|
1. Circa tertium principale quaeritur de dilectione, scilicet utrum
Angeli si in gratia creati non sunt, in illo statu innocentiae Deum
super se et plus quam omnia dilexerunt. Et videtur, quod non. Sic
enim Deum diligere est actus caritatis, qui caritatem non habentis
esse non potest. Sed Angeli in isto statu caritatem non habebant quae
sine gratia non est, cum nunquam sit informis. Ergo videtur quod non
dilexerunt Deum plus quam se.
2. Praeterea, secundum Bernardum natura semper in se curva est.
Sed dilectio Angelorum in primo statu non fuit nisi ex principio
naturali. Ergo tota in amantem reflectebatur, ut quidquid diligerent
Angeli, propter seipsos diligerent; et ita non Deum supra se
diligebant.
3. Praeterea, Avicenna dicit, quod nulla actio alicujus naturae
est liberalis, nisi solius Dei, ex hoc quod omnem actionem aliam
sequitur aliquod commodum ipsius agentis. Sed dilectio qua aliquis
Deum super se diligit, est maxime liberalis. Ergo videtur quod hoc
non possit alicui convenire nisi per gratiam.
4. Praeterea, unumquodque naturaliter appetit acquirere suum finem.
Sed omne quod desideratur ab aliquo ut sibi acquirendum, propter se et
minus se diligitur. Cum ergo Angeli in statu naturalium Deum sicut
suum finem dilexerint, videtur quod eum super se non dilexerunt.
5. Praeterea, secundum Dionysium, bona naturalia in Angelis
remanent etiam post peccatum. Sed constat quod peccator homo vel
Angelus non diligit Deum super omnia. Ergo videtur quod nec in statu
naturalium.
1. Sed contra, omnis dilectio aut est usus, aut fruitionis. Si
ergo Angeli diligebant Deum in statu innocentiae, aut ut utentes aut
ut fruentes. Si ut utentes, ergo utebantur re fruenda, quod est
magnae perversitatis, secundum Augustinum; et ita esset dilectio
peccati, et non naturalis. Si ut fruentes, ergo Deum propter
seipsum diligebant, quia frui est amore inhaerere alicui rei propter
seipsam.
2. Praeterea, Deum esse super omnia diligendum, cum sit legis
naturalis, scriptum erat in mente Angeli multo expressius quam in
mente hominis. Sed non contingit sine peccato facere contra id quod
per naturalem legem cordi inditum est. Ergo si Deum super omnia non
diligebant, peccabant. Quamdiu ergo sine peccato fuerunt, Deum
super omnia dilexerunt.
Respondeo dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim
distinguunt dilectionem concupiscentiae et amicitiae: quae duo si
diligenter consideremus, differunt secundum duos actus voluntatis,
scilicet appetere, quod est rei non habitae, et amare, quod est rei
habitae, secundum Augustinum. Est ergo dilectio concupiscentiae qua
quis aliquid desiderat ad concupiscendum, quod est sibi bonum secundum
aliquem modum; et tali dilectione Angeli in statu naturalium Deum
plus quam se diligebant vehementius appetendo bonum divinum quam suum:
quia hoc erat eis delectabilius; unde totam hanc dilectionem in seipsos
retorquebant. Dilectio autem amicitiae est qua aliquis aliquid, vel
similitudinem ejus quod in se habet, amat in altero volens bonum ejus
ad quem similitudinem habet: et propter hoc philosophus dicit quod est
similis a simili amari, sicut unus virtuosus alium diligit; in quibus
tamen est vera amicitia; et tali dilectione Angeli quodammodo
diligebant Deum supra se: quia ei majus bonum quam sibi optabant,
scilicet esse Deum, quod sibi non volebant; sed aliquod minus bonum;
sed tamen intensius sibi volebant bonum creatum quam Deo bonum
divinum. Sed ista responsio non potest stare: oportet enim ponere
Angelos ad Deum habuisse dilectionem amicitiae, cum secundum bona
naturalia similitudo divina in eis resplenderet. Hoc autem est de
ratione amicitiae quod quamvis habeat dilectiones et utilitates
annexas, non tamen ad has oculus amantis respicit, sed ad bonum
amatum. Ergo in corde amantis praeponderat bonum amatum omnibus
utilitatibus vel dilectionibus quae consequuntur ex amato. Sed nullum
bonum erat in Angelo quod non esset ex ipso amato, scilicet Deo.
Ergo plus diligebant bonum amatum divinum quam bonum quod ipsi erant,
vel quod in eis erat; et haec est alia opinio.
Ad primum ergo dicendum, quod actus caritatis potest dici dupliciter:
vel qui est ex caritate; et hoc non est nisi in habente caritatem: vel
qui est ad caritatem, non sicut meritorius vel generativus, sed sicut
praeparativus; et sic actus caritatis ante caritatem habitam haberi
potest, sicut facere justa est ante habitum justitiae. Vel potest
dici, quod in amicitia caritatis movetur animus ad amandum Deum ex
similitudine gratiae; sed in dilectione naturali ex ipso boni naturae,
quod etiam est similitudo summae bonitatis. Et propter hoc dicendum,
quod cum dicitur, quod habens caritatem diligit Deum propter se
ipsum, ly propter denotat habitudinem finis et efficientis, quia ipse
Deus superaddit naturae unde in ejus dilectionem tendit; sed cum
dicitur de carente caritate, quod diligit Deum propter se ipsum, ly
propter denotat habitudinem finis, et non efficientis proximi, nisi
sicut Deus in omni natura operante operatur.
Ad secundum dicendum, quod natura in se curva dicitur, quia semper
diligit bonum suum. Non tamen oportet quod in hoc quiescat intentio
quod suum est, sed in hoc quod bonum est: nisi enim sibi esset bonum
aliquo modo, vel secundum veritatem, vel secundum apparentiam,
nunquam ipsum amaret. Non tamen propter hoc amat quia suum est; sed
quia bonum est: bonum enim est per se objectum voluntatis.
Ad tertium dicendum, quod quamvis cuilibet naturae creatae agenti ex
sua actione proveniat aliquod commodum, non tamen oportet quod illud
commodum sit intentum; sicut patet in amicitia honestorum.
Ad quartum dicendum, quod finis est duplex: quidam proportionatus
rei, receptus in ipsa ut perfectio inhaerens sibi, sicut sanitas in
operationibus medicinae; et quia iste finis non est secundum esse nisi
in eo cui acquiritur, ideo absolute non amatur ab aliquo supra se; sed
se esse sub tali perfectione, amatur supra se esse simpliciter. Sed
est quidam finis per se subsistens non dependens secundum esse a re quae
est ad finem; et iste finis desideratur quidem acquiri; sed amatur
supra id quod acquisitum est ab illo; et talis finis est Deus, ut
supra dictum est.
Ad quintum dicendum, quod bona naturalia, prout in esse naturae
absolute considerantur, remanent integra post peccatum, tamen
pervertuntur quantum ad rectum ordinem quem habebant in gratia vel
virtute; et hanc rectitudinem consequebatur, super omnia Deum
diligere.
|
|