|
Postquam diversa genera peccatorum assignavit, in parte ista
determinat de quodam genere peccati quod ceteris aliis gravius
invenitur, scilicet de peccato in spiritum sanctum; et dividitur in
partes duas: in prima ostendit gravitatem hujus peccati; in secunda
quaerit quid sit istud peccatum, ibi: sed quaeritur, quid sit illud
peccatum in spiritum sanctum. Et dividitur in partes tres, secundum
tres assignationes hujus peccati quas facit; secunda ibi: est et alia
hujus peccati assignatio; tertia ibi: de hoc quoque peccato in
spiritum sanctum Ambrosius (...) definitam assignationem tradit.
Prima dividitur in duas: in prima ponit assignationem quamdam peccati
in spiritum sanctum, magistralem; in secunda movet quamdam
quaestionem, et solvit, ibi: sed quaeritur, utrum omnis obstinatio
mentis in malitia obduratae, omnisque desperatio, sit peccatum in
spiritum sanctum. Est et alia hujus peccati assignatio. Hic ponit
secundam assignationem, ex verbis Augustini sumptam; et primo ponit
eam; secundo ex verbis ejusdem ostendit, quomodo sit accipienda,
ibi: illam tamen definitionem Augustinus in Lib. Retract.
rememorans, aliquid adjiciendum ibi fore, nec asserendo se dixisse
aperit. De hoc quoque peccato Ambrosius in Lib. de spiritu sancto
disserens definitam assignationem tradit. Hic ponit tertiam
assignationem secundum Ambrosium: et primo ponit eam; secundo removet
quoddam dubium quod potest esse, ibi: non itaque distinctio illa
verborum sic accipienda est. Hic sex quaeruntur: 1 an sit peccatum
in spiritum sanctum, et quid sit; 2 utrum sit distinctum ab aliis
peccatis; 3 de speciebus ejus; 4 de irremissibilitate ipsius; 5
utrum peccatum in spiritum sanctum praeexigat alia peccata, 6 quibus
conveniat in spiritum sanctum peccare.
|
|