|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccatum in spiritum
sanctum non sit determinatum genus peccati. Sicut enim peccatum quod
ex industria geritur, est peccatum in spiritum sanctum; ita peccatum
quod est ex infirmitate, est in patrem, et quod ex ignorantia est in
filium. Sed peccatum ex infirmitate non nominat determinate aliquod
genus peccati, sed peccati circumstantiam. Ergo nec peccatum in
spiritum sanctum est determinatum genus peccati.
2. Praeterea, peccare ex industria vel certa malitia, est peccare
ex electione, ut dictum est. Sed unusquisque habens habitum
vitiosum, ex electione peccat, ut ex 7 Ethic. patet, ubi
distinguit intemperatum contra incontinentem: quorum primus habens
habitum per electionem peccat, secundus per passionem. Ergo peccare
ex habitu est peccare ex certa malitia, quod est peccatum in spiritum
sanctum. Sed peccatum ex habitu procedens non nominat determinatum
genus peccati. Ergo nec peccatum in spiritum sanctum.
3. Praeterea, in littera assignantur diversae species peccati in
spiritum sanctum, ut desperatio, obstinatio, et multa hujusmodi.
Sed ista se habent ad omne genus peccati: quia nullum genus peccati
est quod interdum ex desperatione oriri non possit, et sic de aliis.
Ergo peccatum in spiritum sanctum non est determinatum genus peccati.
4. Praeterea, peccatum in spiritum sanctum dicitur quod est contra
appropriatum spiritui sancto. Sed omne peccatum mortale contrariatur
gratiae, quae appropriatur spiritui sancto. Ergo omne peccatum
mortale debet dici in spiritum sanctum.
5. Praeterea, mors animae est, ut Augustinus dicit separatio
animae a Deo. Sed quodlibet peccatum mortale separat animam a Deo.
Ergo quodlibet mortale est ducens ad mortem. Sed peccatum ad mortem
est peccatum in spiritum sanctum, ut Magister dicit. Ergo quodlibet
mortale est peccatum in spiritum sanctum.
1. Sed contra, quodlibet genus peccati distinguitur ab aliis
generibus. Sed peccatum in spiritum sanctum, est quoddam genus
peccati gravius ceteris, ut Magister dicit. Ergo est determinatum et
distinctum ab aliis.
2. Praeterea, peccatum in spiritum sanctum, cum sit irremissibile,
distinguitur ab aliis quae remissibilia sunt, secundum remissibile et
irremissibile. Sed istae differentiae sunt maxime distantes. Ergo
multo magis distincta genera peccatorum facient quam aliquae aliae
peccatorum differentiae.
Respondeo dicendum, quod, ut supra dictum est, peccatum in spiritum
sanctum dicitur quod est ex certa malitia vel industria sive electione,
quod idem est. Quod autem aliquis ex certa deliberatione actum peccati
eligat, non impulsus aliqua passione, potest contingere dupliciter.
Aut per positionem alicujus in eligente, per quod inclinatur in talem
actum, sicut in sibi similem; sic enim omnis habens habitum vel
peccati vel virtutis inclinatur in actus similes suis habitibus, quia
naturalis appetitus rei est in id quod sibi simile est; et hoc modo
quicumque habet habitum intemperantiae, eligit actum intemperantiae,
et sic de aliis peccatis. Alio autem modo ex certa deliberatione
peccatum eligitur, quando voluntas rejicit illud per quod homo a
peccato retrahi posset; verbi gratia, aliquis propter expectationem
futuri praemii abstinet a peccato. Si ergo aliquis spem futuri praemii
abjiciat voluntarie, vel aliquid hujusmodi, quod a peccato
retrahebat; eliget hoc quod sibi erit delectabile secundum carnem,
quasi per se bonum; et ita ex certa malitia peccabit. Sumendo ergo
primo modo peccatum ex electione, non nominatur aliquod genus peccati
determinatum, sed quaedam peccati circumstantia, ut scilicet actus ex
habitu procedat; quod in omnibus generibus peccatorum contingit. Sed
secundo modo speciale peccatum dicitur, quod ex electione contingit.
Quia speciale peccatum dicitur ex speciali objecto; hoc autem est
speciale objectum voluntatis, in quo peccatur, scilicet hoc quod a
peccato natum erat retrahere, cui voluntas dissentit, ab eo sponte
recedens. Peccatum autem in spiritum sanctum non proprie dicitur illud
quod ex electione procedit primo modo; sed quod secundo modo ex
electione procedit; quia peccata et specificantur et nominantur ab
objectis: objectum autem in hoc peccato est hoc quod a peccato
retrahebat, et istud est bonitas quaedam, vel aliquis effectus
spiritui sancto appropriabilis; et ideo peccatum in spiritum sanctum
determinatum genus peccati nominat.
Ad primum ergo dicendum, quod cum aliquis hoc secundo modo ex
electione peccat, quod proprie peccatum in spiritum sanctum dicitur,
considerantur ibi duo actus, quorum uterque peccatum est, et primus
est causa secundi. Verbi gratia, aliquis uno actu voluntatis praemia
aeterna contemnit, eorum spem a se abjiciens; et in hoc ipso peccat:
et quia desperat de praemio, incidit in actum fornicationis; et hic
actus in eo ex certa electione provenit propter praecedentem actum.
Unde patet quod cum dicitur peccatum ex industria, ipsa industria,
quae notatur esse causa peccati, est quoddam peccatum, et est
determinatum peccati genus: et hoc proprie est peccatum in spiritum
sanctum. Sed infirmitas vel ignorantia, non nominat peccatum
aliquod, sed poenam tantum: et ideo ex ea non designatur speciale
peccatum.
Ad secundum patet responsio per ea quae dicta sunt in corp. art.
Ad tertium dicendum, quod peccatum in spiritum sanctum non dicitur
ille actus secundus qui ex primo, ut dictum est, causatur, nisi forte
secundum quod virtus primi actus manet in eo; sed ipse primus actus est
proprie peccatum in spiritum sanctum: et ideo non est inconveniens ut
ex uno determinato peccato omnia peccata possint oriri, ut supra dictum
est.
Ad quartum dicendum, quod contrariari gratiae contingit dupliciter.
Primo directe per se; et hoc fit dum aliquis gratiam actualiter
despicit, vel aliquid ad gratiam pertinens; et sic opponitur gratiae
peccatum in spiritum sanctum. Secundo indirecte et quasi ex
consequenti; et sic omne peccatum mortale gratiae opponitur: quia per
peccatum mortale quaeritur aliquid quod simul cum gratia esse non
potest.
Ad quintum dicendum, quod peccatum mortale quantum ad aliquid est
simile morti, et quantum ad aliquid aegritudini: inquantum enim
separat a Deo, qui vita est, mortis similitudinem habet, et haec est
mors prima; inquantum autem adhuc manet possibilitas redeundi ad
vitam, habet similitudinem aegritudinis, ducentis ad mortem
condemnationis, quae est mors secunda, quae omnino similitudinem
mortis retinet, dum per eam homo a Deo separatur, et ad vitam gratiae
possibilis reditus non est. Sicut autem in aegritudinibus corporalibus
quaedam sunt curabiles, quaedam autem non, quantum est de natura
morbi, et hae dicuntur infirmitates ad mortem; ita etiam in peccatis
illa tantum peccatorum mortalium ad mortem dicuntur quae quantum in se
est irremissibilia sunt. Dicitur ergo peccatum esse mortale a morte
prima; sed ad mortem propter mortem secundam.
|
|