|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in statu naturae
integrae praelatio, seu dominium, non fuisset. Dicit enim
Gregorius: natura omnes homines aequales fecit; sed pro meritis alios
aliis occulta sed justa Dei dispensatio subjecit. Sed si homines non
peccassent, statum naturae retinuissent. Ergo omnes fuissent
aequales, et nulla in eis fuisset praelatio.
2. Praeterea, Augustinus dicit in 19 de Civ. Dei, hominem ad
imaginem Dei factum solum irrationalibus esse praepositum. Sed homo
non aequiparatur irrationalibus nisi propter peccatum, ut dicitur in
Psal. 48, 13: homo, cum in honore esset, non intellexit:
comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis.
Ergo si peccatum non fuisset, unus homo alii suppositus non fuisset.
3. Praeterea, dominium sine servitute esse non potest. Sed
Augustinus et alii sancti communiter dicunt, quod servitus pro peccato
est introducta. Ergo et dominium, seu praelatio, ante peccatum non
fuisset.
4. Praeterea, apostolus dicit, 1 Tim., 1, 9: justo non est
lex posita. Sed philosophus dicit in fine Ethic. quod haec fuit
necessitas constituendi reges et alios principes, ad leges condendas
habentes vim coactivam ad virtutis actus, quam sermo persuasivus
sapientum non habet. Ergo si omnes justitiam in qua conditi sunt,
servassent, praelatio non fuisset.
5. Praeterea, ea quae consequuntur naturam integram, etiam remanent
in patria. Sed in futuro omnis cessabit praelatio, ut dicitur in
Glossa 1 Corinth. 15. Ergo et in natura integra praelatio non
fuisset.
1. Sed contra, illud quod est dignitatis, in natura integra multo
nobilius fuisset. Sed dominium et praelatio ad dignitatem pertinent.
Ergo multo amplius in statu naturae integrae fuissent.
2. Praeterea, status naturae integrae non fuit altior quam est modo
status Angelorum. Sed in Angelis est unus ordo qui dominationum
vocatur, et etiam alii ad praelationem pertinentes, ut principatus,
potestates, et Archangeli. Ergo et in statu naturae humanae ante
peccatum fuisset praelatio.
Respondeo dicendum, quod duplex est praelationis modus: unus quidem
ad regimen ordinatus; alius autem ad dominandum. Domini autem ad
servum, ut in 8 Ethic. philosophus dicit, est praelatio sicut
tyranni ad subditum. Differt autem tyrannus a rege, ut ibidem
philosophus dicit, quia rex ordinat praelationem suam ad bonum gentis
cui praeest, propter ejus utilitatem statuta et legem faciens:
tyrannus autem praelationem suam ordinat ad utilitatem propriam; et
ideo duplex modus praelationis supradictus in hoc differt, quia in
primo intenditur bonum subditorum, in secundo proprium bonum
praesidentis; et ideo secundus modus praelationis in natura integra
esse non potuisset, nisi respectu eorum quae ad hominem tamquam ad
finem ordinantur. Haec autem sunt creaturae irrationales, quibus
omnibus ad suum commodum praefuisset multo amplius quam nunc. Sed
creatura rationalis, quantum est de se, non ordinatur ut ad finem ad
aliam, ut homo ad hominem; sed si hoc fiat, non erit nisi inquantum
homo propter peccatum irrationalibus creaturis comparatur; unde etiam
philosophus ibidem servum comparat organo, dicens, quod servus est
organum animatum, et organum est servus inanimatus. Et ideo talis
praelatio hominis ad hominem ante peccatum non fuisset; sed prima
praelatio, quae ordinatur ad utilitatem subditorum, fuisset ibi
quantum ad aliquem usum, non quantum ad omnes. Est enim praelatio,
ad dirigendum subditos in his quae agenda sunt, et ad supplendum
defectus, ut quod populi a regibus defendantur; et iterum ad
corrigendum mores, dum mali puniuntur, et coacte ad actus virtutis
inducuntur. Sed quia ante peccatum nil fuisset quod homini nocere
posset, nec etiam voluntas alicujus bono contradiceret; ideo quantum
ad duos ultimos usus praelatio in statu innocentiae non fuisset; sed
quantum ad primum usum solum, qui scilicet est dirigere in agendis vel
in sciendis, secundum quod unus alio majori munere sapientiae et majori
lumine intellectus praeditus fuisset.
Ad primum ergo dicendum, quod natura omnes homines aequales in
libertate fecit, non autem in perfectionibus naturalibus: liberum
enim, secundum philosophum in 1 Metaphysic., est quod sui causa
est. Unus enim homo ex natura sua non ordinatur ad alterum sicut ad
finem; et ideo secundus modus praelationis non fuisset, qui libertatem
subditis tollit; sed primus modus esse posset, qui nullum praejudicium
libertati affert, dum subditi ad bonum praepositi non ordinantur, sed
e converso regimen praepositi ad bonum subditorum; unde non incongrue
se eorum servos appellant.
Ad secundum dicendum, quod auctoritas illa loquitur quantum ad
secundum modum praelationis.
Et similiter ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod quantum ad illum usum praelatio non
fuisset, sed quantum ad alios, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod supra, 11 dist., dictum est, quomodo
intelligendum sit omnem praelationem in futuro evacuari. Si tamen
simpliciter intelligeretur in futuro tolli, non oportet quod in statu
innocentiae praelatio non fuisset: quia status ille adhuc erat status
viae, et in via est necessaria praelatio per quam unus ab alio
dirigatur: quod non adeo necessarium conceditur in termino viae.
|
|