|
Neque hic neque in futuro. Hoc ideo dicitur, quia quaedam peccata in
futuro etiam dimittuntur, sicut venialia quaedam, ut Gregorius
dicit, non solum quantum ad poenam, sed etiam quantum ad culpam. Non
pro eo dico ut quis oret. Si peccatum ad mortem intelligatur peccatum
in spiritum sanctum, prout peccatum in spiritum sanctum requirit
finalem impoenitentiam, secundum unam opinionem; sic intelligendum
est, ut nullus pro talibus oret: quia qui usque ad mortem in peccato
mortali perdurat, postmodum orationibus non juvatur. Si autem sumatur
pro peccato in spiritum sanctum, secundum aliam opinionem, prout non
requirit finalem impoenitentiam; sic intelligendum est, ut non oret
pro eo quis, idest quicumque: quia talium conversio quasi miraculosa
est. Unde sicut pro faciendis miraculis non quilibet orat, sed magni
et sancti viri; ita nec pro talium conversione. Tamen secundum formam
verborum non prohibetur oratio pro eo fieri; sed ostenditur quod
praeceptum de orando pro proximis fidelibus non se extendit ad tales
peccatores: quia propter sui peccati enormitatem hoc merentur ut a
fidelibus relinquantur, sicut ethnici et publicani. Qui autem
blasphemaverit in spiritum sanctum, non remittetur ei neque hic neque
in futuro. Glossa ibidem dicit, scilicet Matth. 12, quod
blasphemia remittitur, spiritus autem blasphemiae non remittitur.
Blasphemia enim nominat ipsum peccati genus absolute: quod contingit
quandoque ex infirmitate, sicut cum quis ex irae passione blasphemat;
quandoque etiam ex ignorantia, sicut in his qui errant, male de Deo
sentientes. Sed spiritus blasphemiae est voluntas blasphemandi,
quando scilicet ex certa malitia blasphematur: et tunc est peccatum in
spiritum sanctum. Discuti oportet, an aliud obstinatio, aliud
impoenitentia sit peccatum. Hujus quaestionis apparet solutio secundum
distinctionem impoenitentiae prius positam. Si enim impoenitentia
sumatur pro actuali duratione in obstinatione usque ad mortem, non est
aliud peccatum ab obstinatione, sed circumstantia ejus; si autem
impoenitentia sumatur prout dicit propositum non poenitendi, sic est
aliud peccatum.
|
|