|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod secunda divisio quae in
littera assignatur, incompetens sit. Quia ejusdem generis eaedem sunt
primae differentiae dividentes. Sed peccatum est unum genus, saltem
analogicum. Ergo inconvenienter tot variis divisionibus distinguitur.
2. Praeterea, affectio plus habet de ratione peccati quam
cogitatio, quae ad cognitionem pertinet. Sed ipse de affectione
mentionem non facit. Igitur insufficienter dividit.
3. Praeterea, actus exteriores per membra exteriora exercentur.
Sed lingua est unum de exterioribus membris. Ergo verbum quod per
linguam profertur, non debet dividi contra peccatum operis, quod est
peccatum exterioris actus.
4. Praeterea, circumstantia actus non debet dividi contra actum.
Sed consuetudo est quaedam circumstantia peccati. Ergo non debet
dividi peccatum consuetudinis contra peccatum operis.
5. Praeterea, peccatum omissionis quaedam species peccati est, quae
sub nullo istorum membrorum continetur. Ergo divisio est
insufficiens.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius quaeritur de alia divisione quae est per objecta.
Videtur enim quod sit insufficiens. Quia in illum peccans peccare
dicitur quem ex suo peccato laedit. Sed Deum peccando laedere non
possumus, ut dicitur Job 35, 6: si peccaveris, quid ei nocebis?
Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra
illum? Ergo dicitur inconvenienter aliquis in Deum peccare.
2. Praeterea, illud quod est ratio diligendi, non potest odio
haberi. Sed homo est ratio diligendi respectu sui ipsius: quia nihil
homo diligit, nisi inquantum est bonum sibi. Ergo nullus seipsum
habere odio potest. Sed in illum peccamus quem odio habemus. Ergo
nullus in seipsum peccat.
3. Praeterea, peccatum caritati opponitur. Sed in praeceptis
caritatis non datur distinctum praeceptum homini de dilectione sui, sed
includitur in dilectione Dei et proximi. Ergo non deberet poni unus
determinatus modus peccati ex hoc quod peccatur in seipsum.
4. Praeterea, quicumque peccat in proximum peccat in seipsum et in
Deum. Ergo peccatum in proximum, non debet dividi contra peccatum
quod est in seipsum et in Deum.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius quaeritur de alia divisione, quae sumitur secundum
nomina. Quia sapientis non est de nominibus curare. Sed theologus
maxime sapiens est. Ergo de divisione peccatorum per nomina non se
debet intromittere, sed eis uti ut plures utuntur.
2. Praeterea, sicut delictum dicitur per hoc quod aliquid
derelinquitur; ita peccatum dicitur per hoc quod ab aliquo aberratur,
cum aversio sit formale in peccato, a quo denominatur. Ergo videtur
differentia prima quam assignat, nulla esse.
3. Praeterea, per ignorantiam non solum contingit peccare peccato
omissionis, sed etiam transgressionis. Cum ergo delictum proprie
sonet omissionem, quia dicitur quasi derelictum, videtur incompetens
esse illa, scilicet secunda expositio, qua delictum exponitur quod per
ignorantiam fit.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, quod ista divisio assignatur secundum gradus
quibus fit progressus ad complementum peccati. Gradus autem isti
attenduntur secundum quod unus actus alteri actui additur ad
perfectionem peccati; unde oportet quod secundus gradus includat in se
peccatum; et ita est quasi divisio totius potestativi. Additio autem
actus ad actum potest esse multipliciter; et secundum hoc sunt diversi
gradus in peccato. Unde primus gradus peccati est in primo actu
peccati, super quem alia adduntur. Hic autem est actus interior,
scilicet voluntatis: et hoc est primum membrum divisionis, scilicet
peccatum cogitationis. Huic autem actui superadditur alius actus
exprimens et designans hunc actum, scilicet actus locutionis; et ideo
hoc est secundum membrum divisionis. Iterum super actum locutionis
additur actus exterior, quo membra corporis moventur ad consequendum
finem voluntatis; et hic erit tertius gradus, et tertium membrum,
quod est peccatum operis. Quarto additur actus exterior actui
exteriori et hic est ultimus gradus et quartum membrum, scilicet
peccatum consuetudinis: quia cum post actum exteriorem non sit aliquis
actus alterius generis, oportet quod ultimus gradus peccati sit
secundum multiplicationem hujusmodi actuum.
Ad primum ergo dicendum, quod divisio alicujus potest esse
multipliciter: vel sicut generis in species, vel sicut subjecti in
accidentia, vel etiam aliis modis, quos Boetius numerat. Divisio
ergo generis in species vel differentias primas, non est nisi una; sed
divisio subjecti in accidentia potest esse multipliciter, secundum quod
uni multa accidunt. Dicendum ergo, quod divisio peccati in species
suas essentiales, est per oppositum virtutis: quia oportet quod sit
secundum objectum, ex quo specificatur peccatum et virtus: et talis
distinctio peccatorum hic non ponitur; sed ponuntur quaedam
distinctiones secundum aliqua peccati accidentia; et ideo non est
inconveniens, si sunt plures.
Ad secundum dicendum, quod in peccato cogitationis intelligitur omne
peccatum quod in solo interiori actu consistit; et ideo includitur
etiam affectio, sine qua nullum peccatum est.
Ad tertium dicendum, quod quamvis lingua sit exterius membrum, tamen
inter alia est magis propinquum interiori actui, secundum quod congruit
locutioni, quia locutio est signum interioris actus; et ideo quemdam
gradum habet in progressu peccati locutio, inter peccatum cogitationis
et operis.
Ad quartum dicendum, quod consuetudo est quaedam circumstantia
aggravans peccatum ex multiplicatione ipsorum actuum; et ideo in
consuetudine est ultimus progressus peccati: et ideo non ponitur
consuetudo quasi condivisa contra actum simpliciter, sed condivisa
contra actum non consuetum, sicut est in divisione totius potestativi.
Ad quintum dicendum, quod secundum opinionem illorum qui dicunt, quod
in peccato omissionis requiritur aliquis actus interior vel exterior,
peccatum omissionis includitur in peccato cogitationis, locutionis, et
operis; et similiter secundum alios qui dicunt, quod non requiritur
ibi actus exterior: quia sic facere includit non facere; et sic de
aliis, ut supra dictum est.
Quaestiuncula 2
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum est, quod sicut omnis virtus
est justitia quodammodo, ut dicit philosophus 5 Ethic., ita omne
peccatum est injustitia. Injustitia autem est ex hoc quod detrahitur
alicui quod sibi debetur; et ideo injustitia habet quasi duo objecta:
scilicet illud quod detrahitur, et hoc est proprie materia actus, et
unde peccatum specificatur: et ille cui detrahitur, sicut homo cui per
injustitiam aufertur res sua; et penes hoc objectum sumitur haec
peccati divisio: quia homo aliquid debet Deo, sibi, et proximo.
Deo debet amorem et reverentiam, et hujusmodi; unde quando ab his
deficit, dicitur peccare in Deum. Sibi debet munditiam et
ordinationem sui sub regimine rationis, et hujusmodi; et quando in his
deficit, dicitur in seipsum peccare. Proximo autem quae debeat planum
est; et quando in his deficit, dicitur in proximum peccare: et idem
est, si contraria horum faceret.
Ad primum ergo dicendum, quod non dicitur homo in Deum peccare, quia
Deum in aliquo laedat; sed quia Deo subtrahit quod ei debet, et,
quantum in ipso est, ejus gloriam minuit: quamvis hoc facere non
possit.
Ad secundum dicendum, quod quilibet naturaliter seipsum amat; et ideo
unusquisque amat hoc quod se esse aestimat. Quidam autem aestimant,
et vere, se esse id quod secundum intellectum sunt, quia ex hoc homo
est homo; et ideo appetunt sibi ea quae sunt bona secundum intellectum
et rationem vel directe vel indirecte. Quidam vero aestimant se esse
quod non sunt, et falso, propter naturam sensibilem, quae exterius
apparet; et ideo diligunt in se naturam sensibilem, appetentes ea quae
sunt secundum sensum delectabilia: et quia hujusmodi sunt mala eis et
nociva secundum id quod vere sunt, ideo sibi ipsis nocent, et se
odiunt actu, non affectu.
Ad tertium dicendum, quod hominem diligere se, nihil aliud est quam
se Deo velle uniri, quia homo se propter Deum debet diligere: et
ideo in dilectione Dei includitur dilectio sui ipsius. Non autem
peccatum quod est in Deum, est ratio peccati quo homo in seipsum
peccat; et ideo non est similis ratio utrobique.
Ad quartum dicendum, quod distinctio ista sumitur secundum illud in
quod directe peccatur. Sed quando aliquis peccat in proximum, peccat
quidem in seipsum et in Deum, sed ex consequenti: et similiter quando
peccat in se, peccat in Deum, et e converso: et ideo objectio non
procedit.
Quaestiuncula 3
Ad illud quod ulterius quaeritur, dicendum, quod ista divisio
peccatorum quae est secundum nomina, attenditur penes ea ex quibus
actus regulatur, scilicet praecepta legis; et hoc dupliciter; quia
vel secundum distinctionem praeceptorum in se; et sic delictum respicit
praecepta affirmativa, et peccatum praecepta negativa; vel secundum
quod diversimode peccans a praeceptis deficit: quia vel deficit a
praeceptis secundum rationem per ignorantiam, et sic est delictum; vel
secundum voluntatem per contemptum, et sic est peccatum; et sic patet
ratio duplicis expositionis.
Ad primum ergo dicendum, quod sapiens bene curat nomina, secundum
quod exprimunt proprietatem rerum, et non propter se: et quia ex
diversis rationibus peccatorum essentiales eorum differentiae
inveniuntur, ideo non fuit inconveniens hanc divisionem ponere.
Ad secundum dicendum, quod quamvis peccatum nominet aversionem, tamen
proprie loquendo non nominat omissionem, sed magis actum aversioni
conjunctum: differt enim omissio ab aversione: omissio enim dicitur
propter defectum actus debiti; sed aversio propter recessum a fine.
Ad tertium dicendum, quod qui ignoranter aliquid facit, involuntarius
facit: et ideo magis peccat in hoc quod cognitionem eorum dimittit quae
tenetur cognoscere, quam in hoc quod talia agit: et propter hoc
peccatum per ignorantiam, delictum potest dici.
|
|