|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nullum sit peccatum in
spiritum sanctum. Quia, secundum quod in littera dicitur, illi
dicuntur in spiritum sanctum peccare quibus placet malitia propter se
sicut piis bonitas. Sed malitia nulli propter se placet: quia malum
est praeter voluntatem, et nullus ad malum intendens operatur, ut
Dionysius dicit. Ergo secundum hoc nullus in spiritum sanctum
peccat.
2. Praeterea, omne peccatum hominis ex corruptione naturae
nascitur. Sed peccatum quod est ex corruptione naturae, est ex
infirmitate. Cum autem peccatur per infirmitatem, non peccatur in
spiritum sanctum, ut in littera dicitur. Ergo nullum peccatum est in
spiritum sanctum.
3. Praeterea, Augustinus dicit, quod omne peccatum ex errore est.
Sed error ignorantiam includit. Quod autem per ignorantiam est,
condividitur contra peccatum in spiritum sanctum. Ergo nullum peccatum
est in spiritum sanctum.
4. Praeterea, si aliquis peccat in spiritum sanctum, aut est in
statu viae, aut post viam. Sed post viam esse non potest: quia tunc
non erit tempus merendi et demerendi, ut plures dicunt: sed recipiendi
pro his quae gessit, sive bonum sive malum. Similiter nec in statu
viae: quia de nemine desperandum est, secundum Augustinum, dum
vivit. Peccatum autem in spiritum sanctum est peccatum desperantium,
quia pro eo oratio interdicitur 1 Joan. ult. Ergo nullus in
spiritum sanctum peccat.
5. Praeterea, quorum una est majestas et gloria, una est offensa.
Sed patris et filii et spiritus sancti una est divinitas, aequalis
gloria, coaeterna majestas. Ergo et eorum est una offensa; et ita
cum peccatum in spiritum sanctum dividatur contra peccatum in patrem et
filium, videtur quod nullum peccatum sit in spiritum sanctum.
1. Sed contra est quod dicitur Matth. 12, 32: qui
blasphemaverit in spiritum sanctum, non remittetur ei in aeternum.
2. Praeterea, sicut potentia attribuitur patri, sapientia filio;
ita bonitas spiritui sancto. Sed peccatum quod fit ex impotentia,
dicitur peccatum in patrem; quod fit ex ignorantia, in filium. Ergo
quod fit ex malitia, in spiritum sanctum. Cum ergo aliquod tale
peccatum sit, erit aliquod peccatum in spiritum sanctum.
Respondeo dicendum, quod peccare in spiritum sanctum dicitur
dupliciter: aut quia peccatur contra personam spiritus sancti; aut
quia peccatur contra attributum personae. Peccatur contra personam
spiritus sancti, scilicet quando de ea male sentitur; sicut qui
dixerunt spiritum sanctum creaturam esse, et ministrum patris et
filii: et sic etiam peccare in filium, est male sentire de persona
filii. Sic autem non loquimur hic de peccato in spiritum sanctum,
quia sic est peccatum infidelitatis. Peccare autem in attributum
spiritui sancto, est ex certa malitia peccare, sicut peccare in
patrem, est peccare ex infirmitate, et peccare in filium, est peccare
ex ignorantia; ut dicatur peccatum in patrem, quando deficit istud
quod patri attribuitur, scilicet potentia; et peccatum in filium,
quando deest sapientia, quae filio attribuitur: et peccatum in
spiritum sanctum, quando ponitur oppositum bonitatis, quae spiritui
sancto attribuitur. Differentia autem horum potest accipi ex his quae
philosophus dicit, ubi ostendit, quod peccatum tribus modis
committitur; vel ex ignorantia, vel ex passione, vel ex electione.
Ex ignorantia peccatum committitur, quando ignoratur aliquod eorum
quorum scientia a peccato impedivisset; unde ignorantia est ibi causa
peccati: et hoc dicitur peccatum in filium. Ex passione autem sive
innata sive illata peccatur, quando propter impetum passionis,
rationis judicium obruitur; et hoc proprie est ex infirmitate peccare,
quod est peccatum in patrem. Ex electione autem peccatur, quando homo
deliberans peccato adhaeret, non quasi aliqua tentatione victus, sed
quia propter hoc quod habet corruptum appetitum, placet sibi illud
peccatum secundum se: et hoc est ex malitia peccare, quod est peccare
in spiritum sanctum.
Ad primum ergo dicendum, quod malitiam sub ratione malitiae nullus
unquam voluit; sed secundum quod peccatum aestimatur bonum ipsi
peccanti, quasi quietans corruptum appetitum, propter hoc secundum se
desideratur.
Ad secundum dicendum, quod res non habet speciem neque denominatur a
causis primis, sed a causis proximis. Corruptio ergo naturae, quae
est infectio fomitis, non est proxima causa cujuslibet peccati, cum
aliquando homo sine aliquo incentivo concupiscentiae peccatum eligat;
sed est causa prima: quia ex corruptione naturae inest homini quaedam
debilitas, ut facilius in peccatum ruat: et ideo non oportet quod omne
peccatum propter hoc ex infirmitate esse dicatur.
Ad tertium dicendum, quod error ille ex quo omne peccatum procedit,
est error electionis, secundum quem philosophus omnem malum ignorantem
esse dicit. Haec autem ignorantia non causat involuntarium, immo est
ex voluntate causata: quia ex ipsa inclinatione corruptae voluntatis in
peccatum, quae est per habitum vel passionem, consequitur ut hoc quasi
bonum aliquis eligat quod voluntati placet; unde ex tali ignorantia non
dicimus peccatum in filium: peccatum enim in filium est quando
principalis causa peccati est ignorantia.
Ad quartum dicendum, quod peccatum in spiritum sanctum non est
desperatum ex parte medici curantis, scilicet Dei, qui immensitate
suae misericordiae quemlibet in statu viae salvare potest: sed est
desperatum ex parte ipsius morbi, qui quantum in se est, omnem viam
curationis excludit, ut infra patebit.
Ad quintum dicendum, quod quamvis sit una majestas trium personarum,
tamen personae distinguuntur proprietatibus personalibus, et etiam
quaedam appropriantur uni quae non appropriantur alii personae; et
secundum hoc contingit quod aliquod peccatum dicitur esse specialiter in
filium vel in spiritum sanctum dupliciter: vel quia male sentitur de
his quae sunt propria filii vel spiritus sancti; et sic non accipitur
hic peccatum in spiritum sanctum: vel quia peccatur contra appropriatum
filii vel spiritus sancti; et sic hic sumitur peccatum in spiritum
sanctum.
|
|