|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter species
superbiae assignentur. Credere enim aliquid quod est contrarium
articulo fidei, est peccatum infidelitatis. Sed omnia bona esse a
Deo, continetur in articulis fidei, ut patet in symbolo, ubi dicitur
factor visibilium et invisibilium. Ergo videtur quod cum aliquis sibi
tribuit bonum quod habet, et non a Deo recognoscit, sit infidelitatis
peccatum, et non superbiae.
2. Praeterea, nullus peccat credendo quod verum est. Sed verum est
multa bona homini pro meritis dari. Ergo videtur quod non sit peccatum
superbiae credere aliquid sibi pro meritis a Deo datum esse.
3. Praeterea, unum non potest esse contrarium duobus. Sed
philosophus ponit jactantiam contrariam virtuti quae dicitur veritas,
in 4 Ethic. Ergo non contrariatur humilitati; et ita non est
species superbiae, sicut in littera dicitur.
4. Praeterea, ille cui omnia videntur parva, omnia despicit. Sed
magnanimo omnia parva videntur, ut philosophus in 4 Ethic. dicit.
Ergo magnanimi est alia despicere. Sed illud quod est virtutis, non
est superbiae. Ergo non est superbiae quod homo ceteris despectis
singulariter velit videri.
5. Praeterea, ingratitudo et inobedientia, et multa alia vitia,
species superbiae assignantur. Ergo cum de his non fiat in littera
mentio, videtur quod insufficienter assignentur species superbiae.
Respondeo dicendum, quod secundum philosophum, rectum est judex sui
ipsius et obliqui, ut dicitur 1 de anima; et ideo ex virtute in
cognitionem vitii oppositi procedendum est. Quia vero oportet ut
vitium illi virtuti opponatur cum qua in objecto communicat, sicut
luxuria castitati; objectum autem superbiae est altum vel arduum; ideo
oportet quod magnanimitati opponatur, cujus est in magna tendere.
Sciendum autem, quod magnanimus mediocriter tendit in magna. Sed
haec mediocritas non attenditur secundum quantitatem ejus in quod
tendit, quia hoc in quod tendit magnanimus, est maximum quantumcumque
potest esse: sed attenditur mediocritas in duobus; scilicet in
electione magni, et in proportione sui ad magnum. In electione magni
dico: quia tendit in id quod est magnum simpliciter, quod est scilicet
actus virtutis perfectus; non autem tendit principaliter in id quod est
magnum secundum quid, sicut sunt exteriora bona, inter quae praecipue
magnum honor. Non enim magnanimus honorem quaerit tamquam finem
voluntatis suae, quia hoc nimis sibi parvum reputat, cum sit vanum et
transitorium bonum; unde non multum curat honorari, sed fieri honore
dignum, secundum quod honor est testimonium virtutis. Item
mediocritas attenditur in hoc quod non tendit in quodcumque magnum quod
sibi improportionatum sit, sed in magnum quod potest esse sibi
proportionatum; et ideo nullus potest esse magnanimus, nisi
virtuosus, qui est habilis ad magna: et propter hoc etiam philosophus
dicit, quod magnanimitas est ornamentum virtutum omnium: quia
magnanimitas inclinat ad faciendum magna in omnibus virtutibus, ut quod
faciat maximos actus fortitudinis, temperantiae, et hujusmodi: et
secundum haec duo, inanis gloria et superbia sunt oppositae
magnanimitati: quia inanis gloria non tendit in id quod est magnum
simpliciter, et quod magnanimitas per se quaerit, sed in magnum
exterius, ut in laudem vel honorem, vel aliquid hujusmodi; superbia
vero tendit in magnum simpliciter, sed non secundum proportionem suam;
et ideo quia actus fortitudinis est maxime arduus et difficilis,
propter hoc superbus praecipue anhelat ad superabundantiam
fortitudinis; et ideo dicit philosophus in 3 Ethic., quod superbus
vult videri audax. Quod autem tendit in aliquid magnum non sibi
proportionatum, potest contingere dupliciter. Aut quia illud
simpliciter secundum se et absolute deficit sibi; et secundum hoc est
tertia species, quae jactantia dicitur. Aut quia quamvis habeat, non
tamen habet eo modo excellenti sicut nititur. Iste autem modus
excellens est duplex, secundum duplicem modum quo aliquid est in causa
excellentius quam in causato. Causa enim abundantius et perfectius
habet aliquid quam causatum, sicut ignis calorem quam elementata; et
secundum hunc modum excellentiae est quarta species, quia vult
singulariter videri. Item quod est causa, non habet ab alio, sed a
se, inquantum est causa hujus quod in effectu ab alio est; et secundum
hoc sunt duae primae species superbiae: quia secundum primam speciem
superbiae attribuit sibi hoc quod habet tamquam non ab alio sibi sit
datum; secundum autem secundam attribuit sibi sicut causae meritoriae.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum superbiae non est in sola
cogitatione, sed in affectione: non enim superbus hoc credit quod
aliquod bonum sit quod non est a Deo; sed hoc modo se de bono quod
habet, magnificat, ac si ab alio non haberet.
Ad secundum dicendum, quod merita nostra insufficientia sunt ad ea
quae pro meritis redduntur: et praeterea ipsorum meritorum non solum
causa sumus nos; sed principalis causa est gratia, quae a Deo tantum
est.
Ad tertium dicendum, quod jactantia, secundum quod dicit quamdam
exteriorem ostensionem per verba vel gestus, ejus quod intus non
habetur, est oppositum veritati; sed secundum quod jactantia dicit
quamdam excellentiam, qua animus hominis seipsum extollit interius de
eo quod non habet, opponitur humilitati, et est species superbiae.
Ad quartum dicendum, quod magnanimo omnia parva videntur, non quia
bona aliorum despiciat, sed quia nihil est in humanis actibus quod
tamquam insolitum admiretur, cum cogitatio sua sit ad faciendum maxima
quaeque: propter quod dicit philosophus, quod magnanimus non est
admirativus.
Ad quintum dicendum, quod inobedientia et ingratitudo non sunt species
superbiae, quasi essentialiter superbiam dividentes; sed dicuntur
superbiae species inquantum participant aliquid superbiae, secundum
quod a superbia imperantur.
|
|