse genera peccatorum, quasi non communicantia unum genus.
|
|