|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod obedientia non sit
virtus. Omnis enim virtus est medium vitiorum, ut philosophus dicit
in 2 Ethic. Sed obedientia non est hujusmodi: quia per abundantiam
non corrumpitur, sed perficitur, si aliquis obediat in illis in quibus
non tenetur. Ergo obedientia non est virtus.
2. Praeterea, obedientia respicit praeceptum. Sed praeceptum se
extendit ad omnes actus virtutum: quia omnes sunt in praecepto legis.
Ergo obedientia non est virtus determinata, sed consequens omnem
virtutem: quod etiam potest videri ex definitione Ambrosii, supra
35 distinct., inducta: dicit enim, quod peccatum est transgressio
legis Dei, et caelestium inobedientia mandatorum.
3. Praeterea, si est virtus determinata, aut est una de
cardinalibus, aut de adjunctis. Sed nulla de cardinalibus est, quia
illae sunt tantum quatuor inter quas non numeratur obedientia;
similiter inter adjunctas non invenitur, ut patet si considerentur
virtutes adjunctae, quas philosophus, 4 Eth., enumerat. Ergo
obedientia non est virtus determinata.
4. Si dicatur, quod reducitur ad justitiam: contra. Nulla virtus
perficitur per diminutionem rationis objecti proprii: ut patet in
magnanimitate quae magnum respicit; et quanto majus fuerit quod
operandum est, magis ad magnanimitatem pertinet. Sed justitia debitum
respicit quasi objectum, quia justitiae actus est reddere alteri quod
suum est. Cum igitur obedientia perficiatur per hoc quod debitum
minuitur, quod quanto aliquis minus considerat, ut Bernardus dicit,
perfectior est obedientia, videtur quod obedientia ad justitiam non
reducatur.
5. Praeterea, justitia legalis dicitur secundum quam praeceptis homo
adaequatur. Sed obedientia praecepta respicit. Ergo obedientia est
idem quod justitia legalis. Sed justitia legalis, ut dicit
philosophus, 5 Ethicor., est omnis virtus. Ergo obedientia non
est aliqua virtus determinata, sed generalis.
6. Praeterea, Gregorius dicit, quod obedientia non tam est virtus
quam mater omnium virtutum. Sed esse matrem virtutum convenit
caritati. Ergo obedientia videtur esse idem quod caritas; et ita non
videtur distincta ab aliis virtutibus.
1. Sed contra, Hugo de sancto Victore dicit: obedientia est
virtus quae omnia amplectitur injuncta, necessario implenda, nisi
obstiterit imperantis auctoritas; et ita est specialis virtus, cum
assignetur sibi actus specialis.
2. Praeterea, quod assignatur maximum in aliquo genere, est aliquid
determinatum in genere illo. Sed Gregorius dicit, quod obedientia
est maxima virtutum. Ergo obedientia est quaedam virtus determinata.
Respondeo dicendum, quod obedientia est virtus, et est specialis
virtus. Cum enim habitus, potentiae, et actus distinguantur per
objecta, oportet quod virtus quae habet speciale objectum, sit
specialis virtus. Dicitur autem speciale objectum a speciali ratione;
quamvis illa specialis ratio circa multas res vel omnes poni possit.
Contingit enim eamdem rem ad diversas potentias pertinere, sicut
colorem ad visum, imaginationem, et intellectum; sed sub diversa
ratione; unde contingit ut una virtus specialis se extendat ad actus
omnium virtutum secundum quamdam specialem rationem, sicut dicit
philosophus de magnanimitate, quod operatur magnum in actibus omnium
virtutum; unde et ceterarum virtutum ornatus quidam est: et tales
virtutes dicuntur quodammodo generales, quia habent materiam
generalem; quamvis objectum speciale habeant, propter specialem
rationem objecti, quae in multis materiis invenitur. Et per hunc
modum dico, quod obedientia est specialis virtus, quia attendit
specialem rationem, scilicet praeceptum cum debito consentiendi. Et
quia reddere alteri quod suum est et sibi debetur, est justitiae; ideo
obedientia pars quaedam justitiae est, et specialiter divinae: quia
hoc suum quod superioribus redditur, scilicet impletio mandatorum, est
quaedam pars hujusmodi communis quod debitum dicitur, vel quod suum
est, et quod etiam exigi posset coram judice: nam circa hujusmodi est
proprie specialis justitia. Sed tamen sciendum, quod justitia
specialis dupliciter sumitur: sumitur enim proprie et communiter.
Propriissime sumpta specialis justitia, ut dicit philosophus in 5
Ethic., est tantum inter eos qui habent aequalitatem quamdam ad hoc
quod stent coram principe, coram quo unus ab altero possit repetere
quod suum est, secundum quem modum nec domini ad servum nec patris ad
filium justitia dicitur esse: quia ea quae sunt servi, sunt domini:
et ea quae sunt filii, sunt patris. Communiter autem justitia
specialis attenditur etiam in hoc quod dominus reddit servo quod suum
est, vel e converso, et sic de aliis, quia secundum hunc modum
praedicta aequalitas non requiritur; et hoc modo accipiendo justitiam
specialem, obedientia ad justitiam pertinet, quia per obedientiam
inferior superiori reddit quod debet.
Ad primum ergo dicendum, quod obedientia, sicut et aliae virtutes,
potest esse medium duorum vitiorum. Sciendum tamen, quod non in
omnibus virtutibus potest accipi superabundantia secundum quamlibet
circumstantiam, aliis circumstantiis rite ordinatis: ut patet in hac
virtute quae dicitur veritas, cujus medium attenditur secundum hoc quod
homo talem se esse ostendit qualis est; superabundantia autem ejus non
attenditur secundum superabundantiam hujus circumstantiae quantum,
aliis circumstantiis rite ordinatis, ut scilicet homo possit nimis hanc
veritatem servare; sed superabundantia ejus est ex hoc quod aliquis de
se majora ostendit quam sint, quod est secundum hanc circumstantiam
quae est quid. Similiter etiam dico, quod superabundantia obedientiae
accipitur secundum hoc quod obedit in illis in quibus debet non
obedire; non autem secundum hoc quod obediat plus quam debet, aliis
circumstantiis ordinate suppositis.
Ad secundum dicendum, quod obedientia etsi ad omnes actus virtutum se
extendat, non tamen considerat in illis hoc quod est proprium unicuique
virtuti (non enim elicit actum fortitudinis inquantum est medium inter
timorem et audaciam); sed considerat in omnibus actibus virtutum unam
rationem specialem, scilicet debitum fieri propter praeceptum
superioris.
Ad tertium dicendum, quod obedientia ad justitiam reducitur
specialem. Sed sciendum, quod una virtus reducitur ad aliam
dupliciter: vel sicut pars ejus, vel sicut adjuncta ei. Sicut pars
reducitur virtus ad virtutem, quando reducta habet pro objecto partem
objecti illius virtutis ad quam reducitur: verbi gratia, objectum
temperantiae est delectabile secundum tactum, cujus pars quaedam est
delectabile venereum, et alia est delectabile quod est in cibis; et
ideo castitas reducitur ad temperantiam sicut pars ejus; similiter et
sobrietas, cujus objectum est delectabile in cibis; et per hunc modum
obedientia reducitur ad justitiam specialem, ut patet ex dictis. Sed
sicut adjuncta reducitur, quando virtus ad quam reducitur, habet pro
objecto id quod est potissimum in aliqua materia; et illa quae
reducitur, quae adjuncta dicitur, habet pro objecto id quod est minus
principale: per quem modum mansuetudo ad fortitudinem reducitur: quia
objectum fortitudinis est in maximis molestiis quae sunt circa mortem,
sicut sunt bellicae; sed mansuetudo habet pro objecto reliquas
molestias quae sunt iram excitantes, in qua medium tenet mansuetudo;
et per hunc modum modestia, quae medium servat in delectationibus
aliorum sensuum, et eutrapelia, quae medium servat in delectationibus
ludorum, reducuntur ad temperantiam.
Ad quartum dicendum, quod perfectio alicujus virtutis potest attendi
dupliciter: vel quantum ad id quod est proprium sibi, vel quantum ad
id quod est proprium superioris virtutis, quae imperat actum ejus.
Dico igitur, quod perfectio obedientiae ex diminutione debiti non est
quantum ad propriam rationem obedientiae, sed quantum ad propriam
rationem caritatis, quae imperat actum ejus sicut et actus aliarum
virtutum.
Ad quintum dicendum, quod obedientia non est idem quod justitia
legalis. Justitia enim legalis respicit praeceptum legis, et actus
virtutum qui lege ordinantur, secundum quod sunt ad alterum, sicut
philosophus in 5 Ethic. dicit: idest secundum quod ad bonum
civitatis, quae legibus regitur, actus virtutum lege praeceptarum
ordinantur: sed obedientia respicit praeceptum solummodo secundum quod
habet rationem debiti ex ordine sui ad superiorem; unde non oportet
quod sit generalis virtus.
Ad sextum dicendum, quod una virtus potest ex alia dupliciter oriri.
Vel per modum causae finalis; et hoc modo virtus ex alia dicitur
oriri, quando actus ejus ad finem alterius virtutis ordinatur: et per
hunc modum caritas, cujus objectum est finis ultimus, omnium virtutum
mater dicitur. Alio modo secundum quod ex actibus unius virtutis vel
causatur alia virtus, vel conservatur; et obedientia hoc modo virtutum
mater dicitur; quia ad hoc praecepta superiorum ordinantur ut ad
virtutes inducant, praecipiendo ipsos actus virtutum, qui virtutes
politicas causant, consuetudinem inducentes, sed ad virtutes infusas
disponunt. Nec dico actum virtutis tantum qui est a virtute, sed eum
etiam qui est ad virtutem vel sicut disponens vel sicut causans; sicut
aliquis in peccato mortali existens actum obedientiae habere potest,
quamvis obedientia et aliis virtutibus careat.
|
|