|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter penes
radices distinguantur peccata. Radix enim est similis fundamento.
Sed peccatum non habet fundamentum, ut dicitur in Glossa Matth.
7. Ergo non habet radicem; ergo penes radices non debent distingui
peccata.
2. Praeterea, radix arboris non est arbor. Ergo radix peccati non
debet esse peccatum. Sed cupiditas male incendens, et timor male
humilians, peccata quaedam sunt. Ergo inconvenienter radices
peccatorum assignantur.
3. Praeterea, timor ex amore nascitur. Sed illud ex quo nascitur
aliquid, potest dici radix ejus. Ergo amor est radix timoris, et ita
omnium quae ex timore generantur; et sic timor contra cupiditatem,
quae est amor, distingui non debet tamquam radix opposita.
4. Praeterea, quaecumque conveniunt in aliquo uno, non
distinguuntur secundum illud. Sed omnia peccata in una radice
conveniunt: radix enim omnium malorum est cupiditas, 1 Timoth.
ult., 10. Ergo penes radicem peccata distingui non debent.
5. Praeterea, Augustinus dicit de Civit. Dei, quod sicut amor
Dei facit civitatem Dei; ita nimius amor sui facit civitatem
Babylonis. Sed quidquid est de genere peccatorum ad civitatem
Babylonis pertinet. Ergo omnium peccatorum radix est una, scilicet
amor sui: et non est ea quae hic assignatur.
6. Praeterea, 1 Joan. 2, 16 dicitur: omne quod est in
mundo, concupiscentia oculorum est, concupiscentia carnis, et
superbia vitae; et ex his oriuntur omnia alia mala. Ergo cum ista
praetermittantur hic, non sufficienter radices peccatorum tanguntur.
7. Praeterea, Eccli. 10, 15: initium omnis peccati
superbia. Item Ambrosius dicit, quod omne peccatum est ex
contemptu: et Augustinus dicit, quod omne peccatum est ex errore.
Ergo peccata non videntur distingui secundum radicem, sed convenire in
radice una: et iterum videtur ex praedictis quod radices peccatorum
insufficienter in littera tanguntur.
Respondeo dicendum, quod radix proprie in arboribus invenitur, in
peccatis autem transumptive; unde oportet quod ad similitudinem radicis
in arboribus inveniatur radix in peccatis. Radix autem arboris est qua
arbor nutrimentum sumit, per quod convalescit, et fructificat. Ex eo
autem peccatum convalescit ex quo homo ad peccatum inclinatur. Hoc
autem est bonum intentum, ad quod peccans inordinate convertitur; quia
finis efficienter movet; unde oportet quod ex parte conversionis radix
peccati assignetur, et dicatur radix illud ex quo peccatum oritur.
Potest autem actus peccati oriri ex tribus: vel ex alio actu peccati,
secundum quod supra, 36 distinct., assignatum est unum peccatum
esse causam alterius; vel ex habitu corrupto eliciente actum peccati;
vel ex passione seu pronitate ad patiendum ex corruptione naturae
consequente. Actus autem peccati non proprie nomen radicis habet,
quin potius ipse ex radice est; unde origo peccati ex peccato similatur
magis origini rami ex ramo. Similiter etiam habitus proprie acceptus,
non potest esse a prima radice peccati: quia cum habitus peccati neque
sit naturalis neque infusus, oportet quod per actum peccati sit
acquisitus. Restat ergo ut radix peccati dicatur in nobis vel passio
aliqua vel pronitas ad passionem, quae ex corruptione originalis
peccati consequitur. Cum autem in bonis commutabilibus ad quae homo
inordinate convertitur per peccatum sit quidam ordo, secundum quod unus
est finis alterius; semper autem ea quae sunt ad finem, sunt plura
quam ipse finis; oportet ut quanto radix peccati sumitur propinquior
fini ultimo, tanto inveniantur pauciores radices. Finis autem ultimus
in amore commutabilium bonorum est ipse homo, propter quem omnia alia
quaerit; et ideo si radix peccati accipiatur ex parte ipsius
peccantis, erit una; si autem sumatur ex parte eorum quae propter
seipsum peccans quaerit, erunt plures. Similiter etiam appetitus
circa bonum commutabile dupliciter se habet: vel sicut prosequens id
quod aestimat sibi conveniens, vel sicut fugiens malum sive nocivum.
Malum autem sicut non habet esse nisi ut privatio boni, ita etiam non
fugitur nisi inquantum diligitur bonum; et ideo fuga mali reducitur ad
desiderium boni, sicut in causam primam. Secundum hoc ergo sciendum,
quod radices diversimode a sanctis assignantur. Quia passio, quae est
radix peccati, vel est secundum inclinationem appetitus in id quod est
ultimus finis bonorum commutabilium, et sic amor sui ponitur ab
Augustino radix peccati: vel secundum inclinationem appetitus in ea
quae propter hunc finem quaeruntur; et hoc dupliciter: vel secundum
inclinationem appetitus in bonum tantum, propter quod malum fugitur;
vel secundum comparationem appetitus ad utrumque. Si secundo modo,
scilicet secundum inclinationem appetitus in bonum commutabile et malum
oppositum, sic sunt radices peccatorum quae in littera assignantur,
scilicet cupiditas male inflammans, et timor male humilians. Si autem
primo modo, hoc dupliciter: vel secundum inclinationem appetitus in
bonum exterius universaliter, et sic erit una radix, scilicet
cupiditas: vel particulariter in diversa bona, quae sunt triplicia,
et sic erunt tres radices, scilicet concupiscentia carnis circa bonum
delectabile sensus, concupiscentia oculorum circa bona exteriora in
usum ordinata, superbia vitae circa bona secundum opinionem, ut
honor, dignitas, et hujusmodi.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum non habet fundamentum ex parte
illa qua aversio est; quia sic nihil est; sed ex parte conversionis,
qua aliquid est, radicem habere potest.
Ad secundum dicendum, quod timor et cupiditas, secundum quod nominant
actum peccati, non sunt radices, sed secundum quod nominant passionem
vel pronitatem ad passionem, ut sumatur radix magis remota.
Ad tertium et quartum et quintum et sextum patet responsio per ea quae
dicta sunt.
Ad septimum dicendum, quod omnia illa sumuntur ex parte aversionis:
et ideo proprie loquendo non habent rationem radicis, quia nullus ad
malum intendens operatur, ut Dionysius dicit: habent tamen rationem
initii: propter quod dicitur, quod initium omnis peccati est
superbia: quia actus deficientis, inquantum deficiens est, aliquis
defectus praeexistens initium esse potest. Defectus autem iste
praecedens peccatum potest esse vel in ratione dirigente, et sic
dicitur omne peccatum esse ex errore, ut error sit idem quod ignorantia
electionis, secundum quam omnis malus est ignorans, ut in 3 Ethic.
dicitur: vel est in voluntate imperante actum, secundum quod non
intente et solicite inhaeret his quae Dei sunt; et sic est contemptus
et superbia, secundum quam aliquis non curat subesse praecepto, vel
praecipienti: et sicut unum peccatum est secundum rem aversio et
conversio, differens secundum comparationem ad diversos terminos; ita
etiam superbia hoc modo accepta, secundum quod est initium, et
cupiditas, secundum quod est radix, sunt idem secundum rem, et
differunt ratione modo praedicto: et propter hoc dicit Augustinus,
11 super Genesim, superbiam et cupiditatem non quasi duo mala, sed
unum malum esse.
|
|