|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christiani non
teneantur saecularibus potestatibus obedire, et praecipue tyrannis.
Matth. 17, 25, dicitur: ergo liberi sunt filii. Si enim in
quolibet regno filii illius regis qui regno illi praefertur, liberi
sunt, tunc filii regis cui omnia regna subduntur, in quolibet regno
liberi esse debent. Sed Christiani effecti sunt filii Dei; Roman.
8, 16: ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod
sumus filii Dei. Ergo ubique sunt liberi; et ita saecularibus
potestatibus obedire non tenentur.
2. Praeterea, servitus pro peccato inducta est, ut supra, quaest.
1, art. 1, dictum est. Sed per Baptismum homines a peccato
mundantur. Ergo a servitute liberantur; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, majus vinculum absolvit a minori, sicut lex nova ab
observantia legis veteris. Sed in Baptismo homo obligatur Deo, quae
obligatio est majus vinculum quam id quo homo obligatur homini per
servitutem. Ergo per Baptismum a servitute absolvitur.
4. Praeterea, quilibet potest licite resumere, cum facultas adest,
quod sibi injuste ablatum est. Sed multi saeculares principes
tyrannice terrarum dominia invaserunt. Ergo cum facultas rebellandi
illis conceditur, non tenentur illis obedire.
5. Praeterea, nullus tenetur ei obedire quem licite, immo
laudabiliter potest interficere. Sed Tullius in libro de officiis
salvat eos qui Julium Caesarem interfecerunt, quamvis amicum et
familiarem, qui quasi tyrannus jura imperii usurpaverat. Ergo talibus
nullus tenetur obedire.
1. Sed contra, 1 Petri 11, 18: servi subditi estote dominis
vestris.
2. Praeterea, Rom. 13, 2: qui potestati resistit, Dei
ordinationi resistit. Sed non est licitum Dei ordinationi resistere.
Ergo nec saeculari potestati resistere licet.
Respondeo dicendum, quod sicut dictum est, obedientia respicit in
praecepto quod servat, debitum observandi. Hoc autem debitum causatur
ex ordine praelationis, quae virtutem coactivam habet, non tantum
temporaliter sed etiam spiritualiter propter conscientiam, ut apostolus
dicit Roman. 13, secundum quod ordo praelationis a Deo descendit,
ut apostolus, ibidem, innuit. Et ideo secundum hoc quod a Deo est,
obedire talibus Christianus tenetur, non autem secundum quod a Deo
praelatio non est. Dictum est autem, quod praelatio potest a Deo non
esse dupliciter: vel quantum ad modum acquirendi praelationem, vel
quantum ad usum praelationis. Quantum ad primum contingit dupliciter:
aut propter defectum personae, quia indignus est; aut propter defectum
in ipso modo acquirendi, quia scilicet per violentiam vel per
simoniam, vel aliquo illicito modo acquirit. Ex primo defectu non
impeditur quin jus praelationis ei acquiratur; et quoniam praelatio
secundum suam formam semper a Deo est (quod debitum obedientiae
causat); ideo talibus praelatis, quamvis indignis, obedire tenentur
subditi. Sed secundus defectus impedit jus praelationis: qui enim per
violentiam dominium surripit non efficitur vere praelatus vel dominus;
et ideo cum facultas adest, potest aliquis tale dominium repellere:
nisi forte postmodum dominus verus effectus sit vel per consensum
subditorum, vel per auctoritatem superioris. Abusus autem
praelationis potest esse dupliciter: vel ex eo quod est praeceptum a
praelato, contrarium ejus ad quod praelatio ordinata est, ut si
praecipiat actum peccati contrarium virtuti ad quam inducendam et
conservandam praelatio ordinatur; et tunc aliquis praelato non solum
non tenetur obedire, sed etiam tenetur non obedire, sicut et sancti
martyres mortem passi sunt, ne impiis jussis tyrannorum obedirent: vel
quia cogunt ad hoc ad quod ordo praelationis non se extendit; ut si
dominus exigat tributa quae servus non tenetur dare, vel aliquid
hujusmodi; et tunc subditus non tenetur obedire, nec etiam tenetur non
obedire.
Ad primum ergo dicendum, quod illa praelatio quae ad utilitatem
subditorum ordinatur, libertatem subditorum non tollit; et ideo non
est inconveniens quod tali praelationi subjaceant qui per spiritum
sanctum filii Dei effecti sunt. Vel dicendum, quod Christus
loquitur de se et suis discipulis, qui nec servilis conditionis erant,
nec res temporales habebant, quibus suis dominis obligarentur ad
tributa solvenda; et ideo non sequitur quod omnis Christianus
hujusmodi libertatis sit particeps, sed solum illi qui sequuntur
apostolicam vitam, nihil in hoc mundo possidentes, et a conditione
servili immunes.
Ad secundum dicendum, quod Baptismus non delet statim omnes
poenalitates ex peccato primi parentis consequentes, sicut necessitatem
moriendi et caecitatem, vel aliquid hujusmodi; sed regenerat in spem
vivam illius vitae in qua omnia ista tollentur; et sic non oportet ut
aliquis statim baptizatus a servili conditione liberetur, quamvis illa
sit poena peccati.
Ad tertium dicendum, quod majus vinculum non absolvit a minori, nisi
quando non compatitur se cum illo; sicut umbra et veritas simul esse
non possunt: propter quod veniente veritate Evangelii, umbra veteris
legis cessavit. Sed vinculum quo in Baptismo quis ligatur,
compatitur vinculum servitutis; et ideo non absolvit ab illo.
Ad quartum dicendum, quod qui per violentiam praelationem accipiunt,
non sunt veri praelati; unde nec eis obedire tenentur subditi nisi
sicut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod Tullius loquitur in casu illo quando
aliquis dominium sibi per violentiam surripit, nolentibus subditis,
vel etiam ad consensum coactis, et quando non est recursus ad
superiorem, per quem judicium de invasore possit fieri: tunc enim qui
ad liberationem patriae tyrannum occidit, laudatur, et praemium
accipit.
|
|