|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod aliquis in primo actu
peccati non possit peccare in spiritum sanctum, sed quod hoc peccatum
praeexigat alia peccata. Dicit enim Bernardus in 4 sermone super
cantica: nemo repente fit summus; sed paulatim proficere volo. Ergo
e contrario nullus repente fit pessimus. Sed peccatum in spiritum
sanctum est gravissimum. Ergo non statim aliquis hoc peccato potest
peccare.
2. Praeterea, Gregorius in Moral., exponens illud Job 39:
clamorem ducum etc. dicit, quod vitia quae primo mentem invadunt, cum
quadam ratione hominem, quasi persuadendo, ad modum ducis vincunt;
sed postmodum mens per diversa vitia irrationabiliter dissipatur. Sed
peccatum in spiritum sanctum est maxime a persuasione rationis
recedens. Ergo non potest esse primum; sed oportet quod sequatur alia
peccata.
3. Praeterea, philosophus dicit in 5 Ethic., quod non est in
potestate hominis ut statim injusta operetur, sicut injustus facit.
Sed injustus operatur injusta delectabiliter et ex electione. Ergo
non est in potestate hominis ut statim et ex electione peccatum faciat.
Quicumque autem peccat in spiritum sanctum, ex electione peccat.
Ergo et cetera.
4. Praeterea, sicut spei opponitur desperatio, ita meritis
opponuntur demerita. Sed spes praesupponit merita: est enim spes
certa expectatio futurae beatitudinis ex meritis et gratia proveniens.
Ergo et desperatio praesupponit demerita; et sic saltem haec species
peccati in spiritum sanctum oportet quod ad alia peccata sequatur.
5. Praeterea, poenitentia et impoenitentia, cum sint opposita,
sunt circa idem. Sed poenitentia est dolor de commissis. Ergo et
impoenitentia aliqua peccata commissa praesupponit.
1. Sed contra, peccatorum quae habent actus distinctos, unum ad sui
esse alterum non praesupponit. Sed peccatum in spiritum sanctum habet
actum ab aliis peccatis distinctum, qui est abjicere id per quod quis a
peccato retrahitur, ut dictum est, in corp. art. 2. Ergo non de
necessitate alia peccata praesupponit.
2. Praeterea, peccatum in spiritum sanctum consistit in hoc quod
voluntas rejicit id per quod a peccato retrahi deberet. Sed voluntas
se habet ad utrumque oppositorum. Ergo potest homo statim in spiritum
sanctum peccare vel non peccare.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, dist. 42,
art. 3, in corp., in peccatis quorum unum dicitur ex altero nasci,
non consideratur quid semper fiat, sed quid in pluribus contingat,
propter quamdam aptitudinem quam habet unum peccatum quod ex alio
frequenter oriatur; sicut fraus assignatur filia avaritiae, quae tamen
potest ex luxuria vel ex alio vitio oriri, quamvis ex avaritia saepius
oriatur. Illud autem peccatum habet aptitudinem ut ex eo aliud
oriatur, cujus objectum est vehementius appetibile, ut supra dictum
est. Hoc autem est quod habet majorem apparentiam boni. Unde illud
peccatum cujus objectum maxime recedit a ratione boni, minime potest
esse primum; sed quasi semper vel frequentius ex alio oritur: et tale
est peccatum in spiritum sanctum, prout speciale peccatum ponitur: et
ideo ut saepius et quasi semper sequitur ad alia peccata: non tamen ita
quin sit possibile ut etiam homo in primo actu peccati in spiritum
sanctum peccet, et praecipue in duabus ultimis speciebus, scilicet
impugnatione veritatis agnitae, et invidentia gratiae qua reconciliati
sumus: quia istae species majorem videntur habere distinctionem ab
aliis peccatis. Sed tamen hoc etiam contingit in aliis speciebus, si
diligenter consideretur. Potest enim aliquis statim, inspectis
diversorum hominum statibus, abjicere spem futurae gloriae, propter
difficultatem perveniendi ad ipsam, et propter delectationes eorum qui
de ea non curant; et similiter in hoc animum suum firmare ut suam
voluntatem in omnibus sequatur; quod est obstinationis; et sic de
aliis.
Ad primum ergo dicendum, quod non est simile de profectu virtutis, et
de casu in peccatum: quia plura requiruntur ad actum virtutis quam ad
actum peccati: et ad actum virtutis erigitur homo per gratiam; sed in
actum peccati per seipsum quis cadere potest.
Ad secundum dicendum, quod Gregorius ibi assignans origines
vitiorum, considerat id quod saepius accidit, non quin aliter possit
accidere: hoc enim ad moralem pertinet, et etiam ad naturalem: quia
causae naturales, et multo plus morales, deficiunt in minori parte,
quia non sunt necessariae.
Ad tertium dicendum, quod peccatum in spiritum sanctum, ut supra
dictum est, non est hoc modo ex electione sicut habens habitum ex
electione peccat; immo per actus peccati in spiritum sanctum
praecedentes habitum aliquis habitus acquiritur: et ideo objectio non
procedit: quia injustus ex electione peccat sicut habens habitum.
Ad quartum dicendum, quod spes non semper praeexigit merita in actu,
sed solum in proposito sperantis; similiter etiam et desperatio non
oportet quod praesupponat aliqua demerita praecedentia in actu.
Ad quintum dicendum, quod poenitentia, secundum quod dicit actum,
non est nisi de malis praeteritis: sed secundum quod dicit habitum,
quo quis dicitur poenitivus, non exigitur quod aliqua peccata
commiserit, sed quod habeat hoc propositum, ut si contingeret ipsum
peccare, statim poeniteret. Ita etiam ad rationem impoenitentiae
sufficit ut aliquis nunquam poeniteat de peccatis, si qua committet.
|
|