|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod Angeli suam miseriam
vel beatitudinem praesciverunt. Sicut enim Angeli ita et hominis
miseria est per peccatum. Sed homini suum peccatum quandoque
praenuntiatur, sicut dominus Petro futurum peccatum praedixit, ut
legitur Matth. 26. Ergo videtur quod etiam Angelis suum casum
praenuntiare debuerit.
2. Praeterea, Bernardus de gradibus humilitatis, dicit, quod
Diabolus praevidit se super malos principatum habiturum, propter hoc
in latere Aquilonis solium suum ponere volebat; ut dicitur Isai.
14. Sed non est factus princeps malorum, nisi per peccatum. Ergo
videtur quod peccatum suum praesciverit.
3. Praeterea, ante peccatum nullus dolor vel poena praecessit in
Angelis. Sed esse incertum de sua salute est sanctis magna causa
doloris, ut dicit Gregorius super illud Job 3, 23: viro cujus
abscondita est vita et circumdedit eum Deus tenebris. Ergo videtur
quod boni Angeli certi fuerunt de sua salute, et ita etiam mali de suo
casu.
4. Praeterea, quanto aliquid est magis remotum a cognoscente, tanto
minus subjacet cognitioni ejus. Sed magis distant ab Angelis ea
quorum ipsi non sunt causae (sicut res naturales quarum tamen
cognitionem habebant) quam motus liberi arbitrii, quibus sunt conversi
vel aversi, quorum ipsi sunt causae. Ergo suam conversionem et
aversionem praesciverunt.
1. Sed contra, quicumque est certus de malo futuro, non potest
simul sperare bonum contrarium. Si ergo Angeli qui ceciderunt,
praescivissent suum casum, oportebat eos desperare de beatitudine
accipienda. Ergo fuissent desperati antequam peccassent: quod est
inconveniens.
2. Praeterea, omne quod quis apprehendit, oportet quod sit vel
conveniens suae voluntati, vel discordans. Sed malum culpae non
potest esse concordans voluntati peccantis sine peccato, nec potest
aliquid cognitum discordare a voluntate sine dolore et poena. Ergo si
casum suum praesciverunt, oportet quod poena vel culpa in eis
praecederet primam culpam: quod est impossibile.
Respondeo dicendum, quod aliquod potest praecognosci dupliciter: vel
cognitione certa, sicut ea quae habent causas determinatas
infallibiles, ut solem oriri cras; vel cognitione conjecturali, sicut
ea quae habent causas determinatas ut in majori parte, sicut medicus
praecognoscit sanitatem futuram, et nauta tempestatem. Cum ergo casus
et confirmatio Angelorum dependeant ex libero arbitrio, quod non est
causa determinata ad unum, non potuit eorum praecognitio haberi
secundum certitudinem, nisi a Deo, qui praesentialiter omnia
intuetur. Sed tamen secundum conjecturam poterant praesumere omnes se
habituros beatitudinem, quia ad hoc eorum natura erat magis inclinata,
velut ad hoc instituta; sed suum casum praescire non poterant ex
seipsis nec per conjecturam nec per certitudinem; sed tantum potentiam
cadendi. Nec etiam fuit congruum a Deo eis revelari, ne poena culpam
praecederet; nec iterum bonis suam confirmationem, ne distinctio
culpam praecederet, ut in littera dicitur. Si tamen utrisque
revelatum fuisset; recepissent id non secundum certitudinem, prout in
Deo erat, sed secundum modum suum, quasi ad cautelam dictum.
Ad primum ergo dicendum, quod Petrus etiam domini praenuntiationem
accepit non per certitudinem, sed ad comminationem dictam.
Praeterea, non est simile de homine et de Angelo: quia homo cadit
reparabiliter; unde desperare non cogitur ex praescientia sui casus,
sicut Angelus, cujus casus est irreparabilis.
Ad secundum dicendum, quod quando ad aliquod consequens potest per
multa diversa antecedentia veniri, contingit consequens sciri sine hoc
quod antecedentia determinate sciantur; sicut Joseph praevidit suum
dominium super fratres, non tamen venditionem, et alia ex quibus
dominium consecutus est. Ita et Daemon potuit praevidere suum
principatum super malos sine hoc quod casum praesciret, quia poterat
malorum princeps esse etiam bonus existens.
Ad tertium dicendum, quod illa conjecturalis cognitio, per quam de
sua bonitate praesumebant, omnem dubitationem et anxietatem ab eis
auferebat, cum hoc quod non erat in eis aliquid ad casum trahens,
sicut in nobis.
Ad quartum dicendum, quod effectus naturales qui non habent causas
determinatas ad unum, praescire non poterant in causis, sed tantum
illa quae ex causis naturalibus determinatis ad unum procedunt: et ita
in seipsis cognoscebant ea quae in natura eorum determinata erant, non
autem illa quae ex libero arbitrio dependebant, ut dictum est.
|
|