|
Post praedicta, consideratione dignum occurrit. Ratio ordinis est:
quia potentia per actum cognoscitur; unde prius de actu peccati
determinandum fuit quam de potentia peccandi; quamvis potentia actu
naturaliter sit prior. Utrum potentia peccandi sit nobis a Deo vel a
nobis. Videtur debuisse dicere, potentiae peccandi, pluraliter,
quia actibus plurium potentiarum peccare contingit. Sed dicendum,
quod nulla potentia habet quod eliciat actum peccati, nisi inquantum
est voluntas vel a voluntate mota; et ideo una potentia est secundum
quam primo peccatum inest, scilicet voluntas vel liberum arbitrium.
Mala voluntas non a Deo nobis est, sed a nobis et a Diabolo. Hoc
verum est, si sumatur voluntas pro actu voluntatis; non autem si
sumatur pro potentia, quae est principium actus; et ideo similitudo
nulla est, per quam a simili de potentia concludere volunt. Sed
pluribus sanctorum testimoniis indubitanter monstratur quod potestas
mali a Deo est. Videtur quod probatio Magistri nihil valeat: quia
auctoritates sequentes non loquuntur de potentia peccandi, sed de
potestate praelationis. Sed dicendum quod in potestate praelationis,
quae habitualis potentia est, includitur etiam habitualis potestas
peccandi: quia propter potestatem praelationis multa peccata praelati
facere possunt, quae non possent, si praelati non essent. Per me
reges regnant, et tyranni per me terram tenent. Quae sit differentia
inter regem et tyrannum, ex dictis in tertio articulo primae
quaestionis apparet. Sed sciendum est, apostolum ibi loqui de
saeculari potestate. Videtur quod solutio Magistri sit insufficiens:
quia superius ostendit etiam potestatem nocendi quam Diabolus habet, a
Deo esse; et ita videtur quod si potestati est obediendum, quia
potestas est a Deo, etiam Diabolo sit obediendum. Sed dicendum quod
proculdubio auctoritas apostoli tantum de potestate praelationis
intelligitur; cujusmodi potestatem supra homines Diabolus non habet;
nisi inquantum cum eo quasi foedus ineunt, consentientes ei per
peccatum, sicut servi ejus effecti. Sed hoc pactum illicitum est; et
ideo ex hoc non acquiritur debitum obediendi, sed pactum frangendum
est; Isa. 28, 18: pactum vestrum cum Inferno non stabit.
Unde non oportet ut omni potestati quae a Deo sit, obediatur, sed ei
tantum quae a Deo est ad hoc instituta ut sibi debita obedientia
impendatur, cujusmodi est sola praelationis potestas. Contemne
potestatem timendo majores potestates. Ex hoc videtur quod sit magis
obediendum majori potestati quam minori. Sed hoc videtur esse falsum.
Quia in quibusdam magis obeditur uni quam alteri, et in quibusdam
minus, sicut in quibusdam plus patri quam duci exercitus, et in
quibusdam plus duci exercitus quam patri, ut in 9 Ethic. dicitur.
Ergo sequitur quod idem eodem sit major et minor. Praeterea,
archiepiscopi potestas est major quam potestas episcopi. Sed in
quibusdam plus tenentur obedire subditi suis episcopis quam
archiepiscopis. Ergo non semper majori potestati est obediendum
magis. Praeterea, abbates monasteriorum subduntur episcopis, nisi
sint exempti. Ergo potestas episcopi est major quam potestas abbatis.
Sed monachus tenetur plus obedire abbati quam episcopo. Ergo non
semper majori potestati obediendum est magis. Praeterea, potestas
spiritualis est altior quam saecularis. Si ergo majori potestati magis
est obediendum, praelatus spiritualis semper absolvere poterit a
praecepto potestatis saecularis: quod est falsum. Respondeo
dicendum, quod potestas superior et inferior dupliciter possunt se
habere. Aut ita quod inferior potestas ex toto oriatur a superiori;
et tunc tota virtus inferioris fundatur supra virtutem superioris; et
tunc simpliciter et in omnibus est magis obediendum potestati superiori
quam inferiori; sicut etiam in naturalibus causa prima plus influit
supra causatum causae secundae quam etiam ipsa causa secunda, ut in
Lib. de causis dicitur: et sic se habet potestas Dei ad omnem
potestatem creatam; sic etiam se habet potestas imperatoris ad
potestatem proconsulis; sic etiam se habet potestas Papae ad omnem
spiritualem potestatem in Ecclesia: quia ab ipso Papa gradus
dignitatum diversi in Ecclesia et disponuntur et ordinantur; unde ejus
potestas est quoddam Ecclesiae fundamentum, ut patet Matth. 16.
Et ideo in omnibus magis tenemur obedire Papae quam episcopis vel
archiepiscopis, vel monachus abbati, absque ulla distinctione.
Potest iterum potestas superior et inferior ita se habere, quod ambae
oriantur ex una quadam suprema potestate, quae unam alteri subdit
secundum quod vult; et tunc una non est superior altera nisi in his
quibus una supponitur alii a suprema potestate; et in illis tantum est
magis obediendum superiori quam inferiori: et hoc modo se habent
potestates et episcopi et archiepiscopi descendentes a Papae
potestate. Ad primum ergo dicendum, quod non est inconveniens patrem
esse superiorem in rebus familiaribus, et ducem in rebus bellicis; sed
ei qui in omnibus superior est, scilicet Deo, simpliciter est magis
obediendum, et ei qui vices Dei gerit plenarie. Ad secundum
dicendum, quod in illis in quibus magis obediendum est episcopo quam
archiepiscopo; archiepiscopus non est superior episcopo, sed tantum in
casibus determinatis a jure, in quibus ab episcopo recurritur ad
archiepiscopum. Ad tertium dicendum, quod monachus magis tenetur
obedire abbati quam episcopo in illis quae ad statuta regulae
pertinent; in his autem quae ad disciplinam ecclesiasticam pertinent,
magis tenetur episcopo: quia in his abbas est episcopo suppositus. Ad
quartum dicendum, quod potestas spiritualis et saecularis, utraque
deducitur a potestate divina; et ideo intantum saecularis potestas est
sub spirituali, inquantum est ei a Deo supposita, scilicet in his
quae ad salutem animae pertinent; et ideo in his magis est obediendum
potestati spirituali quam saeculari. In his autem quae ad bonum civile
pertinent, est magis obediendum potestati saeculari quam spirituali,
secundum illud Matth. 22, 21: reddite quae sunt Caesaris
Caesari. Nisi forte potestati spirituali etiam saecularis potestas
conjungatur, sicut in Papa, qui utriusque potestatis apicem tenet,
scilicet spiritualis et saecularis, hoc illo disponente qui est
sacerdos et rex in aeternum, secundum ordinem Melchisedech, rex
regum, et dominus dominantium, cujus potestas non auferetur et regnum
non corrumpetur in saecula saeculorum. Amen.
|
|