|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod potentia peccandi non sit
a Deo. Posse enim peccare, ut Anselmus dicit, neque est libertas
neque pars libertatis. Sed omnis potentia naturalis quae est in nobis
ad agendum actus humanos, ad liberum arbitrium pertinet. Ergo
potentia peccandi non est in nobis aliqua potentia naturalis. Constat
etiam quod non est gratiae potentia: quia per gratiam nullus ordinatur
ad peccatum. Cum ergo omnis potentia quae est in nobis a Deo, sit
gratiae vel naturae, videtur quod potentia peccandi non sit in nobis a
Deo.
2. Praeterea, Deuter. 32, 4: Dei perfecta sunt opera. Ergo
quanto aliquid magis est perfectum, magis debet computari inter divina
opera. Sed actus est perfectior quam potentia. Cum igitur actus
peccati non sit a Deo, nec potentia peccandi a Deo erit.
3. Praeterea, ad opus humanum concurrunt potentia, scientia et
voluntas. Sed voluntas peccandi non est a Deo. Ergo eadem rationem
nec potentia peccandi ab ipso est.
4. Praeterea, a causa per se producitur effectus secundum
similitudinem suae causae; unde a Deo, qui est per se causa omnium,
omnia producuntur retinentia similitudinem ejus quantum possunt: quia a
primo ente sunt entia, et a primo vivente viventia. Sed in potentia
peccandi non assimilatur creatura Deo. Ergo potentia peccandi non est
in nobis a Deo.
5. Praeterea, cujus usus malus est, ut Boetius dicit, ipsum malum
est. Sed potentiae peccandi usus est ipsum peccatum, quod malum est.
Ergo et potentia peccandi mala est. Sed nullum malum est a Deo.
Ergo potentia peccandi non est a Deo.
1. Sed contra, philosophus dicit, quod potentiae rationales sunt ad
opposita. Ergo eadem est potentia peccandi et potentia bene operandi.
Sed potentia bene operandi est a Deo. Ergo et potentia peccandi.
2. Praeterea, omne ens a Deo est. Sed potentia peccandi est
quoddam ens. Ergo et potentia peccandi a Deo est.
Respondeo dicendum, quod potentia cognoscitur per actum; unde ex
consideratione actus peccati, judicium sumendum est de potentia
peccandi. In actu autem peccati sunt duo, scilicet substantia actus,
et deformitas vel defectus debitarum circumstantiarum; unde oportet
quod etiam in ipsa potentia peccandi duo attendantur: scilicet ipsa
potentia, quae est principium actus; et haec est eadem quae est
principium actus ordinati et inordinati: et haec a Deo est:
consideratur etiam in ea defectus quidam, secundum quem actum
deficientem producere possit. Potentiae enim perfectissimae nunquam
deficiunt ab eo ad quod ordinatae sunt, ut patet in necessariis. Unde
quod potentia impediatur vel retrahatur ab eo ad quod naturaliter
ordinata est, oportet quod sit ex defectu ejus, inquantum scilicet
alteri agenti, quod impedit, succumbit. Unde cum potentia voluntatis
humanae sit per se ordinata ad bonum, defectus a bono in actu ejus
oportet quod causetur ex aliquo defectu in ipsa, per quem ab aliquo
vinci potest, vel delectatione, vel suggestione, vel quocumque alio,
ut ab eo quod est naturale sibi, ad id quod est innaturale, trahatur.
Hic autem defectus est secundum quod ex nihilo est. Hujusmodi autem
defectus, scilicet quod creatura ex nihilo sit, Deus directe causa
non est, ut Avicenna probat: quia quod convenit rei secundum se, non
causatur in eo ex alio. Res autem creata si sibi relinquatur, nihil
est; unde hoc quod est ex nihilo esse, non est creaturae a Deo,
quamvis esse creaturae a Deo sit. Posset tamen dici, quod iste
defectus indirecte a Deo est, non quidem sicut ab agente aliquid, sed
sicut a non agente, inquantum scilicet ipse creaturae hoc non praebet
ut non ex nihilo sit, sicut dicitur causa privationis gratiae, quae
poena est; nisi creatura hujusmodi perfectionis inveniretur capax non
esse, ut scilicet non ex nihilo sit: et ideo hic defectus nullo modo a
Deo est, nec directe nec indirecte. Sic ergo potentia peccandi,
quantum ad id quod potentiae est, a Deo est; sed quantum ad defectum
qui implicatur, non est a Deo.
Ad primum ergo dicendum, quod posse peccare dicitur non esse pars
libertatis, quia non requiritur ad libertatem voluntatis ut in peccatum
possit; sed sufficit ad rationem libertatis ut in utrumque
contradictoriorum possit; quamvis in his qui peccare possunt, per
liberum voluntatis arbitrium peccetur: quia voluntas est qua peccatur
et recte vivitur, ut Augustinus dicit Lib. 1 Retract., cap.
9.
Ad secundum dicendum, quod semper actus perfectior est potentia,
perfectione proprii generis; unde actus bonus perfectior est in
bonitate quam potentia bona; et similiter actus malus perfectior est in
malitia quam potentia mala: quia in actu malo est malitia simpliciter,
sed in potentia ad malum est malum secundum quid: et ideo actus malus
simpliciter non dicitur a Deo esse, sed secundum quid; potentia autem
ad malum dicitur simpliciter a Deo esse, et secundum quid a Deo non
esse: perfectio enim in malitia non est perfectio proprie et
simpliciter dicta, sed quasi transumptive, sicut dicimus perfectum
latronem, et perfectionem caecitatis, ut in 5 Metaph. dicitur.
Ad tertium dicendum, quod voluntas potest dupliciter sumi: vel pro
ipsa potentia voluntatis vel pro actu ejus: et primo modo voluntas qua
peccatur, a Deo est; secundo autem modo a Deo non est. Potentia
autem nunquam nominat actum; sed usus potentiae est ipse actus: et
ideo objectio ex aequivocatione voluntatis procedit.
Ad quartum dicendum, quod est quoddam bonum perfectum et quoddam
imperfectum. Si ergo aliquod nomen bonitatem in nobis, quae a Deo
est, secundum quam sumus ei similes, sine imperfectione nominet,
invenietur Deo et nobis convenire, ut sapientia, bonitas, et
hujusmodi. Sed potentia peccandi nominat bonum cum imperfectione: et
ideo Deo, in quo nulla imperfectio est, convenire non potest.
Ad quintum dicendum, quod usus rei dicitur ad quem res principaliter
ordinatur. Potentia autem qua in peccatum possumus, non ordinatur ad
malum, sed ad bonum; et ita peccare non est usus ejus; unde non
sequitur quod si peccatum est malum, potentia sit mala; sed magis quod
sit bona: quia deficere ab eo quod bonum est, malum est.
|
|