|
Ostenso quales fuerunt Angeli in principio suae creationis quantum ad
naturam, et quantum ad culpam et innocentiam, hic inquirit quales
fuerunt quantum ad gloriam et miseriam; et dividitur in partes tres:
in prima movet quaestionem; in secunda determinat eam, ibi: ad quod
dici potest, quod nec in beatitudine nec in miseria creati sunt; in
tertia epilogat ea quae dixerat, ibi: quales fuerunt Angeli in
creatione ostensum est. Secunda pars dividitur in duas, secundum duas
quaestiones propositas, quarum prima quaerebat de beatitudine; secunda
de perfectione beatitudini annexa quam determinat ibi: ad hoc autem
quod quaerebant utrum perfecti vel imperfecti fuerint creati, dici
potest, quod quodam modo perfecti fuerunt et quodam alio modo
imperfecti. Circa primum tria facit: primo determinat quaestionem
quantum ad malos; secundo quantum ad bonos, ibi: boni vero qui
perstiterunt, forte suae beatitudinis praescii fuerunt; tertio
solutionis virtutem post inquisitionem colligit, ibi: ex praedictis
consequitur quod Angeli qui corruerunt, numquam beati fuerunt. Circa
secundum duo facit: primo ponit quamdam viam per quam videtur Angelos
bonos, beatos creatos; secundo excludit eam, ibi: sed haec magis
opinando et quaerendo dicit Augustinus quam asserendo. Hic tria
quaeruntur: 1 utrum Angeli in principio suae creationis beati fuerunt
vel miseri, 2 si non, utrum beatitudinem suam vel miseriam
praesciverunt; 3 utrum perfecti in gratia creati sunt.
|
|