|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non omnis praelatio a
Deo sit. Primo per id quod dicitur Oseae 8, 4: ipsi
regnaverunt, sed non ex me.
2. Praeterea, illud quod perverse fit, a Deo non est. Sed
quaedam praelationes perverse acquiruntur, ut patet in simoniacis, et
in aliquibus hujusmodi. Ergo non omnis praelatio a Deo est.
3. Praeterea, praelatio concessa a summo rege non potest dici
usurpata. Sed Boetius dicit in 3 de consolatione philosophiae, quod
mali habent potestatem usurpatam. Ergo eorum praelatio non est a
Deo.
4. Praeterea, quod Deus dedit, homo non debet auferre; sicut quod
Deus conjunxit, homo non separet, Matth. 19, 6. Sed quibusdam
juste aufertur praelationis potestas. Ergo eorum praelationes non sunt
a Deo.
5. Praeterea, omne quod a Deo est, ordinatum est, Roman. 13.
Sed in quibusdam praelationibus videtur magna inordinatio esse, ut
quod stultus sapienti, puer seni, peccator justo praeponatur, ut
plerumque contingit. Ergo non omnis praelatio est a Deo.
1. Sed contra, magis videtur quod praelatio bonorum sit a Deo quam
malorum. Sed praelationes malorum a Deo sunt. Job 34, 30: qui
regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Ergo et omnes
praelationes sunt a Deo.
2. Praeterea, omne quod est ordinatum, est a Deo, quia ex hoc
ipso bonum est. Sed in omni praelatione invenitur ordo quidam
superioris ad inferiorem. Ergo omnis praelatio a Deo est.
Respondeo dicendum, quod cum Deus dicatur esse auctor omnium
bonorum, et non sit auctor mali; oportet, si in praelationibus
aliquid boni et aliquid mali inveniatur, quod praelatio illa a Deo sit
quantum ad id boni quod est in ea; quantum vero ad id mali quod sibi
adjungitur, a Deo non sit. Est autem in praelatione considerare
tria; scilicet praelationis principium, modum, et usum. In
quibusdam igitur quodlibet horum bonum est, qui scilicet debite ad
praelationem perveniunt, et debite praelationis actum exercent. In
quibusdam vero principium est malum, sed usus bonus; sicut qui non
digne ad praelationem perveniunt, vel propter eorum insufficientiam,
vel propter modum perveniendi ad ipsam; et tamen actum praelationis
quam indebite consecuti sunt, debito modo exercent. In quibusdam vero
est e converso. In quibusdam autem utrumque est malum. Modus autem,
seu forma, praelationis in omnibus bonus est: consistit enim in quodam
ordine alterius tamquam regentis, et alterius tamquam subjacentis. Et
quia judicium de re simpliciter ducendum est ex consideratione ejus quod
est formale in ipsa, ideo simpliciter dicendum est, omnem praelationem
a Deo esse; sed secundum quid aliquas praelationes non esse a Deo:
quia scilicet abusus earum non est a Deo, vel quia etiam injusta actio
per quam ad praelationem pervenitur, a Deo non est.
Ad primum ergo dicendum, quod dicuntur non ex Deo regnare Judaeorum
reges, inquantum dissuadente Samuele regem sibi eligere voluerunt;
sed tamen ipsa praelationis forma a Deo est instituta.
Ad secundum dicendum, quod non est inconveniens effectum esse a Deo,
cujus causa secundum aliquid a Deo non est; sicut poena vel passio
aliqua a Deo est; cum tamen injusta actio, cujus effectus est, a
Deo non sit; et hoc quomodo contingat, supra dictum est. Similiter
etiam non est inconveniens ut praelatio quantum ad suam formam sit a
Deo; quamvis injusta actio per quam ad praelationem pervenitur, a
Deo non sit, nisi forte permissive.
Ad tertium dicendum, quod mali dicuntur habere potestatem usurpatam,
inquantum ad eam indebite perveniunt, quantum ex eis est, quia indigni
sunt ut talibus praeferantur; quamvis forte illi qui per eos
affliguntur, digni sint ab eis affligi: et secundum hoc eorum
praelatio a Deo est in poenam subditorum, qui talem praelatum
merentur.
Ad quartum dicendum, quod aliquis propter abusum privat se beneficio
accepto; unde etsi aliqui praelationem a Deo consecuti sint, tamen
propter hoc quod ea abutuntur, dignum est ut eis praelationis potestas
auferatur: et utrumque a Deo est; scilicet et quod praelationem
habuerunt, et quod eam juste amittunt: sicut omnes vitam a Deo
habent, tamen aliquis juste vita privatur.
Ad quintum dicendum, quod non est omnino inordinatum quod indigni ad
praelationes assumuntur: ordinatur enim in poenam subditorum, qui hoc
merentur, ut significatur Job 34, 30: qui facit regnare hominem
hypocritam propter peccata populi; et Oseae 13, 2: dabo eis regem
in furore. Unde cum poena omnis a Deo sit, etiam tales praelationes
a Deo sunt.
|
|