|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angeli creati sint
beati. Primo per Augustinum in Lib. de ecclesiasticis dogmatibus,
qui dicit quod Angeli qui in illa in qua sunt creati beatitudine
perseverant, non natura, sed gratia possident ut non mutentur. Sed
Angeli boni, de quibus loquitur, perseverant in beatitudine perfectae
gloriae. Ergo videtur quod in illa creati sint.
2. Praeterea, tota substantia beatitudinis consistit in Dei
visione; unde dicitur Joan. 17, 3: haec est vita aeterna ut
cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Jesum Christum. Sed
Angeli in principio suae creationis Deum viderunt: alias in verbo
creaturas non cognovissent cognitione matutina, quam Augustinus
ponit. Ergo videtur quod beati creati sunt.
3. Praeterea, supra dictum est, quod Angeli in principio suae
creationis aliquam cognitionem de Deo habuerunt. Non autem
cognoverunt in speculo et aenigmate, sicut nos modo, ut dicitur 1
Corinth. 13: quia obscuritas aenigmatis est rationis obumbratae per
continuum tempus, inquantum a sensibus et phantasmatibus cognitionem
inquirendo accipit. Ergo cognoverunt per speciem, et ita beati
fuerunt.
4. Praeterea, venire de posterioribus in priora, de causatis in
causas, est virtutis inquirentis et conferentis. Sed intellectus
angelicus non est hujusmodi; quinimmo deiformiter intelligit sine
inquisitione sicut nos prima principia, quorum est intellectus. Ergo
videtur quod Deum non ex creaturis cognoverunt, sed ipsum in se, et
ita visionem gloriosam habuerunt.
1. Sed contra, de ratione beatitudinis est status confirmatio; unde
Boetius dicit: quid me felicem toties jactastis amici? Qui cecidit
stabili non erat ille gradu. Sed Angeli in principio suae creationis
non fuerunt confirmati omnes, quod quorumdam casus ostendit: nec etiam
quidam aliis non confirmatis: quia culpam non potuit praecedere
distinctio in carentia beneficiorum quae a Deo conferebantur. Ergo
videtur quod non fuerunt creati beati in principio suae creationis.
2. Praeterea, simul boni Angeli effecti sunt beati et mali Angeli
miseri. Ergo videtur, cum mali Angeli in principio suae creationis
non fuerint miseri, sicut nec peccatores, quod nec boni in principio
suae creationis beati fuerunt.
Respondeo dicendum, quod beatitudo, sive felicitas, est in
perfectissima operatione habentis rationem et intellectum. Intellectus
autem perfectissima operatio est in contemplatione altissimi
intelligibilis, quod Deus est. Unde tam Dei quam Angeli, quam
etiam hominis ultima felicitas et beatitudo, Dei contemplatio est,
non solum secundum sanctos, sed etiam secundum philosophos. Hanc
autem operationem non est possibile aequaliter in omnibus inveniri;
unde beatitudo uniuscujusque consistit, inquantum hanc operationem
attingit secundum modum suae perfectionis; et ideo diversimode
invenitur in Deo et in Angelo et in homine secundum eorum naturalia
consideratis. Ipse enim Deus seipsum per essentiam suam videt et non
per aliquam sui similitudinem. Intellectus autem Angeli naturali
cognitione ipsum videt per similitudinem ejus acquisitam in ipso; unde
in Lib. de causis dicitur, quod intelligentia scit quod est supra
se, inquantum est creata ab eo; unde similitudinem divini esse
participat secundum modum suum. Sed intellectus humanus non pervenit
ad hanc visionem naturali cognitione nisi per similitudinem a creaturis
receptam, inquantum per ea quae facta sunt, invisibilia cognoscit, ut
dicitur Rom. 1. Et differt haec triplex visio, ut sensibiliter
loquamur; sicut oculus videt lucem existentem in pupilla, non per
aliquam speciem ejus; et haec est similis visioni qua Deus videt se.
Sed visio qua Angelus videt Deum, est similis visioni qua aliquis
videt hominem per similitudinem immediate ab ipso receptam. Sed visio
intellectus humani qua Deum videt, similis est illi visioni qua
aliquis hominem videt intuendo speculum, in quo hominis imago
resultat: et propter hoc dicimur in speculo videre, 1 Corinth.
13: et in hac beatitudine visionis divinae, quae naturaliter
Angelis debetur, Angeli creati sunt; et haec est perfectio eorum
secundum tempus illud. Sed est alia perfectio, in quam per naturam
suam non possunt devenire, cujus tamen capaces sunt: ut scilicet ipsum
Deum in essentia sua videant, non per aliquam similitudinem receptam,
ut eorum beatitudo divinae beatitudini sit conformis; et in hac
beatitudine creati non sunt, sed ad eam, aliis cadentibus,
pervenerunt.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus nominat beatitudinem illam
visionem Dei naturalem; per quam tamen non erant beati simpliciter,
cum majoris perfectionis capaces essent secundum quid, scilicet
secundum tempus illud: sicut et philosophus, dicit aliquos in hac vita
beatos, non simpliciter sed ut homines.
Ad secundum dicendum, quod viderunt verbum per similitudinem verbi in
eis impressam; non tamen in hoc est ultima eorum beatitudo, ut dictum
est.
Ad tertium dicendum, quod non proprie dicitur illa cognitio
specularis, sicut homo non dicitur videre in speculo illud cujus
similitudo in oculo suo relinquitur, nisi ipse oculus speculum
diceretur in quo species rei resultat. Nec tamen est visio beata, ut
dictum est.
Ad quartum dicendum, quod virtutis cognoscitivae est una conversio in
speciem rei et in rem ipsam; unde ex hoc quod aliquis per speciem rei
quam apud se habet, rem illam cognoscit, non dicitur conferre; sed ex
eo quod ex similitudine unius rei aliam rem accipit; et ita patet quod
non oportet intellectum Angeli ponere collativum et inquisitivum.
|
|