|
Determinato de peccato quantum ad actum peccati, hic determinat de
potentia peccandi; et dividitur in partes duas: in prima determinat de
potentia peccandi; in secunda continuat se ad sequentem librum, ibi:
jam nunc his intelligendis atque pertractandis quae ad verbi incarnati
mysterium pertinent, integra mentis consideratione intendamus. Prima
dividitur in duas: in prima inquirit, utrum potentia peccandi sit a
Deo; in secunda determinat de obedientia quae debetur eis qui
potentiam praelationis a Deo habent, ibi: hic oritur quaestio non
transilienda silentio. Circa primum tria facit: primo movet
quaestionem; secundo narrat opinionem quorumdam, ibi: putant quidam
potentiam recte agendi nobis esse a Deo, potentiam vero peccandi non a
Deo, sed a nobis, vel a Diabolo esse; tertio determinat veritatem,
ibi: sed pluribus sanctorum testimoniis indubitanter monstratur quod
potestas mali a Deo est. Hic oritur quaestio non transilienda
silentio. Hic inquirit de obedientia debita his qui a Deo potestatem
habent: et primo movet quaestionem; secundo solvit, ibi: sed
sciendum est, apostolum ibi loqui de saeculari potestate. Jam nunc
his intelligendis atque pertractandis quae ad verbi incarnati mysterium
pertinent, integra mentis consideratione intendamus. Hic continuat se
ad sequentia; et primo ponit continuationem; secundo assignat
ordinem, ibi: hic est rationis ordo et cetera. Hic est duplex
quaestio. Prima de potentia peccandi. Secunda de obedientia. Circa
primum quaeruntur tria: 1 utrum potentia peccandi sit bona, et a
Deo; 2 cum secundum praelationis officium, adsit potestas multa
peccata perpetrandi, quae nisi quis in statu praelationis esset,
facere non posset; utrum etiam omnis praelatio a Deo sit; 3 utrum
praelatio, sive dominium, sit a Deo in ordinationem naturae
institutae, vel in punitionem naturae corruptae.
|
|