|
Praeterea sciendum est, septem esse vitia capitalia. Videtur
inconvenienter numerare vitia capitalia: quia superbia est aliud ab
inani gloria; ergo inanis gloria male ponitur loco superbiae. Sed
dicendum, quod quia, ut ostensum est, superbia habet majorem
aptitudinem ut ex ea omnia vitia alia oriantur, quam aliquod aliorum;
ideo Gregorius, non posuit superbiam quasi speciale caput vitiorum,
sed quasi caput universale omnium, et nominavit eam reginam omnium
vitiorum; et loco ejus inter vitia capitalia posuit inanem gloriam,
quae est propinquissima filia sua. Isidorus autem considerans quod ex
superbia omnia alia generantur, sed quaedam frequentius, quae magis
cum ipsa conveniunt, ponit ibi superbiam speciale caput horum vitiorum
quae ut frequenter ab ea oriuntur; et ideo computavit eam inter septem
vitia capitalia, ut patet Deuter. 7 in Glossa.
|
|