|
Modi autem peccatorum varias in Scriptura distinctiones habent. In
parte praecedenti determinavit Magister quaedam quae requiruntur ad
peccatum quasi partes integrantes ipsum: hic determinat diversas
peccatorum divisiones; et dividitur in partes duas: in prima
prosequitur divisionem peccatorum capitalium, ibi: praeterea sciendum
est septem esse vitia capitalia. Prima dividitur in duas: in prima
ponit quasdam distinctiones peccatorum, quae sumuntur ex parte rei; in
secunda ponit quamdam quae sumitur ex parte nominis, ibi: variam
quoque appellationem habet. Circa primum tria facit: primo distinguit
modos peccatorum penes motiva sive radices; secundo penes actus, in
quibus peccatum consistit, ibi: alii vero dicunt, peccatum fieri
tribus modis; tertio penes objecta, ibi: dicitur quoque homo peccare
in Deum, in se, et in proximum. Praeterea sciendum est, septem
esse vitia capitalia. Hic ponit distinctionem capitalium vitiorum; et
dividitur in duas: in prima enumerat capitalia vitia; in secunda
reducit ea in unum principium, ibi: ex superbia tamen omnia mala
oriuntur. Et circa hoc tria facit: primo ostendit superbiam esse
originem capitalium vitiorum; secundo objicit in contrarium, ibi:
huic autem videtur obviare quod apostolus ait; tertio solvit, ibi:
sed utrumque recte dictum est. Circa primum duo facit: primo ostendit
superbiam esse principium omnium peccatorum; secundo assignat superbiae
species, ibi: hujus quatuor sunt species. Hic quinque quaeruntur:
1 de distinctione peccatorum quae sumitur penes radices; 2 de
divisione peccatorum quae sumitur penes actum; 3 de divisione vitiorum
capitalium; 4 de distinctione specierum superbiae quae in littera
assignantur; 5 utrum peccatorum sic distinctorum possit esse
aequalitas in gravitate culpae.
|
|