|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod peccatum in spiritum
sanctum non sit irremissibile. Remissio enim peccati fit per gratiam.
Sed ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia, Rom. 5,
20. Cum ergo peccatum in spiritum sanctum sit gravissimum, videtur
quod maxime sit remissibile.
2. Praeterea, caritas est perfectior spe, et fides prior ea. Sed
peccatum oppositum fidei, scilicet infidelitas, et oppositum
caritati, scilicet odium, sunt remissibilia. Ergo et desperatio,
quae opponitur spei, est remissibilis, et eadem ratione aliae species
peccati in spiritum sanctum.
3. Praeterea, quatuor dicuntur in nobis sicut poenalitates ex
peccato primi hominis provenisse, scilicet ignorantia, infirmitas,
concupiscentia et malitia. Sed infirmitas et ignorantia excusando
peccatum, remissibile ipsum reddunt. Ergo et eadem ratione,
malitia; et ita peccatum in spiritum sanctum, quod est ex certa
malitia, remissibile erit.
4. Praeterea, in hoc dicitur homo ab Angelo differre quod homo
habet vertibilitatem electionis mutabilem, Angelus vero immutabilem,
quia ab eo quod semel eligit, nunquam removetur. Sed peccatum in
spiritum sanctum est peccatum hominis. Ergo si homo per electionem in
ipsum consentiat, iterum potest hanc electionem mutare, et ab eo
discedere. Sed peccatum remittitur per hoc quod ab eo receditur.
Ergo peccatum in spiritum sanctum est remissibile.
5. Praeterea, irremissibile tollit potentiam remissionis. Cum ergo
dicitur peccatum in spiritum sanctum irremissibile, aut negatur
potentia remissionis ex parte remittentis, aut ex parte ejus cui fit
remissio. Non primo modo: quia potentia ipsius Dei, qui solus
peccata dimittit, est infinita, ad omnium peccatorum remissionem se
extendens. Similiter nec secundo modo: quia potentia ad remissionem
ex parte ejus cui fit remissio, est liberum arbitrium in statu viae
existens, quod etiam post peccatum in spiritum sanctum manet. Ergo
peccatum in spiritum sanctum nullo modo est irremissibile.
1. In contrarium sunt auctoritates quae in littera inducuntur.
2. Praeterea, peccatum virtuti opponitur. Sed de virtute
perfectissima, scilicet caritate, dicitur, 1 Corinth. 13, quod
nunquam excidit, quamvis multi eam amittant. Ergo et peccatum in
spiritum sanctum, quod est gravissimum peccatorum, debet dici
irremissibile, etsi quandoque remittatur.
Respondeo dicendum, quod de peccato in spiritum sanctum duplex est
opinio, ut ex littera colligi potest. Quidam enim accipientes
impoenitentiam prout est circumstantia peccati, ut dictum est,
assignant quinque species peccati in spiritum sanctum, quae scilicet
supra impoenitentiae connumeratae sunt; et dicunt, quod nulla illarum
specierum habet complete rationem peccati in spiritum sanctum nisi
secundum quod adjungitur ei haec circumstantia, ut scilicet usque ad
mortem in desperatione vel obstinatione perdurent; et secundum hoc
dicitur peccatum in spiritum sanctum irremissibile, quia nunquam
remittitur vel remitti potest: quia post mortem homo confirmatur in
gratia vel in peccato, secundum quod fuit in statu mortis suae, ut
dicitur Ecclesiastici 11, 3: lignum in quocumque loco ceciderit,
ibi erit. Sed istud non videtur esse conveniens: quia secundum hoc
omne peccatum quod usque ad mortem perdurat, irremissibile est, sive
sit in patrem, sive in filium; et ita peccatum in spiritum sanctum non
esset alio modo irremissibile quam peccatum in patrem vel filium, quod
est contra textum Evangelii. Nisi forte diceretur, quod omne
peccatum in patrem vel in filium, est peccatum veniale; quia
Gregorius dicit in 4 Dialog. peccata venialia etiam post hanc vitam
remitti. Sed hoc est expresse falsum: quia ignorantia non sic semper
excusat peccatum ut non sit damnabile, sed ut sit minus damnabile. Et
ideo alii dicunt, quod impoenitentia, quae dicit continuam durationem
peccati usque ad mortem, non est necessaria ad hoc quod sit peccatum in
spiritum sanctum, quia etiam uno solo motu voluntatis potest homo in
spiritum sanctum peccare, sicut et in ceteris peccatis contingit; et
secundum hos assignantur species peccati in spiritum sanctum sex, sicut
dictum est; secundum hos autem oportet dicere, quod peccatum in
spiritum sanctum non dicitur irremissibile quia nunquam remittatur, sed
quia non habet de se aptitudinem ad hoc quod remissibile sit; et hoc
praecipue propter tres causas. Una est ex causa movente ad peccandum:
quandoque enim infirmitas, vel ignorantia ejus qui peccat, peccatum
causant, quae nata sunt peccatum excusare in parte vel in toto,
propter hoc quod involuntarium causant, vel simpliciter vel secundum
quid: et tunc peccatum remissibile dicitur quod habet in se unde facile
remittatur propter hoc quod ex causa excusante procedit. Peccatum
autem quod ex industria fit, nullam rationem excusationis habet; et
ideo dicitur irremissibile, quia non habet in se unde excusetur, et
propter hoc ad remittendum sit facile. Secunda est ratio sumpta ex
modo inclinationis voluntatis in peccatum: quia ut philosophus dicit in
7 Ethic., finis in operabilibus est sicut principium indemonstrabile
in speculativis. Error autem in speculativis, qui est circa principia
indemonstrabilia, difficile removeri potest, eo quod non possunt
accipi aliqua magis nota, per quae error improbetur. Ita etiam in
practicis, quando aliquis alicui peccato ut fini adhaeret, quasi in eo
suam beatitudinem constituens, non potest tali peccato de facili
remedium adhiberi: quia nihil est aliud magis a peccante dilectum,
propter cujus consecutionem hoc in quo ultimum finem ponit, dimittat.
Quicumque autem ex electione peccat, vel ex industria, adhaeret
peccato quod eligit, quasi per se bono, et sic fini; et ideo tale
peccatum non de facili medicinam recipit; unde philosophus in 7
Ethic. per hoc ostendit quod incontinens, quia ex passione peccat,
sive infirmitate, facilius curatur quam intemperatus, qui peccat ex
electione, sive ex industria. Et hae duae praedictae causae ostendunt
causam irremissibilitatis non solum in peccato quod proprie dicitur in
spiritum sanctum, sed etiam in quolibet peccato quod est ex electione.
Tertia autem causa quae proprie peccatum in spiritum sanctum respicit,
sumitur ex ejus objecto: quia peccatum in spiritum sanctum est ex hoc
quod voluntas a se repellit id per quod remissio peccatorum fit. Unde
sicut aegritudo diceretur incurabilis quae fastidium medicinae faceret;
ita et peccatum irremissibile dicitur per cujus actum spiritualis
medicina directe repellitur: et tamen sicut ille morbus corporalis
virtute divina miraculose curari potest; ita et hujusmodi peccatum per
misericordiam divinam quasi miraculose remitti potest.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum in spiritum sanctum praecludit
viam gratiae: et ideo peccato in spiritum sanctum manente, ex parte
ipsius peccantis non remanet facultas ad gratiam; sed remoto isto
peccato per immensitatem divinae misericordiae, potest postmodum esse
gratiae abundantia, si homo maxime humilietur propter gravitatem
praecedentis peccati.
Ad secundum dicendum, quod spes directe est eorum in quae sicut in
ultimum finem tendimus: et ideo remotio spei tollit finem; et ideo
desperatio est irremissibile peccatum, sicut et error principiorum est
insanabilis. Caritas autem non tantum est finis, sed et eorum quae
sunt ad finem; scilicet proximorum: et ideo si peccatur contra
caritatem proximi, non tamen propter hoc directe peccatur contra
caritatem Dei; unde ex parte illa manet via ad curationem. Si autem
directe contra caritatem Dei peccatur, prout est directio finis, sic
irremissibile peccatum erit in spiritum sanctum; et hoc est quando quis
invidet gratiae, qua etiam reconciliatus est. Similiter etiam
dicendum de fide, quia infidelitas potest procedere vel ex ignorantia
et sic habet pallium excusationis et facile remittitur; vel est ex
certa malitia, et sic est peccatum in spiritum sanctum, quod est
impugnatio veritatis agnitae.
Ad tertium dicendum, quod malitia non causat involuntarium sicut
infirmitas et ignorantia: et ideo non oportet quod peccatum excuset vel
alleviet, sicut illa faciunt. Vel dicendum, quod malitia ex qua
peccatum quod in spiritum sanctum dicitur, procedit, nominat quemdam
actum peccati, ut actum desperationis vel obstinationis, et
hujusmodi, et non sumitur secundum quod est poena, prout dicit
defectum quemdam rationalis animae, secundum quem in malum facile
inclinabilis est.
Ad quartum dicendum, quod peccatum aliquod potest esse irremissibile
dupliciter: vel ex genere peccati, et sic peccatum in spiritum sanctum
irremissibile dicitur; vel ex statu peccantis; et sic omne peccatum in
quo via finitur, est irremissibile, sive sit hominis sive Angeli; et
secundum hoc accipitur differentia hominis et Angeli: quia status viae
in Angelis finitur statim post primam electionem; non autem sic est in
hominibus.
Ad quintum dicendum, quod cum dicitur peccatum irremissibile, non
privatur potentia absolute ad remissionem, sed magis aptitudo vel
facilitas quaedam.
|
|