|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur incompetens esse divisio
vitiorum capitalium quae in littera ponitur. Quia illud ex quo
oriuntur alia, et quod aliis peccatis principatur, videtur esse
peccatorum caput. Sed superbia, ut dicit Gregorius, est ex qua
omnia peccata oriuntur, et est quasi regina omnium peccatorum. Ergo
ipsa sola debet dici vitium capitale; vel saltem ipsa, et avaritia,
ex qua alia oriuntur, ut in littera dicitur.
2. Praeterea, capitale principale dicitur. Sed quod imperfectam
rationem peccati habet, principale peccatum non est. Cum ergo veniale
imperfectam rationem peccati habeat, videtur quod peccatum veniale non
possit esse peccatum capitale. Sed multa de istis vitiis quae inter
capitalia computantur, et fere omnia, quandoque sunt venialia. Ergo
inconvenienter dicuntur capitalia.
3. Praeterea, capiti respondet membrum. Sed vitia quae ex istis
vitiis hic numeratis oriuntur, dicuntur a Gregorio filiae, et non
membra. Ergo ista vitia non debent dici capita, sed matres.
4. Praeterea, Prov. 6, 16, ubi dicitur: sex sunt quae odit
Deus, et septimum detestatur anima ejus, dicit Glossa, quod
numerantur ibi septem vitia capitalia. Sed nullum eorum quae ibi
dicuntur, est aliquod eorum quae hic numerantur. Ergo videtur quod
sint ad minus quatuordecim.
5. Praeterea, non est aliquod vitium quod interdum ex alio oriri non
possit. Si ergo capitale vitium est ex quo alia oriuntur, videtur
quod omnia peccata sint capitalia.
6. Praeterea, plura sunt vitia quam virtutes; quia uni virtuti
plura vitia opponuntur. Sed virtutes principales sunt septem: tres
theologicae, et quatuor cardinales. Ergo peccata capitalia debent
esse plura quam septem.
7. Praeterea, fides est fundamentum virtutum, ut dicitur Rom.
11. Sed infidelitas fidei opponitur. Ergo infidelitas debet
computari inter vitia capitalia, praecipue propter id quod dicitur
Sap. 14, quod infandorum idolorum cultura, omnis mali principium
est et origo.
Respondeo dicendum, quod vitium capitale dicitur vitium ex quo alia
vitia oriuntur; unde in hoc differt capitale peccatum a radice
peccati, quia capitale peccatum est peccatum quoddam; radix autem
peccati non est peccatum, si proprie sumatur, ut ex praedictis patet.
Peccatum autem ex peccato oritur quatuor modis, ut supra, 36
dist., dictum est. Unus modus est ex parte aversionis, secundum
quod gratia privat, qua privata, homo in peccatum ruit. Sed ista
origo non est nisi per accidens, quia primum peccatum causat secundum
sicut removens prohibens: caput autem nominat per se originem; et ideo
per modum istum non potest dici proprie vitium capitale. Alio modo ex
parte conversionis, secundum quod ex actu peccati relinquitur habitus,
et ex habitu iterum procedit actus; et secundum hanc originem non
potest dici vitium capitale, quia hic non est origo peccati ex peccato
directe, sed mediante habitu. Alio modo peccatum oritur ex peccato,
inquantum unum peccatum alteri materiam administrat, sicut luxuriae
gula: et quia res non habet esse secundum materiam, sed secundum
formam; ideo non complete oritur peccatum ex illo peccato quod materiam
praestat; et propter hoc nec adhuc invenitur perfecta ratio capitalis
vitii. Quarto modo oritur peccatum ex peccato quod ordinatur in finem
illius, sicut cum quis ad habendum pecuniam furatur, furtum ex
avaritia nascitur; et quia in moralibus species est a fine, ideo haec
est formalis et completa origo peccati ex peccato; et secundum hanc
originem proprie dicitur vitium capitale, et salvatur ibi metaphora
capitis, secundum quod principem alicujus exercitus caput in exercitu
dicimus, quia princeps est exercitus, ad cujus bonum totus exercitus
ordinatur, ut ex 10 Metaph. patet: et per hunc modum illud vitium
ad cujus finem alia ordinantur, caput eorum dicitur. Et ideo
Gregorius ponit vitia capitalia quasi duces exercitus; et alia vitia
quae ex eis oriuntur, ponit exercitus eorum, exponens illud Job
39, 25: audit clamorem ducum, et ululatum exercitus. Et quia
finis semper est magis appetibile eo quod est ad finem, ideo oportet ut
illa peccata praecipue capitalia dicantur in quorum fines appetitus
corruptus magis natus est tendere. Hujusmodi autem sunt peccata illa
quae circa principalia objecta sensibilium potentiarum sunt, quia ex
corruptione sensualitatis peccata in nobis oriuntur. Appetitus autem
sensibilis in duas vires dividitur, scilicet irascibilem et
concupiscibilem. Concupiscibilis autem objectum est delectabile et
conveniens secundum sensum; et ideo peccatum capitale quod in
concupiscibili est, vel est ex hoc quod inordinate desiderat
delectabile secundum sensum, vel ex eo quod inordinate fugit
impedimentum hujusmodi delectationis. Si primo modo, hoc est
dupliciter: vel ex eo quod appetitus tendit in id quod est ordinatum ad
delectabile sensus, cujusmodi sunt bona exteriora, et sic est
avaritia; vel ex eo quod appetitus inordinate tendit in ipsum
delectabile sensus. Perfecta autem delectatio secundum sensum, est
secundum tactum et gustum, prout est tactus quidam; quia est secundum
applicationem ipsius rei ad sensum: et ideo circa delectabile tactus
absolute est unum vitium capitale, scilicet luxuria; et circa
delectabile gustus, prout est tactus quidam, est aliud, scilicet
gula. Sed ex eo quod fugitur inordinate impedimentum delectationis
sensibilis, est accidia, quae est taedium spiritualis boni, secundum
quod impedit delectationem aliquam dissolutam. Objectum autem
irascibilis proprie est arduum vel magnum aliquod in quod homo nititur.
Ergo capitale peccatum in irascibili potest esse dupliciter: vel ex eo
quod irascibilis inordinate fertur in arduum; et sic proprie est
superbia vel inanis gloria; vel ex eo quod contra tendit ad id quod est
ardui impedimentum. Sed hoc potest esse dupliciter: quia illud
impeditivum contra quod tendit, vel impedit directe in contrarium
agendo, sicut impugnans aliquem impedit promotionem ejus; et sic est
ira, quae est appetitus in vindictam: vel indirecte; et sic est
invidia, quae est dolor alieni boni, secundum quod illud bonum
aestimatur impeditivum propriae excellentiae.
Ad primum ergo dicendum, quod avaritia, sive cupiditas, tripliciter
dicitur. Uno enim modo nominat passionem vel pronitatem ad passionem
ex originali relictam; et sic non est peccatum, sed radix peccati.
Alio modo secundum quod dicitur inordinatus appetitus cujuslibet boni
commutabilis, sive scientiae, sive honoris, sive pecuniae, sive
cujuscumque: et sic avaritia vel cupiditas, est genus omnium
peccatorum; unde super illud ad Rom. 7, 7: concupiscentiam
nesciebam, nisi lex diceret, non concupisces, Glossa: bona est
lex, quae dum concupiscentiam prohibet, omnia mala prohibet. Tertio
dicitur avaritia vel cupiditas secundum quod est inordinatus appetitus
rerum exteriorum, quae ad usum vitae pertinent; et sic est quoddam
speciale peccatum. Similiter etiam superbia tribus modis dicitur.
Uno modo ipse habitualis contemptus praecepti et praecipientis, ex
corruptione naturae proveniens, vel ex quocumque defectu creaturae; et
sic non est peccatum, sed initium peccati. Alio modo dicitur
appetitus excellentiae in quibuscumque, quia quicumque appetit aliquid
inordinate, vult quodammodo excellere in illo; ideo hoc modo
superbia, ut fertur ad omnia peccata, commune est, secundum quod est
desiderium cujuscumque excellentiae. Tertio modo dicitur, secundum
quod est inordinatus appetitus illius excellentiae determinatae, cui
debetur honor et reverentia; et sic est speciale peccatum. Dicendum
est ergo, quod sumendo primo modo superbiam et cupiditatem, ex eis
oriuntur omnia vitia sicut ex radice vel initio, et non sicut ex
peccato capitali. Loquendo de utroque secundo modo, oriuntur ex eis
omnia peccata, sicut species ex genere. Loquendo autem de eisdem
tertio modo, sic oriuntur ex eis quaedam specialia vitia; sed interdum
ex eis omnia vitia possunt oriri; et frequentius ex aliquo eorum
oriuntur omnia quam ex quovis alio vitio, cujus ratio est communitas
objectorum ipsorum: quia objectum avaritiae, scilicet pecunia,
promittit sufficientiam in omnibus quae sunt homini necessaria; et ideo
facillime affectus inclinatur in hoc: similiter etiam excellentia,
quae est objectum superbiae, videtur esse magis propinquum bonum ipsi
homini; et ideo appetitus facile inclinatur in illam, et etiam magis
quam in avaritiam: quia pecuniam nullus diligit nisi propter aliud quod
ex ea consequi intendit, ut in 1 Ethic. dicitur, sed excellentia
est quoddam propter se desideratum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis veniale peccatum non habeat
principalitatem in ratione peccati, potest tamen habere principalitatem
in fine ad quem alia ordinantur; et ideo nihil prohibet veniale
peccatum esse capitale vitium.
Ad tertium dicendum, quod unum vitium dicitur caput alterius,
secundum quod aliud vitium ex eo oritur: et quia in nomine filiationis
magis exprimitur origo quam in nomine membri; ideo potius vitia ex his
generata dicuntur filiae quam membra; et vitium ex quo generatur,
dicitur potius caput per modum originis, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod vitium capitale ibi sumitur vitium grave,
quod poena capitis plectendum est; et ideo aequivocatio est de
capitali.
Ad quintum dicendum, quod quamvis quodlibet vitium ex quolibet possit
oriri, tamen quaedam vitia sunt in quae homo facilius inclinatur etiam
per se, et illa ponuntur capitalia vitia; et quaedam vitia sunt in
quae non facile inclinatur aliquis nisi propter finem alterius vitii:
et hujusmodi dicuntur esse filiae capitalium vitiorum; et secundum quod
directius potest reduci in finem unius vitii quam alterius, secundum
hoc unum vitium assignatur potius filia unius capitalis quam alterius,
quamvis ex diversis interdum oriatur.
Ad sextum dicendum, quod plura sunt vitia quam virtutes; non tamen
oportet quod plura sint vitia capitalia quam virtutes principales: quia
circa unam materiam in qua est virtus, possunt esse diversa vitia; sed
tamen non omnia habent principale objectum, in quod facile animus
inclinetur.
Ad septimum dicendum, quod fides est fundamentum, inquantum habet in
se rationem cognitionis, quia ex cognitione affectio quodammodo
generatur; sed infidelitas est privatio cujusdam cognitionis; et ideo
per se non potest causare affectionem, sed per accidens, sicut
removens cognitionem quae prohibet peccatum, per modum quo ignorantia
est causa peccati; et hoc modo dicitur idolorum cultura omnium malorum
origo esse. Sed iste non est modus quo alia vitia ex capitalibus
oriuntur, ut dictum est.
|
|