|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Adam in spiritum sanctum
peccaverit. Non enim peccavit in patrem, quia non peccavit ex
infirmitate; neque etiam in filium, quia non ex ignorantia; cum
infirmitas et ignorantia ante peccatum non fuerit. Ergo relinquitur
quod peccavit in spiritum sanctum.
2. Praeterea, nimia praesumptio de Dei misericordia, est peccatum
in spiritum sanctum. Sed Adam peccans de Dei misericordia
cogitavit, ut Augustinus dicit, et supra, dist. 22, habitum
est. Ergo videtur in spiritum sanctum peccasse.
3. Contra, peccavit appetendo scientiam. Sed scientia appropriatur
filio. Ergo magis peccavit in filium quam in spiritum sanctum.
4. Praeterea, Augustinus dicit, quod quamvis Adam non fuerit
seductus in hoc in quo mulier, tamen in hoc seductus est quod credidit
veniale quod mortale erat. Sed peccatum quod est ex seductione, est
peccatum in filium. Ergo peccavit in filium.
5. Item, videtur quod primus Angelus in spiritum sanctum
peccaverit. Irremissibilitas enim est proprietas peccati in spiritum
sanctum. Sed peccatum primi Angeli fuit irremissibile. Ergo fuit in
spiritum sanctum.
6. Praeterea, eodem genere peccati quo tunc peccavit Diabolus,
etiam nunc peccat. Sed nunc peccat in spiritum sanctum, quia invidet
gratiae quae in sanctis operatur. Ergo et tunc in spiritum sanctum
peccavit.
7. Sed contra, peccatum primi Angeli fuit ex hoc quod potentiam
inordinate appetiit. Sed potentia appropriatur patri. Ergo peccavit
in patrem.
8. Praeterea, poena non praecedit culpam. Sed malitia computatur
inter poenas peccati. Ergo ex malitia non potuit esse primi Angeli
primum peccatum, quod nullum peccatum praecesserat.
Respondeo dicendum, quod quidam dicunt, quod peccatum primi hominis
et peccatum Daemonis non fuit neque in patrem neque in filium neque in
spiritum sanctum; hae enim non sunt differentiae peccati absolute
accepti, sed peccati quod contingit in natura corrupta. Infirmitas
enim et ignorantia et malitia, ex peccato naturam corruptam
consequuntur. Sed sciendum, quod quamvis infirmitas nullo modo in
natura integra inveniri possit, et ita nec peccatum in patrem: tamen
ignorantia aliquo modo in natura integra inveniri potuit, non secundum
quod ignorantia dicitur privative, sed secundum quod dicitur negative:
sic enim est defectus consequens intellectum creatum, inquantum creatus
est: ex hoc enim deficit a perfecto lumine intellectus increati, ut
non omnia sciat, vel saltem non omnia actu consideret: et ex tali
nescientia peccatum proveniens, peccatum in filium dici potest. Et
similiter etiam malitia ex qua peccatum in spiritum sanctum procedit,
non oportet quod sit poena, sed est aliquis actus peccati, ut supra
dictum est; unde et in natura integra potuit esse peccatum in filium et
in spiritum sanctum. Sciendum tamen, quod primus actus peccati primi
hominis et Angeli non fuit in spiritum sanctum, prout peccatum in
spiritum sanctum est speciale peccatum: quod patet ex ipso objecto
peccati: uterque enim peccavit, altitudinem propriam appetendo. Et
ideo quantum ad genus peccati fuit peccatum superbiae; sed quantum ad
circumstantiam peccati utrumque fuit peccatum in filium: quia uterque
peccavit ex hoc quod non consideravit ea quae consideranda erant ad
evitationem peccati; non autem fuit peccatum primum eorum ex hoc quod
propria voluntate repugnarent spei, vel alicui hujusmodi, sicut fit in
peccato in spiritum sanctum.
Ad primum ergo patet responsio per ea quae dicta sunt.
Ad secundum dicendum, quod quamvis Adam peccans cogitaret de Dei
misericordia, non tamen peccavit peccato praesumptionis, quia non
cogitavit se misericordiam consequi sine poenitentia; sed simul de
misericordia et de poenitentia cogitavit, ut Augustinus ibidem dicit.
Alia duo concedimus, quamvis primum eorum non recte concludat, ut
post dicetur.
Ad quintum dicendum, quod peccatum Angeli non habuit
irremissibilitatem ex genere peccati, sed magis ex statu peccantis, ut
supra dictum est: et ideo ratio non procedit.
Ad sextum dicendum, quod ad primum actum peccati in Angelo, qui fuit
actus superbiae, consecutae sunt multae aliae deformitates peccatorum,
ut invidia, odium, et hujusmodi; et inter illa potuit esse peccatum
in spiritum sanctum.
Ad septimum dicendum, quod peccatum in patrem non dicitur ex objecto,
sed potius ex causa: et ideo quamvis potentiam appetierit, non
sequitur quod in patrem peccaverit, quia non ex infirmitate peccavit.
Unde et ratio illi similis, per quam ostendebatur quod homo primus in
filium peccaverit, non concludebat.
Ad octavum dicendum, quod malitia, ex qua peccatum in spiritum
sanctum esse dicitur, non oportet ut sit poena peccati, ut dictum
est; et ideo ratio non procedit, quamvis conclusio sit vera.
|
|