|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod omnia peccata sint
paria. Virtus enim est aequalitas quaedam, eo quod est in medietate
consistens. Sed aequalitas non est nisi uno modo, quasi indivisibilis
existens. Ergo illud quod privat virtutem, totam eam privat. Sed
privatio non recipit magis et minus, nisi forte secundum hoc quod
habitus vel totus vel in parte privatur. Ergo et peccatum, quod
dicitur per privationem virtutis, non recipit magis et minus.
2. Praeterea, albius est quod est nigro impermixtius, ut
philosophus dicit. Sed quodlibet vitium est omnino impermixtum
virtuti, quia nihil virtutis est in vitio. Ergo unum vitium non est
gravius alio.
3. Praeterea, si esset praeceptum alicui quod catenam non
transgrederetur, quicumque eam transiret, puniretur, nec esset
differentia utrum eam per unum passum vel per duos transiret, quia
aequaliter pro utroque puniretur. Sed praeceptum legis divinae et
legis naturalis est ut homo rectitudinem virtutis non transeat. Ergo
qualitercumque aliquid extra rectitudinem virtutis fiat, non differt;
et ita omnia peccata sunt paria.
4. Praeterea, eadem imperitia imponitur nautae, sive navis in
pelago sive in littore submergatur. Sed sicut nauta per artem suam
regit navem ne pereat; ita homo per virtutem suam regitur ne in actu
peccet. Ergo idem praejudicium est virtutis, qualitercumque homo in
peccatum ruat.
5. Praeterea, ex hoc aliquid est malum, quia nocet, ut Augustinus
dicit. Sed omne peccatum mortale aequaliter nocet, eo quod quodlibet
peccatum mortale privat omnes virtutes. Omnia ergo peccata, mortalia
saltem, sunt aequalia.
6. Praeterea, aequalitas est in omnibus virtutibus propter
caritatem, quae est mater earum, sicut dicitur Apoc. penul., quod
latera civitatis sunt aequalia. Sed similiter omnium peccatorum mater
est cupiditas, ut in littera dicitur. Ergo omnia peccata sunt paria.
1. Sed contra, peccatum nihil aliud est quam quaedam obliquatio a
rectitudine virtutis. Sed contingit lineam unam magis esse curvam quam
aliam, ut ex 4 Phys. potest accipi. Ergo contingit unum peccatum
esse majus alio.
2. Praeterea, sicut falsitas est recessus ab aequalitate veritatis,
ita et peccatum est recessus ab aequalitate virtutis. Sed contingit
esse falsitatem magis et minus, sicut dicit philosophus in 4
Metaph., quod error aestimantis tria esse quinque non est tantus
sicut error aestimantis tria esse mille. Ergo et peccatum contingit
esse gravius alio peccato.
Respondeo dicendum, quod Stoicorum opinio fuit (quos Tullius
imitatur, ut in libro de paradoxis patet) omnia peccata paria esse:
cujus positionis ratio fuit, quia aestimaverunt bonitatem virtutis esse
in quodam indivisibili, ex eo quod virtus non est nisi ex debita
proportione omnium circumstantiarum ad actum, quod non contingit nisi
uno modo: et ideo virtus comparatur his quorum ratio in indivisibili
est, idest quae tantum uno modo contingit, sicut comparatur
aequalitati, rectitudini, et centro circuli. Unde putaverunt quod
nihil de bonitate remaneat, quantulumcumque ab hoc indivisibili
discedatur: et quia per quodlibet peccatum ab hoc indivisibili
disceditur, ideo putaverunt sequi quod omnia peccata essent paria.
Sed haec positio ex quatuor falsis videtur sequi. Primo, quia
secundum opinionem Socratis, quae tangitur 6 Ethic., ponebant
virtutem et scientiam idem esse: et ideo cum eadem sit scientia
rectificandi se in omnibus humanis actibus; ex omnibus virtutibus unam
conflabant, quam sapientiam dicebant: et ideo non erat disparitas
vitiorum ex oppositione ad diversas virtutes. Hoc autem falsum est,
ut ibidem philosophus ostendit: quia virtus praeter scientiam est
habitus inclinans ad id quod est rationi conveniens. Secundo, quia
ratio virtutis non est omnino in indivisibili: quia, ut in 2 Ethic.
dicitur, non oportet semper medium attingere ad hoc quod sit opus
virtutis, sed sufficit circa medium esse; sed verum est quod perfectio
virtutis in indivisibili consistit. Tertio, quia etsi ratio virtutis
omnino consisteret in indivisibili, non tamen ratio bonitatis in
indivisibili consistit, sicut nec ratio perfecti: eo quod contingit
perfectionem perfectioni superaddi, quarum unaquaeque rationem
bonitatis causat; et ideo minor est bonitas si duae perfectiones
subtrahantur quam si una tantum: et secundum hoc si non esset virtus
nisi quando actus esset perfectus secundum omnes circumstantias omnino
ad medium concurrentes, tamen unaquaeque circumstantia suam bonitatem
haberet: et ideo pejor actus esset in quo corrumperentur duae
circumstantiae quam in quo corrumperetur tantum una. Quarto, quia
etsi ratio bonitatis in indivisibili sit, et negatio secundum magis et
minus non dicatur in se; tamen quantum ad causam suam intenditur et
remittitur; sicut dicitur magis caecus cui ex toto erutus est oculus,
quam qui ex aliquo humore ad pupillam concurrente visum amittit;
quamvis uterque caecus sit: et per hunc modum etiam inaequalitas
dicitur secundum magis et minus: quia distantia ab aequalitate, quae
aequalitatem tollit, potest esse major vel minor; et per hunc etiam
modum, secundum majorem vel minorem distantiam a bonitate, posset
actus dici magis vel minus malus. Et ideo simpliciter concedendum
est, unum peccatum alio gravius esse. Hoc autem contingit duobus
modis. Uno modo ex parte ipsius peccati in se: alio modo ex parte
peccantis. Ex parte peccati in se accidit major vel minor gravitas
peccati ex illa causa ex qua quis actus malus secundum se dicitur. Hoc
autem est secundum quod actus discordat a rectitudine rationis.
Unicuique enim naturae indita est naturalis quaedam inclinatio in suum
finem: et ideo in ratione est quaedam naturalis rectitudo, per quam in
finem inclinatur: et ideo illud quod abducit a fine illo, est
discordans a ratione: et quia lex naturalis est secundum quam ratio
recta est, ideo Augustinus dicit contra Faustum Manich., quod
peccatum dicitur, inquantum discordat a lege aeterna, cujus expressio
est ipsa lex naturalis. Quanto ergo aliquis actus magis abducit a fine
humanae vitae, tanto in se gravius peccatum est; sive hoc contingat ex
materia circa quam peccatur, sive ex corruptione plurium vel paucarum
circumstantiarum. Ex parte autem peccantis etiam peccatum est gravius
quantum ad duo; vel propter majorem contemptum, vel etiam propter
majorem libidinem; quorum primum respicit aversionem, et secundum
conversionem peccati. Sed ista gravitas accidentalis est peccato,
secundum quod in genere suo consideratur: quia illud quod ex genere suo
est levius, potest esse gravius, cum ex majori libidine vel contemptu
fit.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis virtus sit aequalitas, non
tamen oportet ad esse virtutis quod ad omnimodam aequalitatem
perveniatur; hoc enim est de perfectione virtutis: et ideo virtus
intenditur et remittitur vel ex parte ipsius actus, qui tanto
virtuosior est, quanto ad aequalitatem magis accedit; vel ex parte
operantis, qui quanto perfectiori habitu operatur, tanto actus ejus
virtuosior est, etiam si sit actus ejusdem generis: et similiter est
de peccato. Et praeterea, si etiam virtus esset uno modo tantum,
ratio non procederet, sicut ex praedictis patet.
Ad secundum dicendum, quod in quolibet peccato est aliquid virtutis;
virtus enim constituitur ex aequalitate omnium circumstantiarum. Non
est autem possibile, ut philosophus dicit, ut omnium circumstantiarum
corruptio fiat; et ideo aliquid virtutis in actu peccati remanet; et
ideo habet peccatum aliquam permixtionem ad virtutem; et ideo ratio non
procedit.
Ad tertium dicendum, quod aliquid est in se malum; et aliquid malum
est tantum quia prohibitum. In illis ergo quae sunt mala quia
prohibita tantum, non differt utrum parum vel multum a praecepto
elongetur ex parte ipsius actus: quamvis differat ex parte agentis,
secundum quod majori vel minori contemptu potest facere. Hujus ratio
est, quia in his tota ratio malitiae est ex hoc quod non servat
praeceptum; et ita ratio bonitatis est in eo quod institutum est per
praeceptum; et ideo si hoc tollitur, nil bonitatis manet. Sed non
omnia peccata sunt hujusmodi; et ideo ratio non procedit.
Ad quartum dicendum, quod in submersione navis, ubicumque
submergatur, est aequale damnum, quia eadem res utrobique perditur;
sed non in quolibet peccato est aequale damnum; immo in uno peccato
perditur una debita circumstantia, in alio duae, et sic de aliis; et
ideo non est simile.
Ad quintum dicendum, quod quamvis quodlibet peccatum mortale tollat
omnes virtutes, unum tamen tollit plus de habilitate ad virtutem quam
aliud; et praeterea unum peccatum tollit per se illam virtutem cui
opponitur, sed quasi per accidens aliam virtutem.
Ad sextum dicendum, quod caritas non facit omnes virtutes esse
aequales secundum quantitatem, quia una virtus nobilior est alia, sed
solum secundum proportionem: quia quantum augetur una virtus, tantum
augetur alia proportionaliter; et est simile de augmento digitorum
manus; et ita etiam non oportet omnia peccata aequalia esse. Et
praeterea caritas est dilectio unius rei, scilicet Dei; cupiditas
autem ad plura se habet; et ideo non habet rationem uniendi et
adaequandi, sicut caritas.
|
|