|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
assignentur in littera species peccati in spiritum sanctum. Nullus
enim desperare potest, credens remissionem peccatorum in Ecclesia
fieri. Sed negare remissionem peccatorum est infidelitatis. Ergo
desperatio est species infidelitatis, et non peccati in spiritum
sanctum.
2. Praeterea, illud quod est infinitum, nullus potest nimis
extendere. Sed misericordia Dei infinita est. Ergo nullus peccat ex
hoc quod Dei misericordiam nimis extendat; et ita videtur quod nimis
praesumere de Dei misericordia, non sit peccatum in spiritum sanctum,
vel species ejus.
3. Praeterea, accidentia non constituunt speciem. Sed
impoenitentia est quoddam accidens peccati, sicut duratio cujuslibet
rei est accidens ejus, quod solum impoenitentia dicere videtur, ut
scilicet in peccatum usque ad mortem duret. Ergo impoenitentia non est
aliqua species peccati.
4. Praeterea, praeteritum et futurum non diversificant speciem.
Sed impoenitentia et obstinatio non differunt nisi secundum praeteritum
et futurum: quia impoenitentia est ex hoc quod de praeteritis commissis
homo non poenitet; obstinatio autem est in hoc quod futuris
committendis firmiter proposito inhaeret. Ergo impoenitentia et
obstinatio non sunt duae species peccati in spiritum sanctum.
5. Praeterea, veritas appropriatur filio, qui dicit Joan. 14,
6: ego sum via, veritas et vita. Sed peccatum in filium est quod
est contra appropriatum filii. Ergo impugnatio veritatis non est
peccatum in spiritum sanctum, sed in filium.
6. Praeterea, invidia est unum capitale vitiorum, ut supra dictum
est, dist. 42, art. 3, et non est gravius inter ea. Sed alia
peccata capitalia non ponuntur species peccati in spiritum sanctum.
Ergo nec invidentia fraternae gratiae debet peccatum in spiritum
sanctum dici.
7. Praeterea, oppositorum generum diversae sunt species. Sed
peccatum in spiritum sanctum, quod est ex certa malitia, ex opposito
dividitur contra peccatum in patrem vel filium, quod est ex infirmitate
vel ex ignorantia. Cum igitur quodlibet peccatum praedictorum, ut
desperatio, praesumptio, et hujusmodi, possit ex infirmitate vel ex
ignorantia accidere: videtur quod non convenienter assignetur species
peccati in spiritum sanctum.
8. Praeterea, aliquis non peccat ex electione, prout peccatum in
spiritum sanctum ex electione dicitur, nisi removeantur omnia quae a
peccato retrahere possunt: quolibet enim retrahente manente, peccatum
non eligitur. Sed omnia retrahentia a peccato non tolluntur nisi per
omnia sex enumerata. Ergo nullum istorum sex per se sumptum est
species peccati in spiritum sanctum; sed simul accepta per modum
partium integralium faciunt unum peccatum in spiritum sanctum.
1. In contrarium est quod in littera determinatur per auctoritates
sanctorum.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, in corp. praec.
art., peccatum in spiritum sanctum, proprie loquendo, secundum quod
est determinatum genus peccati, consistit in actu voluntatis
abjicientis id per quod aliquis a peccato retrahitur. Contingit autem
hoc dupliciter. Retrahitur enim aliquis a peccato et operatur bonum
propter se, et aliquis propter aliud. Propter aliud autem
dupliciter: vel ad vitanda supplicia, vel ad consequenda praemia: et
neutrum virtuosi est, qui bonum propter se operatur, et malum propter
se fugit: et haec duo tolluntur per praesumptionem, quae privat
timorem suppliciorum; et per desperationem, quae tollit spem
praemiorum. Propter se autem aliquis operatur bonum vel fugit malum,
quando movetur principaliter ex aliquo quod in ipso actu virtutis vel
peccati est. Hoc autem est dupliciter. Aliquid enim potest
considerari in actu virtutis vel vitii ut est quoddam humanum bonum, et
aliquid ut est quoddam divinum. Si ergo consideretur actus peccati ex
parte ejus quod est humanum in actu; sic duo possunt ibi esse,
scilicet delectatio indebita, et deformitas actus; et ex utroque
aliquis a peccato retrahitur: et secundum hoc sunt duae species peccati
in spiritum sanctum, scilicet obstinatio et impoenitentia; quia per
obstinationem aliquis firmiter adhaeret delectationi, ac si non esset
incompetens; per impoenitentiam autem non vitat deformitatem quae est
in actu, quae erat ratio poenitendi. Divinum autem in actu virtutis,
quod etiam a peccato retrahit, est duplex: unum scilicet veritas fidei
quasi dirigens, et aliud sicut inclinans, scilicet ipsa gratia per
spiritum sanctum in Ecclesiam diffusa: contra primum est impugnatio
veritatis agnitae, contra secundum invidentia fraternae gratiae.
Quidam autem sic accipiunt distinctionem harum specierum: dicunt
enim, quod peccatum in spiritum sanctum opponitur specialiter gratiae
poenitentiali, per quam fit remissio peccatorum. Ad remissionem autem
peccati quaedam exiguntur ex parte remittentis, quaedam ex parte ejus
cui remittuntur, et quaedam ex parte ejus per quod fit remissio. Ex
parte remittentis concurrunt duo; scilicet misericordia, et contra hoc
est desperatio; et justitia, et contra hoc est praesumptio: ex parte
ejus etiam cui remittuntur, duo: scilicet propositum non peccandi,
contra quod est obstinatio; et dolor de commissis, contra quod est
impoenitentia: ex parte ejus per quod fit remissio, duo: scilicet
fides Ecclesiae, contra quam est impugnatio veritatis agnitae; et
gratia quae datur in sacramentis, contra quam est invidentia fraternae
gratiae.
Ad primum ergo dicendum, quod desperatio, secundum quod est species
peccati in spiritum sanctum, non provenit ex hoc quod aliquis neget
remissionem peccatorum; sed quia remissionem peccatorum, quam fieri
credit, ut liberius vacet peccatis, sponte a se abjicit, dum non vult
tendere in hoc quod remissionem peccatorum consequatur.
Ad secundum dicendum, quod praesumptuosus non peccat ex hoc quod Dei
misericordiam nimis magnam arbitretur, sed quia justitiam ejus
contemnit; et in hoc etiam misericordiae derogat, abutens ea, ac si
non esset justa.
Ad tertium dicendum, quod sicut perseverantia dicitur dupliciter; uno
enim modo est virtus specialis, prout dicit propositum perseverandi in
bono incepto usque ad finem; et alio modo est circumstantia aliarum
virtutum, prout dicit actualem durationem in actibus virtutum usque ad
mortem; ita etiam et impoenitentia, secundum quod dicit propositum non
poenitendi, est species peccati in spiritum sanctum; secundum autem
quod dicit permanentiam in peccato usque ad mortem, negando peccati
poenitentiam, sic est accidens vel circumstantia aliorum peccatorum.
Ad quartum dicendum, quod obstinatio et impoenitentia non differunt
secundum praeteritum et futurum; potest enim aliquis dici impoenitens
qui proponit etiam de peccatis quae faciet, non poenitere: sed
differunt secundum diversa quae in peccato attenduntur, quae respondent
eis quasi objecta, ut in prima assignatione dictum est.
Ad quintum dicendum est, quod veritas, sapientia, et hujusmodi,
possunt dupliciter considerari; vel secundum propriam rationem, et sic
appropriantur filio; vel secundum quod habent rationem doni, et
secundum hoc appropriantur spiritui sancto, qui est primum donum, in
quo omnia dona donantur, ut in libro 1 dist. 18, dictum est; et
ita aliquis impugnans veritatem agnitam ex certa malitia, in spiritum
sanctum peccat.
Ad sextum dicendum, quod invidia potest esse duplex: quaedam quae est
de prosperitate vel exaltatione hominis; et quaedam quae est de
exaltatione gratiae, sicut quod multi ad Dei gratiam convertuntur,
vel aliquid hujusmodi; et talis invidia solum est peccatum in spiritum
sanctum; non quidem invidia fratris, sed invidia fraternae gratiae.
Ad septimum dicendum, quod quodlibet istorum quae dicta sunt, potest
dupliciter accidere. Uno modo ex hoc quod per se voluntas tendit in
unumquodque ipsorum, ut quia aliquis non vult habere spem de futuris
praemiis, aut non vult veritati notae assentire, et sic de aliis; et
hae tantummodo sunt species peccati in spiritum sanctum: quia sic, per
se loquendo, est desperatio vel praesumptio, et sic de aliis, quando
voluntas per se in actum desperationis labitur. Secundo potest
accidere ex aliquo exteriori, ut propter defectum rationis regentis,
vel propter aliquem impetum alicujus impellentis, sicut quando per
infirmitatem vel ignorantiam aguntur; et sic non sunt species peccati
in spiritum sanctum: quia sic non est dicendus aliquis desperatus per
se, sed per accidens.
Ad octavum dicendum, quod quamvis multa sint quae a peccato retrahere
possunt, secundum quae distinctae sunt species peccati in spiritum
sanctum; tamen aliquis propter unum illorum tantum a peccando
retrahitur, et alius propter alium; et ideo non oportet ut omnia
semper concurrant ad hoc quod sit peccatum in spiritum sanctum.
|
|